monumenta.ch > Augustinus > 302
Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCCI. In solemnitate SS. Machabaeorum, II. <<<     >>> SERMO CCCIII. In Natali martyris Laurentii, II.

Augustinus, Sermones, 30, SERMO CCCII[Collatus est ad bd. cl. d. fl. r. t. et ad Lov.] [Note: Alias, de Diversis 111.]. In solemnitate martyris Laurentii, I [De sermonibus «per Natalem S. Laurentii» non tacuit Possidius in Indiculo, cap. 9. Hunc sermonem citant Beda et Florus ad Rom. XII et XIII.].

1 [Temporalia beneficia per martyrum orationes cur Deus impertit. Apta similitudo.] Beati martyris Laurentii dies solemnis hodiernus est. Huic solemnitati sanctae lectiones congruae sonuerunt. Audivimus, et cantavimus, et evangelicam lectionem intentissime accepimus. Martyrum ergo vestigia imitando sectemur, ne solemnitates eorum inaniter celebremus. Cuius autem meriti sit memoratus Martyr, quis ignorat? Quis ibi oravit, et non impetravit? Quam multis infirmis meritum eius etiam temporalia beneficia praestitit, quae ille contempsit. Concessa sunt enim, non ut precantium permaneret infirmitas; sed ut deterioribus concessis, amor fieret ad appetenda meliora [Editi, ad impetranda meliora. At manuscripti, ad appetenda meliora.]. Quaedam enim plerumque parva et ludicra concedit pater parvulis filiis, quae maxime, nisi acceperint, plorant. Benigna et paterna indulgentia haec impertit, haec donat, quae non vult permanere in filiis suis iam grandiusculis, iam proficientibus. Donat ergo pueris nuces, quibus servat haereditatem. Ludentibus et de quibusdam ludicris se oblectantibus cedit paterna pietas, ne deficiat aetatis infirmitas. Blandientis est hoc, non aedificantis. Quod aedificaverunt martyres, quod capere potuerunt, quod grandi corde ceperunt, propter quod sanguinem fuderunt, audistis in Evangelio: Merces vestra copiosa est in coelis [Matth. V, 12].
2 [Duae vitae. Praesens vita quam aerumnosa, et tamen vehementer amata. Aeterna vita sic diligatur quomodo ista temporalis.] Verumtamen, charissimi, cum duae vitae sint, una ante mortem, alia post mortem; ambae istae habuerunt et habent amatores suos. Qualis sit brevis haec vita, quid describere opus est? Experimur quam aerumnosa, quam querelosa: circumdata tentationibus, plena timoribus; ardens cupiditatibus, subdita casibus; in adversis dolens, in prosperis tumens; lucris exsultans, damnis excrucians. Et in ipsis lucris exsultatione trepidat, ne quod acquisivit, amittat; ne propter hoc quaeratur, qui antequam haberet non quaerebatur. Vera infelicitas, mendosa felicitas. Humilis cupit ascendere, sublimatus timet descendere. Qui non habet, invidet habenti; qui habet, contemnit non habentem. Et quis explicet verbis, huius vitae tantam et tam conspicuam foeditatem? Et tamen ista foeditas habet amatores suos tales, ut optemus invenire paucissimos, qui sic diligant aeternam vitam, quam finire non possunt, quomodo ista diligitur, quae et cito finitur, et si protendatur, quotidie timetur, ne per horas singulas finiatur. Quid faciamus? quid agamus? quid dicamus? Quos comminationis aculeos, quos exhortationis ignes admoveamus cordibus pigris et ducis, et terreni stuporis glacie congelatis, ut torporem mundi aliquando decutiant, et in aeterna inardescant? Quid, inquam, faciamus? quid dicamus? Adiacet mihi, et interim occurrit, quia res ipsae quotidianae admonent nos, et suggerunt quid dicamus. Ab amore huius temporalis vitae, accede, si fieri potest, ad amandam aeternam vitam, quam martyres amaverunt, qui haec temporalia contempserunt. Rogo, obsecro, exhortor, non solum vos, sed vobiscum et nos, diligamus aeternam vitam. Nolo amplius, cum sit amplior; sic eam diligamus, quomodo diligitur temporalis ab amatoribus suis: non quomodo temporalis vita dilecta est a sanctis martyribus. Istam enim aut nihil, aut minimum dilexerunt, et ei facile sempiternam praeposuerunt. Non ergo martyres attendi, quando dixi, Diligamus aeternam, quomodo diligitur temporalis: sed quomodo diligitur temporalis ab amatoribus suis, sic diligamus aeternam, cuius amorem christianus profitetur.
3 [Christiani sumus, non propter temporalem, sed propter aeternam vitam. Crux Christi in fronte quid nos admoneat.] Ideo enim Christiani facti sumus, non propter hanc temporalem vitam. Quam multi enim Christiani immaturi rapiuntur, et sacrilegi homines usque ad decrepitam aetatem in hac vita perdurant? Sed rursus et apud eos multi moriuntur immaturi. Multa damna Christianorum, et lucra impiorum: et rursus multa damna impiorum, et lucra Christianorum. Et multi honores impiorum et abiectiones Christianorum: et rursus multi honores Christianorum, et abiectiones impiorum. Cum sint ergo ista bona et mala utrisque communia, numquid, fratres, quando Christiani facti sumus, propter mala ista devitanda, vel bona adipiscenda, nomen Christo dedimus, et frontem tanto signo subiecimus? Christianus es, in fronte portas crucem Christi. Character tuus docet quid profitearis. Quando ille in cruce pendebat, quam crucem portas in fronte (non signum ligni te delectat, sed signum pendentis): quando ergo ille pendebat in cruce; saevientes circumspiciebat, insultantes ferebat, pro inimicis orabat. Medicus etiam cum occideretur, suo sanguine aegrotos sanabat. Dixit enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Nec ista vox vacua vel inanis fuit. Et ex ipsis postea millia crediderunt in eum quem occiderant, ut discerent pati pro ipso, qui pro ipsis et ab ipsis passus est. Hinc ergo intelligitur, fratres, ab isto signo, ab isto charactere, quem accipit Christianus, etiam cum fit catechumenus; hinc intelligitur quare sumus Christiani, quia non propter temporalia et transeuntia, vel bona, vel mala, sed propter vitanda mala quae non transibunt, et propter adipiscenda bona quae terminum non habebunt.
4 [Vita temporalis multum diligitur; non sic vita aeterna.] Verumtamen, ut dicere coeperam, fratres, quod admonueram, quod proposueram, obsecro vos, attendamus, quomodo diligatur vita ista temporalis ab amatoribus suis; in quam magno timore sunt homines, ne moriantur morituri. Videas hominem tremere, fugere, latebras quaerere, defensiones aucupari, rogare, provolvi; si fieri potest, quidquid habet, dare, ut vita donetur, ut uno die plus vivatur, ut aetas incerta semper aliquanto diutius protendatur. Tanta faciunt homines: quis tale aliquid pro vita aeterna? Alloquamur amatorem praesentis vitae: Quid agis? quid festinas? quid trepidas? quid fugis? quid latebras quaeris? Ut vivam, inquit. Certe ut vivas? Ut vivas semper victurus? Non. Non ergo mortem satagis auferre, sed differre. Qui tanta agis, ut paulo serius moriaris, age aliquid, ut nunquam moriaris.
5 [Necessaria dat homo, ut hic diutius vel misere vivat; non dat superflua, ut in aeternum cum Christo regnet.] Quam multos invenimus qui dicant, Tollat fiscus res meas, ut serius moriar: quam raro invenimus qui dicat, Tollat Christus res meas, ut nunquam moriar. Et tamen, o amator temporalis vitae, si tollat fiscus, te spoliat in hoc saeculo; si tollat Christus, tibi servat in coelo. Propter hanc vitam volunt habere homines unde vivant, et propter hanc volunt dare unde vivant. Quod tibi servas unde vivas, hoc das ut vivas, forte fame defecturus. Et tamen dicis: Tollat, quid ad me? Mendicare volo. Das unde vivis, mendicare paratus ut vivas. Paratus es, datis etiam necessariis, mendicare in hoc mundo; et non es paratus, erogatis superfluis, regnare cum Christo? Rogo, appende. Si aliqua statera aequitatis invenitur in arca cordis tui, profer illam, et haec duo impone in illa, et appende: Mendicare in hoc mundo, et regnare cum Christo. Non est quod appendere. Non enim in illius rei comparatione habet hoc aliquod pondus. Si dicerem regnare in hoc mundo, et regnare cum Christo; non esset quod appendere. Poenitet me dixisse, Appende: prorsus non est quod appendere. Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur [Matth. XVI, 26]? Qui autem non passus fuerit detrimentum animae suae, ipse regnabit pro Christo. Quis autem in hoc mundo regnat securus? Fac quia regnat securus; numquid regnat aeternus?
6 [Immerito vitam istam sic amari.] Illud advertite, quod proponebam, quales amatores habeat praesens vita, temporalis vita, brevis vita, foeda vita, quales habeat amatores. Fit plerumque homo propter hanc vitam nudus, mendicus. Quaeris ab eo quare? Sic respondet: Ut viverem. Quid amasti, et quid amans quo pervenisti? quid dicturus es, male amatae perverse amator? quid dicturus es huic amatae vitae tuae? Dic, alloquere, blandire, si potes. Quid dicturus es? Ad istam nuditatem me perduxit pulchritudo tua. Clamat tibi, Foeda sum, et tu amas? Clamat, Dura sum, et tu amplecteris? Clamat, Volatica sum, et tu sequi conaris? Ecce respondet tibi amata tua, Non tecum stabo: etsi tecum aliquantum ero, non tecum permanebo. Nudare te potui, beare non potui.
7 [Vita aeterna Deus est; vita praesens, vapor.] Ergo quoniam Christiani sumus, implorato adiutorio Domini Dei nostri adversus blanditias male amatae, amemus illius pulchritudinem vitae, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Hanc enim praeparavit Deus diligentibus se [I Cor. II, 9]; et ipsa vita ipse Deus est. Acclamastis, suspirastis. Amemus hanc fortiter. Donet Dominus ut amemus. Illi lacrymas pro hac non solum adipiscenda, sed etiam diligenda fundamus. Quid monituri sumus, quid demonstraturi? Numquid libros recitamus, ut ostendamus quam sit ista incerta, quam transitoria, quam pene nulla, quam verum sit quod scriptum est, Quae enim est vita vestra? Vapor est ad modicum apparens; deinceps exterminabitur [Iacobi IV, 15]. Vivebat heri, non est hodie: paulo ante videbatur, modo non est qui videbatur. Deducitur homo ad sepulcrum: redeunt tristes, cito obliviscentes. Dicitur quam nihil est homo: et hoc dicit ipse homo; et non corrigit se homo, ut non nihil, sed aliquid sit homo. Huius ergo amatores martyres fuerunt, et huius vitae acquisitores sunt. Habent quod amaverunt, uberius habebunt in resurrectione mortuorum. Hoc ergo iter nobis magnis suis passionibus constraverunt.
8 [Laurentius opes Ecclesiae quaerenti eas persecutori quales profert.] Sanctus Laurentius archidiaconus fuit. Opes Ecclesiae ab illo a persecutore quaerebantur, sicut traditur; unde tam multa passus est, quae horrent audiri. Impositus craticulae, omnibus membris adustus est, poenis atrocissimis flammarum excruciatus est: vincens tamen omnes corporis molestias magno robore charitatis, adiuvante illo qui talem fecerat. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus [Ephes. II, 10]. Ut autem accenderet in iram persecutorem hoc fecit, non illum volens irasci, sed suam fidem cupiens posteris commendare, et quam securus moreretur ostendere: 'Pergant,' inquit, 'mecum vehicula, in quibus apportem opes Ecclesiae.' Missa sunt vehicula, oneravit ea pauperibus, et redire iussit, dicens: 'Hae sunt opes Ecclesiae.' Et verum est, fratres: magnae opes sunt Christianorum, necessitates egentium; si intelligamus ubi debeamus servare quod habemus. Ante nos sunt egentes: ibi si servaverimus, non perdemus. Non timemus ne aliquis tollat: ille enim qui dedit servat. Nec meliorem possumus invenire custodem, nec fideliorem promissorem.
9 [Martyres imitandi.] Hoc ergo cogitantes impigre martyres imitemur, si volumus nobis prodesse solemnitates, quas celebramus. Semper haec admonuimus, fratres, nunquam cessavimus, nunquam tacuimus. Vita aeterna diligenda est, praesens contemnenda est, bene vivendum est, bonum sperandum est. Mutandus est, qui malus erat; mutatus instruendus est; instructus perseverare debet. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. X, 22; et XXIV, 13].
10 [Saevire in malos non licet.] Sed dicunt multi mali multa mala. Et quid velles tu? An a malis bona? Noli quaerere uvam in spinis: prohibitus es, Ex abundantia cordis os loquitur [Luc. VI, 45]. Si aliquid potes, si tu iam non es malus, opta malo ut sit bonus. Quid saevis in malos? Quia mali sunt, inquis. Addis te illis, saeviendo in illos. Consilium do: displicet tibi malus, non sint duo. Reprehendis, et adiungeris? auges eius numerum, quem condemnas? De malo vis vincere malum? de malitia vincere malitiam? Erunt duae malitiae, ambae vincendae. Non audis consilium Domini tui per Apostolum: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum [Rom. XII, 21]? Forte ille peior est: cum et tu sis malus, duo tamen mali [Florus, peior est quam tu sis, duo tamen mali.]. Ego vellem ut vel unus esset bonus. Postremo saevit usque ad mortem. Quid et post mortem, ubi ad illum malum iam non pervenit poena, et alterius mali tota exercetur malitia? Hoc insanire est, non vindicare [Hominis alicuius male de populo meriti caedem conqueritur, non legitima potestate, sed populi furore factam, cum insana furentium in caesi cadaver crudelitate.].
11 [Prohibere suos quisque subditos debet, ne malis noceant.] Quid vobis dicam, fratres mei? quid vobis dicam, Non vobis placeant tales? Itane vero de vobis sensurus sum, quia placent vobis tales? Absit a nobis ut sentiamus ista de vobis. Sed parum est ut tales displiceant vobis, parum est: est aliquid quod de vobis exigendum est. Ne quis dicat, Deus novit quia nolui fieri. Ecce duas res dixisti: et non feci, et nolui fieri. Adhuc parum est. Parum est prorsus si noluisti, si non etiam prohibuisti. Habent mali iudices suos, habent potestates suas: de quibus Apostolus ait, Non enim sine causa gladium portat. Vindex est enim in iram, sed ei qui male agit. In iram vindex ei qui male agit. Quod si malum, inquit, feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa [Rom. XIII].
12 [Qui bonum facit, quomodo ex potestate laudem meretur.] Quid ergo, ait aliquis, sanctus Laurentius malum fecerat, ut a potestate occideretur? Quomodo in illo impletum est, Bonum fac, et habebis laudem ex illa, quando propter bonum [Apud bd. et fl., quando faciendo bonum.] tantos cruciatus meruit ex illa? Si non haberet laudem ex illa, hodie non honoraretur, non a nobis praedicaretur, non tanto praeconio laudaretur. Habet ergo laudem ex illa, etiam nolente illa. Non enim ait Apostolus, Bonum fac, et laudabit te potestas ipsa. Bonum enim fecerunt Apostoli omnes et martyres; et non eos laudaverunt, sed interfecerunt potius potestates. Ergo si diceret, Bonum fac, et laudabit te potestas, deciperet te. Modo autem temperavit verba, circumspexit, appendit, moderatus est, circumcidit. Discite quod audistis: Bonum fac, et habebis laudem ex illa; etiam ipsa laudante, si bona est. Si autem iniqua est, mortuus pro fide, pro iustitia, pro veritate, habebis laudem ex illa; etiam saeviente illa. Ex illa enim habebis, non ipsa laudante, sed ipsa tibi laudis occasionem praebente. Ergo bonum fac, et habebis, et securus eris.
13 [Malos interficere non cuilibet licet.] Sed malus ille tanta fecit, tantos oppressit, tantos ad mendicitatem egestatemque perduxit. Habet iudices suos, habet potestates suas. Ordinata est respublica. Quae enim sunt, a Deo ordinatae sunt [Rom. XIII, 1-4]. Tu quare saevis? Quam potestatem accepisti, nisi quia non sunt ista publica supplicia, sed aperta latrocinia? Quid enim? Considerate in ipsis ordinibus potestatum, destinatum supplicio et damnatum, cui gladius imminet, non licere feriri, nisi ab illo qui ad hoc militat. Militat quaestionarius: ab illo percutitur damnatus. Si damnatum, iam supplicio destinatum, percutiat exceptor, nonne et damnatum occidit, et tanquam homicida damnatur? Certe quem occidit, iam damnatus est, iam supplicio destinatus: sed inordinate ferire, homicidium est. Si homicidium est, inordinate ferire damnatum; quid est, rogo vos, velle ferire inauditum, velle ferire non iudicatum, velle ferire nulla accepta potestate hominem malum? Non enim malos defendimus, aut dicimus malos non esse malos. Reddent inde rationem qui iudicant. Quare de morte aliena tu vis reddere difficultatem rationis, qui non portas sarcinam potestatis? Liberavit te Deus, ut non sis iudex: quid tibi usurpas alienum? De te redde rationem.
14 [Sententia Domini in homines immisericordes.] O Domine, quomodo pupugisti corda saevientium, quando dixisti, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mutat. Verbo gravi et acuto compunctis cordibus conscientias suas agnoverunt, et iustitiae praesenti erubuerunt; et unus post unum abscedentes, solam mulierem miseram reliquerunt. Sed non fuit sola rea: quia cum illa erat iudex, nondum iudicans, sed misericordiam praerogans. Dimissae sunt enim, discedentibus saevientibus, misera et misericordia. Et ait illi Dominus: Nemo te condemnavit? Respondit: Nemo, Domine. Nec ego, inquit, te damnabo: vade, et deinceps iam noli peccare [Ioan. VIII, 3-11].
15 [Milites non militia, sed malitia bonos esse non sinit. Teloneariis quid praeceptum, quid universis.] Sed tanta mihi fecit miles iste. Vellem nosse, si militares, utrum similia non faceres. Nec volumus talia fieri a militibus, quibus pauperes opprimuntur: volumus et ipsos audire Evangelium. Non enim benefacere prohibet militia, sed malitia [Lov., prohibet a militia, sed a malitia. Locum ad Theodericensem Ms. castigavimus.]. Venientes autem milites ad baptismum Ioannis, dixerunt: Et quid nos faciemus? Ait illis Ioannes: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum. Et vere, fratres, si tales essent milites, felix esset ipsa respublica. Sed non solum miles talis esset, sed et telonearius talis esset, qualis ibi describitur. Nam dixerunt ei publicani, id est, telonearii: Et nos quid faciemus? Responsum est: Nihil amplius exigatis, quam constitutum est vobis. Correptus est miles, correptus est telonearius: corrigatur et provincialis [Provincialis dicitur quisque de plebe militi praebens annonam, ut videre est Enarr. in Psal. 90, serm. 1, n. 10, et Enarr. in Psal. 103, serm. 3, n. 9.]. Habes universalem directam correctionem. Quid faciemus omnes? Qui habet duas tunicas, communicet cum non habente; et qui habet escas, similiter faciat [Luc. III, 11-14]. Volumus ut audiant milites quod praecepit Christus: audiamus et nos. Non enim Christus illis est, et nobis non est. Omnes audiamus, et concorditer in pace vivamus.
16 [Negotiator fraudi et periurio obnoxius. In malos non saeviunt nisi mali.] Oppressit me, cum essem negotiator. Tu ipsum negotium bene egisti? In ipso negotio fraudem non fecisti? In ipso negotio falsum non iurasti? Non dixisti, Per illum qui me traiecit, per ipsum mare, quia tanti emi, quod non tanti emisti? Fratres, dico vobis expresse, et quantum Dominus donat, libere: Non saeviunt in malos, nisi mali. Alia est potestatis necessitas. Nam iudex plerumque cogitur eximere gladium, et ferire nolens. Quantum enim ad ipsum pertinet, volebat servare sententiam incruentam: sed perire noluit forte publicam disciplinam. Pertinuit ad eius professionem, ad eius potestatem, ad eius necessitatem. Ad te quid pertinet, nisi rogare Deum, Libera nos a malo [Matth. VI, 13]? O qui dixisti, Libera nos a malo: liberet te Deus a te ipso.
17 [Episcopus pius rem habere cogitur, cum saecularibus potestatibus.] Ad summam, fratres, quid vitemus? Omnes christiani sumus: nos etiam maioris periculi sarcinam sustinemus. Saepe de nobis dicitur, Ivit ad illam potestatem: et quid quaerit episcopus cum illa potestate? Et tamen omnes nostis quia vestrae necessitates nos cogunt venire quo nolumus: observare, ante ostium stare, intrantibus dignis et indignis exspectare, nuntiari, vix aliquando admitti: ferre humilitates, rogare, aliquando impetrare, aliquando tristes abscedere. Quis vellet haec pati nisi cogeremur? Dimittamur, non illa patiamur, nemo nos cogat: ecce concedatur nobis, date nobis ferias huius rei. Rogamus vos, obsecramus vos, nemo nos cogat: nolumus habere rationem cum potestatibus; novit ille quia cogimur. Et ipsas potestates sic habemus, quomodo Christianos habere debemus, si Christianos in eadem potestate invenimus; et Paganos, quomodo Paganos habere debemus; omnibus bona volentes. Sed moneam, inquit, potestates, ut bona faciant. Vobis praesentibus monituri sumus? Scitis, si monuimus? Nescitis, sive fecerimus, sive non fecerimus. Hoc novi, quia nescitis, et temere iudicatis. Tamen, fratres mei, obsecro vos, de potestatibus potest mihi dici: Moneret illum, et bona faceret. Et respondeo ego: Monui, sed non me audivit. Et ibi monui, ubi tu non audisti. Populum quis monet in parte? Vel potuimus unum hominem in parte admonere, et dicere: Sic age, vel sic age, ubi alius nullus esset. Quis ducat populum in partem, et nullo sciente moneat populum?
18 [Malus mortuus, bis dolendus.] Ista necessitas [Caedis nempe in malum quempiam civili seditione perpetratae.] nos coegit talia vobis loqui, ne malam rationem reddamus Deo de vobis; ne dicatur nobis, Tu moneres, tu dares, ego exigerem [Luc. XIX, 23]. Avertite ergo vos, ergo omnino avertite vos ab istis cruentis factis. Non ad vos pertineat, cum talia videtis et auditis, nisi misereri. Sed malus mortuus est. Bis dolendus est; quia et mortuus, et malus. Bis dolendus; quia bis mortuus, et temporaliter, et in aeternum. Nam si bonus mortuus esset, affectu humano doleremus; quia deseruit nos, quia volebamus eum nobiscum vivere. Mali plus dolendi sunt; quia post hanc vitam a poenis aeternis excipiuntur. Dolere ergo ad vos pertineat, fratres mei; dolere ad vos pertineat, non saevire.
19 [Civiles tumultus prohibere quisque pro viribus debet.] Sed parum est, ut dixi, parum est ut non faciatis, parum est ut doleatis, nisi etiam ea quae ad populi pertinent potestatem pro viribus vestris prohibeatis. Non dico, fratres, quia potest aliquis vestrum exire et populum prohibere: hoc nec nos possumus: sed unusquisque in domo sua filium suum, servum suum, amicum suum, vicinum suum, clientem suum, minorem suum. Agite cum illis, ut ista non faciant. Quibus potestis, suadete; et in quos potestatem habetis, severitatem adhibete. Unum scio, quod omnes mecum sciunt, in hac civitate multas inveniri domos, in quibus non sit vel unus paganus; nullam domum inveniri, ubi non sint Christiani. Et si discutiatur diligenter, nulla domus invenitur, ubi non plures Christiani sint quam pagani. Verum est, consentitis. Videtis ergo quia mala non fierent, si Christiani nollent. Non est quid respondeatur. Occulta mala possent fieri, publica non possent, prohibentibus Christianis; quia unusquisque teneret servum suum, unusquisque teneret filium suum: adolescentem domaret severitas patris, severitas patrui, severitas magistri, severitas boni vicini, severitas correctionis maioris ipsius. Haec si sic agerentur, non multum nos mala contristarent.
20 [Ira Dei ex populi peccatis.] Fratres mei, iram Dei timeo. Deus non timet turbas. Quam cito dicitur, Quod populus fecit, fecerit: quis est qui vindicet populum? Itane, quis est? nec Deus? Timuit enim Deus universum mundum, quando fecit diluvium? Timuit tot civitates Sodomae et Gomorrhae, quando coelesti delevit igne? Nolo iam dicere de praesentibus malis, quanta et ubi facta sunt, et quae secuta sunt; nolo commemorare, ne videar insultare. Numquid in ira sua seiunxit Deus eos qui faciebant, ab eis qui non faciebant? Sed iunxit eos qui faciebant, cum eis qui non prohibebant.
21 [Populus ne sibi sumat quod ad potestates pertinet, neve inordinate saeviat in malos.] Explicemus ergo aliquando sermonem, fratres mei. Hortamur vos, obsecramus vos per Dominum et eius mansuetudinem, ut mansuete vivatis, pacifice vivatis; potestates facere quod ad illas pertinet, unde Deo et maioribus suis redditurae sunt rationem, pacifice permittatis: quotiescumque petendum est, honorifice et pacifice petatis. Cum his qui mala faciunt, et infeliciter atque inordinate saeviunt, non vos misceatis; non talibus factis vel spectandis interesse cupiatis. Sed quantum potestis, quisque in domo sua et in vicinia sua, cum eo cum quo habet alicuius necessitudinis et charitatis vinculum, moneatis, suadeatis, doceatis, corripiatis; comminationibus etiam quibuslibet a tantis malis coerceatis: ut aliquando Deus misereatur, et finem det humanis malis, et non secundum peccata nostra faciat nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuat nobis, sed quantum distat ortus ab occidente, longe faciat a nobis peccata nostra [Psal. CII, 10 ] [et 12]; et propter honorem nominis sui liberet nos, et propitius sit peccatis nostris, ne forte dicant gentes, Ubi est Deus eorum [Psal. LXXVIII, 9 ] [et 10]?
Augustinus HOME

bke16.178v

Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCCI. In solemnitate SS. Machabaeorum, II. <<<     >>> SERMO CCCIII. In Natali martyris Laurentii, II.
monumenta.ch > Augustinus > 302