Augustinus, Sermones, 30, SERMO CCXCIX* . De Natali apostolorum Petri et Pauli, V. In quo disputatur contra Pelagianorum haeresim.
1 | [Petrus Apostolorum primus, Paulus novissimus.] Praedicandis praedicatoribus, et tantis praedicatoribus, de quibus audivimus et cantavimus, quod in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 5], procul dubio nulla nostra verba sufficiunt. Devotionem debemus, vestram exspectationem non implemus. Exspectatis enim a nobis hodie praedicari apostolos Petrum et Paulum, quorum solemnis hic dies est. Agnosco quid exspectetis; et ubi agnosco, succumbo. Video enim exspectari quid, a quo. Sed quia Deus eorum laudari dignatur ab omnibus nobis, non dedignentur servi eius utcumque praedicari ab eis qui serviunt vobis. |
2 | [Idem tractatur argumentum.] Sicut nostis, omnes qui Scripturas sanctas nostis, apostolus Petrus inter discipulos, quos Dominus praesens in carne elegit, primus electus est: Paulus autem non inter illos, non cum illis; sed longe postea, non dispar illis. Petrus ergo primus Apostolorum, Paulus novissimus: Deus autem, cuius hi servi, cuius hi praecones, cuius hi praedicatores, primus et novissimus. Petrus in Apostolis primus, Paulus in Apostolis novissimus: Deus et primus et novissimus, ante quem nihil et post quem nihil. Deus ergo qui se primum et novissimum aeternitate commendavit, ipse Apostolos primum et novissimum passione coniunxit. Utriusque passio concordat solemnitate, utriusque vita consonat charitate. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum sonuerunt. Ubi electi sunt, ubi praedicaverunt, ubi etiam passi sunt, omnes novimus. Illos autem ipsos unde nos novimus, nisi quia in omnem terram exiit sonus eorum? |
3 | [Apostoli verba de passione sua imminente. Ex Dei gratia et debitores efficimur, et redditores. Martyrum virtus a Deo. Revelatione Paulus confirmatus de sua futura passione et victoria.] De passione sua iam imminente et propinquante praenuntiantem audivimus Paulum, cum eius Epistola legeretur: 'Ego enim iam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex: non solum autem, inquit, mihi, sed omnibus qui diligunt manifestationem eius. [II Tim. IV, 6-8]. Hinc dicamus aliquid: adiuvant enim nos, quae in fines orbis terrae exierunt, verba eorum. Primo sanctam devotionem videte. Immolari se dixit, non mori: non quia non moritur, qui immolatur; sed non omnis qui moritur, immolatur. Ergo immolari est Deo mori. Ductum est enim Verbum a sacrificio. Omne quod sacrificatur, Deo occiditur. Intellexit enim Apostolus cui eius sanguis in passione deberetur: factus est enim debitor sanguinis sui, pro quo fusus est sanguis Domini sui. Unus ille sanguinem fudit, et omnes oppigneravit. Quotquot illam fidem recipimus, debemus quod accipimus: et hoc quia dignatus est facere et debitores et redditores. Quis enim nostrum in tanta inopia et paupertate infimitatis idoneus est reddere tanto creditori? Sed quomodo scriptum est, Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa [Psal. LXVII, 12]: verbum, quo diffamentur; virtutem, qua patiantur. Ipse ergo sibi victimas fecit, ipse sibi sacrificia dicavit, ipse implevit Spiritu martyres, ipse virtute instruxit confessores. Eis quippe dixit, Non enim vos estis qui loquimini [Matth. X, 20]. Quamvis ergo passurus, quamvis pro fide Christi sanguinem fusurus; recte tamen dicit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et quid occurrit? Calicem salutaris accipiam, et nomem Domini invocabo [Psal. CXV, 12 ] [et 13]. De retributione cogitabas, quid retribueres inquirebas; et occurrit tibi quasi retributuro, Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Certe redditurus eras? Ecce accipis. Quod accipis ergo, quia accepisti quod deberes, accipis unde reddas; debitor cum acceperis, debitor cum reddideris. Quid enim retribuam, inquit? Calicem salutaris accipiam. Ergo et hoc accipis, calicem passionis, calicem de quo Dominus ait: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum [Matth. XX, 22]? Sed ecce iam calix in manu tua est, iam imminet passio: quid facis ne trepides? quid facis ne titubes? quid facis ne quod iam portas, bibere non possis? Quid faciam, inquit? Et ibi accipiam: debitor ero; quia nomen Domini invocabo. Ego, inquit, iam immolor. Confirmatum illi erat revelatione : non enim hoc sibi humana infirmitas promittere auderet. Fiducia eius non a se, sed ab eo qui totum dedit, quem intellexit cum diceret superius: Quid enim habes quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? Ego ergo, inquit, iam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi. Interroga conscientiam: non cunctatur, quia in Domino gloriatur. Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Merito cursum consummasti, quia fidem servasti. De caetero, inquit, superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex. |
4 | [Corona iustitiae non martyribus tantum, sed omnibus fidem servantibus promissa. Desiderium adventus Christi iudicis futuri.] Et ne ipse quasi unus supra modum gloriari videretur, et sibi proprie Dominum vindicare, Non solum autem, inquit, mihi, sed omnibus qui diligunt manifestationem eius. Non potuit melius et brevius insinuare quid debeant homines facere, ut mereantur illam iustitiae coronam. Non enim omnes infundendum sanguinem exspectare debemus: pauci martyres, sed multi fideles. Immolari sicut Paulus non potes? Fidem servare potes: fidem servando diligis manifestationem eius. Si enim times ne veniat Dominus , non diligis manifestationem eius. Dominus Christus modo in occulto est; manifestabitur tempore suo, iudex futurus iuste, qui fuit reus sub iudice iniuste. Venturus est: et quomodo venturus? Iudicaturus. Neque enim iterum iudicandus, sed utique iam iudicaturus, sicut novimus, sicut credimus, de vivis et mortuis. Interrogo quemlibet hominem intentum in me, ut audiat me; interrogo; respondeat non mihi, sed sibi: Vis ut veniat iudex iste? Volo, inquit. Vide quid dicis: si verum dicis, si vis ut veniat, vide quomodo te inveniat. Iudex enim venturus est: iam tibi praerogata est humilitas, ventura est potestas. Non enim sic venturus est, ut corpore induatur, de matre nascatur, sugat ubera, cunis involvatur, in praesepe ponatur; postremo iam iuvenis ab homine illudatur, teneatur, flagelletur, suspendatur, taceat cum iudicatur. Ne forte ideo venturum exspectes, quia humilem venturum adhuc putas. Tacuit iudicandus; non tacebit iudicaturus. Occultus hic fuit, ut non agnosceretur: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Cum ergo hic iam fuerit occultus in potestate sua, tacitus sub aliena; contrarium erit occultationi et huic taciturnitati quod venturum exspectamus. Deus enim manifestus veniet. Qui prius venit occultus, veniet manifestus. Ecce habes contrarium, illi occultationi: vide contrarium illi taciturnitati. Deus noster veniet, et non silebit. Siluit occultus; quia sicut ovis ad immolandum ductus est, Siluit occultus; quia sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. Siluit occultus; quia in humilitate iudicium eius sublevatum est [Isai. LIII, 7, 8]. Siluit occultus; quia homo tantum putatus est: sed Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit. Quid ergo tu qui dicebas, Volo veniat: Volo, inquit, veniat, veniat: nondum times? Ignis ante ipsum praeibit [Psal. XLIX, 3]. Si non times iudicem, non ignem? |
5 | [Corona debita servantibus fidem.] Sed si servas fidem, diligis vere eius manifestationem, securus coronam debes exspectare iustitiae: non enim donatur talibus, sed debetur. Nam et ipse apostolus Paulus tanquam debitum flagitat: Quam reddet, inquit, mihi Dominus in illo die iustus iudex. Reddet, quia iustus est: fecit se mihi promissione debitorem. Praecepit, audivi: praedicavit, credidi. Bonum certamen certavi, cursum consummavi. . . . . . . . . . . . . . . . . . His donis suis debet pro. . . . . . . . . . . . . . . moralis, quod bonum . . . . . . . . . . . . . . . . servas, ab illo habes. Qu. . . . . . . . . . . . . . accepisti? Sed his, inquam. . . . . . . . . . . . . . sua. Antequam talia don. . . . . . . , . . . . . . . beret? |
6 | [Salvator Christus Iesus. Paulus primus peccator, quia caeteris persecutoribus crudelitate superior. Pro supplicio debito salus ipsi reddita. Medicus Christus artis suae vim in Pauli curatione commendavit.] Vide ipsum Apostol. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . et omni acceptione dign. . . . . . . . . . . . . . . . in mundum peccatores. . . . . . . . . . . . . . . quorum primus ego sum. Christus, inquit, Iesus, id est Christus Salvator. Hoc est enim latine Iesus. Nec quaerant grammatici quam sit latinum, sed Christiani quam verum. Salus enim latinum nomen est. Salvare et salvator non fuerunt haec latina antequam veniret Salvator: quando ad latinos venit, et haec latina fecit. Ergo Christus Iesus, Christus Salvator, venit in mundum. Et quasi quaereremus, Quare? Ait, Peccatores salvos facere. Ideo Iesus venit. Nam sic ipsum nomen etiam interpretatum et expositum quodam modo in Evangelio legimus: Vocabunt nomen eius Iesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum [Matth. I, 21]. Sermo igitur omni acceptione dignus, credulitate dignus: id est, quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Non quia prior peccavit, sed quia caeteris plus peccavit. Quomodo dicimus in artibus medicum primum, multis aetate inferiorem, sed arte superiorem; fabrum primum, architectum primum: solemus ita loqui. Sic se Apostolus appellavit peccatorem primum. Nemo enim est gravius Ecclesiam persecutus. Ergo peccatoribus, ad quos venit Iesus, si quaeras quid debebatur, non invenis quid peccatoribus deberetur, nisi supplicium. Si quid deberetur quaeris, supplicium est: si quid redditum sit quaeris, salus est: pro supplicio salus. Debebatur supplicium, reddita est salus: debebatur poena, reddita est corona. Nihil debebatur Paulo prius Saulo, primo peccatori, crudelitate caeteros superanti, nihil ei debebatur, nisi supplicium, magnumque supplicium; et vocatur de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Coercetur, ut parcat, ut ei parci possit. Mutatur lupus in ovem: parum est, in ovem; imo in pastorem. Superna voce occiditur et vivificatur, percutitur et sanatur. Prosternitur persecutor, erigitur praedicator. Quae ista gratia, nisi gratia? Quid enim boni meriti praecessit? Gratia vocatur, quia gratis datur. Venit, inquit, Iesus in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum. Numquid posset tunc dicere, Reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex? Si primo peccatori reddet Dominus in illa die iustus iudex, quid reddet, nisi quod primo peccatori debetur, magnum supplicium, poena aeterna? Hoc prius debebatur, nec redditum est. Ideo, inquit, misericordiam consecutus sum. Non debitum accepi: sed misericordiam consecutus sum primus peccator, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam [I Tim. I, 15, 16]. Quid est, ad informationem? Ut quilibet sceleratus, quilibet facinoribus involutus, non desperet veniam, quam accepit Saulus. Medicus magnus, hoc est Iesus, medicus magnus, ad regionem veniens languidorum, unde medicina eius diffamaretur, talem sibi curandum elegit, de quo multum desperabatur. Talis ergo modo, qui prius talis, dicit: Iam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Tu eras ille qui currebas per praeceps, qui Christianos trahebas ad mortem, qui cum lapidaretur Stephanus, ut in omnium manibus lapidares, omnium vestimenta servabas? tu eras ille? Ego, inquit, eram, sed non sum. Quare eras, et non es? Quia misericordiam consecutus sum. Accepisti ergo, Paule, quod non tibi debebatur. Dic iam securus quid tibi debeatur, dic iam. De caetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. Quam fidenter exigit debitum, cui donatum est non debere supplicium. Dic iam Domino tuo, dic securus, dic certus, dic fiducia plenissimus: Ego eram antea in malitia mea, usus sum indebita misericordia tua; corona ex debito munera tua. Satis hoc sit. Veniamus ad Petrum; et illi non facultatem dignam, sed solemnem devotionem reddamus: a novissimo ad primum; quia et nos a novissimis conamur ad prima. |
7 | [Petro iam sano praedicitur sua passio, cui infirmo fuerat praedicta negatio.] Petro sancto primo apostolo Dominus ipse Iesus in Evangelio, quod modo cum legeretur, audivimus, passionem suam praenuntiavit dicens: Cum esses iunior, cingebas te, et ibas quo velles; cum autem senex fueris factus, extendes manus tuas, et alter te cinget, et feret quo tu non vis. Et ipse Evangelista consequenter exposuit nobis quid dictum fuerit: Hoc autem, inquit, dicebat Dominus, significans qua morte clarificaturus erat Deum [Ioan. XXI, 18, 19]. Passionem eius, crucem eius praenuntiavit ei ipse Dominus Christus, sed iam amanti, non neganti. Utrumque enim tempus servavit in eo medicus: negavit infirmus, amavit sanus. Ostendit ei Dominus, eidem Petro ostendit Petrum, quando temeraria quadam fiducia promiserat pro Christo se esse moriturum, cum venisset Christus pro Petro moriturus. Animam, inquit, tuam pro me ponis? Amen dico tibi; antequam gallus cantet, ter me negabis [Id. XIII, 38]. Sanabo te: sed prius est ut aeger agnoscas te. Ergo in illa negatione praedicta ostendit Dominus Petro Petrum: in illo autem amore ostendit Dominus Petro Christum. Amas me, inquit? Amo. Pasce oves meas [Id. XXI, 15-17]. Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio. Ter amor confessus est, ter timor damnatus est. Et quia amabat, indicatur ei passio eius. Hoc enim erat amare, usque ad passionem per Christi amorem pervenire. |
8 | [Petrus quomodo nolens passurus. Mors poena peccati.] Sed quid est illud, fratres, quem non moveat? Alter, inquit, te cinget, et feret quo tu non vis. Non ergo volens Petrus ad tantam gratiam passionis advenit? Ecce Paulus, Ego enim iam immolor, et tempus resolutionis meae instat; videtur in his verbis exsultando quasi festinare ad passionem: huic autem, Alter te cinget, et feret quo tu non vis. Volens Paulus et nolens Petrus? Imo si intelligamus, volens Paulus et volens Petrus, et nolens Paulus et nolens Petrus. Hoc dum explicem ut possum, intentione vestra mihi opus est. Amari mors non potest, tolerari potest. Nam si amatur, nihil magnum fecerunt qui eam pro fide susceperunt. Numquid si eos laetari videremus in conviviis, diceremus magnos viros, diceremus fortes viros? Si voluptatibus circumfluere cerneremus, fortitudinem in eis aut patientiam laudaremus? Quare? Num quia rem facerent contrariam doloribus, contrariam molestiis, essent in gaudiis, in voluptatibus, in deliciis; num quia tales, ut magni, ut fortes, ut patientissimi laudarentur? Martyres autem non sic laudamus. Magni viri, fortes viri, patientes viri. Vis nosse quia tolerandum est, non amandum? Nomen interroga: passio vocatur. Natura ergo, non tantum homines, sed et omnes omnino animantes recusant mortem et formidant. Ideo magni martyres, quia quod valde durum est, pro regno coelorum fortiter susceperunt, et cogitantes promissa tolerarunt molestias. Videte Dominum dicentem, Maiorem hac charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis [Ioan. XV, 13]. Si hoc durum non est, quid magnum charitas facit, quia pro me amat delicias? Non. Sed quia tolerat mortem. Propter verba labiorum tuorum; martyrum vox est; Propter verba labiorum tuorum, hoc est, propter monita et promissa tua, ego custodivi vias duras [Psal. XVI, 4]. Ergo quantum ad naturae modum et vim consuetudinis recusatur mors: sed dum amatur quod erit post mortem, suscipitur quod nolumus, ut perveniatur quo volumus. Ecce unde venit, Feret quo tu non vis. Naturam expressit, non devotionem. Hanc nostrae infirmitatis naturam in se ipse Dominus transfiguravit, cum passurus ait Patri: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste [Matth. XXVI, 39]. Ego enim iam immolor, patientis verba sunt, non deliciantis. Mors ergo nostra de poena est, propinata nobis. A radice hanc accepimus, diffusio ramorum generis humani. Adam primus hanc peccando meruit. A muliere initium factum est peccati, sicut Scriptura loquitur, et per illam omnes morimur [Eccli. XXV, 33]. Et, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt [Rom. V, 12]. Ergo in nostra natura et culpa et poena. Deus naturam sine culpa fecit, et si sine culpa persisteret, nec poena utique sequebatur . Inde venimus, inde utrumque traximus, et hinc multa contraximus. In nostra igitur natura et culpa et poena: in Iesu carne et poena sine culpa, ut et culpa sanaretur et poena. Alter te, inquit, cinget, et feret quo tu non vis. Poena est haec: sed per poenam tenditur ad coronam. Contemnebat poenam Paulus: ergo attendens coronam, contemnebat poenam, et dicebat, Iam immolor, debetur mihi corona iustitiae. Durum est qua transitur, sed magnum est quo transitur. Et Petrus noverat quo tendebat: ideo et ipse passionem plena devotione suscepit; sed toleravit, non amavit passionem. Toleravit passionem, quod sequebatur amavit, et quoniam quo ibat amavit, qua ibat toleravit. |
9 | [Paulum quoque mori noluisse ostenditur.] Diximus ambos noluisse et ambos voluisse; ambos, si fieri posset, noluisse poenam, ambos tamen pariter coronam adamasse. Sed ostendamus et Paulum poenam noluisse. Petro enim testis factus est ipse Dominus: quia et te transfiguravit in se, quando dixit, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Petro ergo attestatus est Dominus: Paulus autem ipse sibi. Ait enim quodam loco de mortali isto corpore, Ingemiscimus gravati: secundum illud Scripturae alio loco, Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]. Ergo ait, ingemiscimus gravati: sub sarcina scilicet corruptibilis corporis. Ingemiscimus gravati. Si ingemiscis, libenter pone sarcinam istam. Certe ingemiscere se dixit sub hoc onere, gravari sub sarcina hac corruptibilis corporis: vide utrum velit hoc onere spoliari, sub quo gravatur, sub quo ingemiscit. Non hoc sequitur: sed quid ait? In quo nolumus exspoliari. O vocem naturae, confessionem poenae! Grave corpus est, onerosum corpus est, corruptibile corpus est: gemitur sub illo, et non libenter deseritur, et non libenter deponitur. Nolumus, inquit, spoliari. Sic remansurus es gemens? Et si ingemiscis gravatus, quare spoliari non vis? Non, inquit. Vide quid sequitur: Nolumus spoliari, sed supervestiri. Sub terrena tunica gemo, ad coelestem festino: illam volo accipere, istam nolo ponere. In quo nolumus spoliari, sed supervestiri. Ergo, Paule, intelligam te, quid dicis? Fiet iniuria tanto illi coelesti vestimento, ut veniat tibi super hos pannos mortalitatis et corruptionis, ut hoc sit inferius, illud superius; hoc interius, illud exterius? Absit, inquit: non sic dico. Nolo spoliari, sed supervestiri. Non tamen ut sub incorruptione lateat corruptio, sed ut absorbeatur mortale a vita. Bene exclamasti, qui Scripturas nosti. Sed ne aliquis ignarus Scripturarum verba mea putet subsecuta, Pauli sunt verba, omnia ista apostolica verba sunt: Ingemiscimus gravati, in quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita [II Cor. V, 4]. Bene tenes, quod alibi dicis de resurrectione corporis loquens: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Quod illo loco ait, ut absorbeatur mortale a vita; hoc isto loco, Absorpta est mors in victoriam. Nusquam mors: non infra, non supra; non intra, non extra. Absorpta est enim mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? dicetur morti in futura corporis resurrectione, et tali commutatione, ut absorbeatur mors in victoria. Cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, dicetur morti, Ubi est, mors, contentio tua? Ipsa contentio facit ut feraris quo non vis. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum [I Cor. XV, 53-56]. |
10 | [Mortem a peccato esse contra Pelagianos probatur.] Certe non est mors a peccato? De qua enim morte alia loquebatur, cum de resurrectione corporis loqueretur. Induetur incorruptibilitate hoc corruptibile: absorbebitur mors in victoria. Haec corporis resurrectio. Ibi dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? Cui, nisi corporis morti? Quia sermo est de corporis resurrectione. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum. Peccatum aculeus mortis, quo aculeo facta est mors, non quem aculeum fecit mors: quomodo venenum poculum mortis, quia facit mortem, non quia fit a morte. Dominus ergo in resurrectione finit hanc poenam: mortem autem etiam et fidelibus et sanctis relinquit ad luctam. Ad agonem tibi mors dimissa est. Nam poterat Deus iustificato tibi auferre mortem, sed dimisit ad certamen, ut esset quod pro fide contemneres. Nam de quibus voluit, fecit. Enoch translatus est, et Elias translatus est, et vivunt. Iustitia ipsorum meruit hoc? an Dei gratia et Dei beneficium et speciale concessum? Ut Creator ostendat in omnibus potestatem, commendavit nobis quid possit. |
11 | [Pelagianorum errori, mortem naturae esse, non peccati, Enoch et Eliae exemplum nihil suffragatur.] Frustra ergo isti, qui dicunt non de peccato nos mori, quantum pertinet ad corporis mortem, sed naturae esse quod morimur, et moriturum fuisse Adam etiamsi non peccasset, frustra nobis istos opponunt, Enoch et Eliam . Valde inconsiderate loquuntur; et si attendant, contra se loquuntur. Quid enim dicunt? Si peccati est mors, quare non mortui sunt Enoch et Elias? Non vides, qui hoc loqueris, quia naturae dicis esse mortem, qui negas esse peccati. Tu dicis, naturae; ego dico, peccati: est naturae quidem, sed iam vitiosae, iam isto supplicio condemnatae. Proinde tu naturae dicis, ego peccati dico esse mortem corporis. Et interrogas me: Si peccati est quare Enoch et Elias non sunt mortui? Et ego respondeo: Imo si naturae est, quare Enoch et Elias non sunt mortui? Vivunt Enoch et Elias; translati sunt, ubicumque sint, vivunt. Et si non fallitur quaedam ex Scriptura Dei coniectura fidei, morituri sunt. Commemorat enim Apocalypsis quosdam duos mirabiles prophetas, eosdemque morituros, et in conspectu hominum resurrecturos, et ascensuros ad Dominum [Apoc. XI, 3-12]: et intelliguntur ipsi Enoch et Elias; quamvis illic nomina eorum taceantur. Et si forte tu, qui ista sapis, hanc Scripturam non accepisti; aut si accipis, contemnis et dicis, Non sunt nominatim expressi: vivant, ut putas, nunquam morituri. Adhuc dic mihi: Si peccati est mors, quare non sunt mortui? Repono tibi: Si naturae est mors, quare non sunt mortui? Ego dico, ut vivant, finitam esse culpam: tu dic, si potes, finitam esse naturam. |
12 | [Crebrescentes Pelagianos caveri iubet.] Aliud quidem ex alio et per occasionem diximus: sed quod tamen sic pertinet ad fidei nostrae stabilitatem, contra quosdam disputatores male crebrescentes. Sed non vincant patientiam nostram: nec tamen evertant fidem nostram. Cauti et circumspecti simus adversus novitates disputationum, humanarum utique, non divinarum. Apostolorum solemnitatem hodie celebramus, Apostolum monentem audiamus: Profanas vocum novitates evita; multum enim proficiunt ad impietatem [I Tim. VI, 20, ] [et II Tim. II, 16]. Volumus autem vos sapientes quidem esse in bono, integros autem a malo [Rom. XVI, 19]. Mortuus est Adam, sed serpens ille nondum est mortuus. Susurrat, et insibilare non cessat. Extremum illi supplicium reservatur: sed comites suae damnationis inquirit. Audiamus amicum sponsi, zelantem sponso non sibi: Zelo enim vos zelo Dei; aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo. [II Cor. XI, 2, 3]. Verba apostolica omnes audivimus, omnes observemus, omnes serpentis venena caveamus. Non enim possumus dicere, Non audivimus, non novimus, quando modo cantavimus, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 5]. Currentia verba in fines terrae venerunt ad nos: excepimus, conscripsimus, lectores instituimus. Non tacet lector, parturit disputator: quare non cessat insidiator? |