Augustinus, Sermones, 30, SERMO CCXCVI. In Natali apostolorum Petri et Pauli, II .
1 | [Petrus infirmus plus promittit quam potest.] Recens sancti Evangelii lectio hodiernae solemnitati conveniens, quae modo sonuit in auribus nostris, si ab auribus etiam in cor nostrum descendit, et in eo locum quietis invenit (tunc enim in nobis requiescit verbum Dei, quando nos acquiescimus verbo Dei); admonuit nos omnes, qui vobis verbum et sacramentum Domini ministramus, pascere oves suas. Beatus Petrus Apostolorum primus, Domini nostri Iesu Christi maior amator, quam negator, sicut indicat Evangelium, secutus est Dominum passurum: sed tunc non potuit sequi passurus. Secutus est pedibus, nondum idoneus sequi moribus. Promisit se moriturum pro illo, et non potuit nec cum illo. Plus enim ausus erat, quam eius capacitas sustinebat. Plus promiserat, quam poterat: quia et indignum erat ut faceret quod promiserat. Animam meam, inquit, pro te ponam [Ioan. XIII, 37]. Hoc pro servo Dominus erat facturus, non servus pro Domino. Qui ergo plus est ausus, ibi praepostere amavit; ideo timuit et negavit. Postea vero Dominus postquam surrexit, docet Petrum amare. Inordinate amans, defecit sub pondre passionis: ordinate autem amanti promisit passionem. |
2 | [Infirmitas Petri timentis mori Dominum.] Meminimus infirmitatem Petri dolentis quod Dominus esset moriturus: hanc commemoro, ecce commemoro. Qui meminerunt, in corde suo mecum dicant: qui obliti fuerant, commonente me recolant. Dominus Iesus Christus passionem suam imminentem ipse discipulis praenuntiavit. Tunc Petrus amans eum, sed adhuc carnaliter, mori timens mortis interfectorem: Absit a te, inquit, Domine; absit a te, propitius esto tibi. Non dixisset, propitius tibi esto, nisi agnosceret verum Deum. Ergo, Petre, si Deus a te cognoscitur, quid times ne Deus moriatur? Tu homo es, ille Deus est. Et pro homine Deus factus est homo, assumens quod non erat, non perdens quod erat. In eo ergo Dominus moriturus erat, in quo et resurrecturus. Expavit ergo Petrus humanam mortem, et noluit eam contingere Dominum. Nesciens, saccum volebat claudere, unde nostrum pretium erat manaturum. Audivit a Domino tunc, Redi retro, satanas; neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Cui paulo ante dixerat, dicenti, Tu es Christus Filius Dei vivi: Beatus es, Simon Bar-Iona, quia tibi non revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis [Matth. XVI, 22, 23, 16, 17]. Paulo ante beatus, postea satanas. Sed unde beatus? Non de suo: Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis. Unde autem satanas? Ex homine, et in homine: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Talis Petrus amans Dominum, timens mori Dominum, et volens mori pro Domino, secutus est: et inventum est quomodo praedixerat medicus, non quomodo praesumpserat aegrotus. Interrogatus ab ancilla, negat semel, bis, et tertio. Aspicitur a Domino, flet amare [Luc. XXII, 56-62]: tergit lacrymis pietatis cordis negationes. |
3 | [Petro iam amanti Christus oves commendat.] Resurgit Dominus, apparet discipulis. Videt iam Petrus viventem, cui morienti timuerat. Videt non Dominum occisum, sed mortem in Domino occisam. Iam ergo confirmatus exemplo carnis ipsius Domini, mortem non esse usque adeo metuendam, docetur amare. Modo opus est ut amet, iam viso Domino vivo post mortem: modo amet, modo securus amet; securus, quia secuturus. Dominus ergo: Petre, amas me? Et ille: Amo, Domine. Et Dominus: Non quia amas me, volo ut moriaris pro me; hoc enim ego iam feci pro te. Sed quid? Amas me? Quid mihi redditurus es, quia amas me? Amas me? Amo. Pasce oves meas. Et iterum hoc, et tertio hoc: ut ter confiteretur amor, quod ter negaverat timor. Videte, percipite, discite. Non aliud quam, Amas, interrogatur: non aliud quam, Amo, respondetur. Respondenti dicitur, Pasce oves meas. Et commendatis Petro ovibus suis, et commendato sibi Petro cum ovibus suis, iam praenuntiat passionem, et dicit: Cum esses iunior, cingebas te, et ibas quo velles; cum autem senior factus fueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis. Hoc autem dicebat, ait Evangelista, significans qua morte clarificaturus esset Deum [Ioan. XVIII, 15-19]. Videtis hoc pertinere ad pascendas oves Domini, ut non recusetur mors pro ovibus Domini. |
4 | [Pastor idoneus ille est, qui vitam rependere valet pro ovibus. Pasce oves meas.] Commendat oves idoneo, an minus idoneo? Primo, quas oves commendat? Pretiosas, emptas, non auro, non argento, sed sanguine. Si dominus homo commendaret servo suo oves suas, procul dubio cogitaret, utrum peculium servi illius idoneum esset pretium ovium suarum, et diceret: Si perdiderit, si dissipaverit, si consumpserit, habet unde reddat. Commendaret ergo servo idoneo oves suas, et servi facultates in pecunia quaereret, pro ovibus quas pecunia comparavit. Nunc vero Dominus Iesus Christus, quia servo commendat oves, quas sanguine comparavit; idoneitatem servi in passione sanguinis quaerit. Tanquam diceret: Pasce oves meas, commendo tibi oves meas. Quas oves? Quas emi sanguine meo. Mortuus sum pro eis. Amas me? Morere pro eis. Et quidem servus ille hominis homo pecuniam redderet pro consumptis ovibus: Petrus sanguinem reddidit pro ovibus conservatis. |
5 | [Caeteris Ecclesiae pastoribus id mandatum, quod Petro. Animus martyrii martyrem facit.] Eia, fratres, aliquid pro tempore volo dicere. Quod Petro commendatum est, quod Petro mandatum est, non Petrus solus, sed etiam alii Apostoli audierunt, tenuerunt, servaverunt, maximeque ipse consors sanguinis et diei apostolus Paulus. Audierunt ista, et ad nos audienda transmiserunt. Pascimus vos, pascimur vobiscum. Det nobis Deus vires sic amandi vos, ut possimus etiam mori pro vobis, aut effectu, aut affectu. Non enim quia Ioanni apostolo passio defuit, ideo passioni animus praeparatus deesse potuit. Non est passus, sed potuit pati. Praeparationem eius Deus noverat. Quemadmodum tres pueri arsuri missi sunt in caminum, non victuri. Negabimus eos martyres, quia flamma eos urere non potuit? Interroga ignes, passi non sunt: interroga voluntatem, coronati sunt. Potens est enim Dominus, dixerunt, eruere nos de manibus tuis: sed et si non: ibi sunt certa pectora et stabilis fides, ibi virtus inconcussa, ibi certa victoria: sed et si non, notum tibi sit, rex, quoniam statuam quam statuisti, non adoramus. Aliud Deo placuit: non arserunt, sed ignem idololatriae in animo regis exstinxerunt [Dan. III]. |
6 | [Tribulationes temporales pro futura gloria ferendae. Romae vastatio temporibus christianis.] Videtis ergo, charissimi, quae sunt proposita in hoc tempore servis Dei, propter futuram gloriam quae revelabitur in nobis: contra quam gloriam non appenditur quaelibet quantalibet tribulatio temporalis. Indignae enim sunt passiones huius temporis, ait Apostolus, ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis [Rom. VIII, 18]. Si haec ita sunt, modo nemo cogitet carnaliter, non est tempus. Concutitur mundus, excutitur vetus homo: premitur caro, liquescat spiritus. Iacet Petri corpus Romae, dicunt homines; iacet Pauli corpus Romae, Laurentii corpus Romae, aliorum sanctorum martyrum corpora iacent Romae; et misera est Roma, et vastatur Roma, affligitur, conteritur, incenditur. Tot strages mortis fiunt, per famem, per pestem, per gladium; ubi sunt Memoriae Apostolorum? Quid dicis? Ecce hoc dixi, Tanta mala Roma patitur, ubi sunt Memoriae Apostolorum? Ibi sunt, sed in te non sunt. Utinam in te essent, quisquis ista loqueris, quisquis ita desipis, quisquis vocatus in spiritu carnaliter sapis. Prorsus adhuc patientiam doceo, nondum sapientiam. Patiens esto, Dominus vult. Quaeris quare velit? Differ secretum cognitionis, strenuitatem obedientiae praepara. Ferre te vult: ferto quod vult, et dabit quod vis. Et tamen, fratres mei, ecce audeo dicere: libenter audituri estis, si iam primas partes obedientiae retinetis, si est in vobis lenis et mitis patientia ferendi dominicam voluntatem. Lenia quippe non ferimus, sed amamus: aspera toleramus, ad lenia gaudemus. Dominum Deum tuum videa caput tuum vide, exemplum vitae tuae vide; redemptorem tuum, pastorem tuum attende: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Quomodo ostendit humanam voluntatem, et continuo convertit renisum ad obedientiam? Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater [Matth. XXVI, 39]. Ecce Petro hoc dixit: Cum senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis. Ostendit in illo humanam voluntatem, circa trepidationem mortis. Numquid quia nolens mortuus est, nolens coronatus est? Sic et tu nolebas forte amittere peculium tuum, quod hic relicturus eras: attende ne cum relinquendo remaneas. Nolebas ante te mori filium tuum, nolebas ante te mori uxorem tuam. Quid enim? Etsi Roma non caperetur, non aliquis vestrum prior moriturus erat? Nolebas ante te mori uxorem tuam, nolebat uxor tua ante se mori virum suum: ambobus obtemperaturus erat Dominus? Ordo penes ipsum sit, qui novit ordinare quod creavit. Obtempera ergo tantae voluntati Dei. |
7 | [Pagano de Roma christianis temporibus incensa insultanti quid respondendum. Christianus vocatus non ad terrena, sed ad coelestia.] Iam video quid dicas in corde tuo: Ecce temporibus christianis Roma afflicta est, et incensa est. Quare temporibus christianis? Quis hoc dicit? Christianus? Ergo tu tibi responde, si christianus es: Quando voluit Deus. Sed quid dico pagano? insultat mihi. Quid tibi dicit? unde tibi insultat? Ecce quando faciebamus sacrificia diis nostris, stabat Roma, florebat Roma; modo quia superavit et abundavit sacrificium Dei vestri, et inhibita sunt et prohibita sacrificia deorum nostrorum, ecce quid patitur Roma. Breviter responde interim, ut illo careamus; caeterum tibi alia meditatio est. Non enim vocatus es ad amplectendam terram, sed ad comparandum coelum; non vocatus es ad felicitatem terrenam, sed ad coelestem; non ad temporales successus et prosperitatem volaticam et transitoriam, sed ad aeternam cum Angelis vitam. Tamen huic amatori carnalis felicitatis, et murmuratori adversus Deum vivum et verum, volenti servire daemoniis et lignis et lapidibus, cito responde. Sicut habet historia eorum, incendium hoc Romanae urbis tertium est. Sicut habet historia eorum, sicut habent litterae ipsorum, incendium Romanae urbis, quod modo contigit, tertium est. Quae modo semel arsit, inter sacrificia Christianorum, iam bis arserat inter sacrificia Paganorum. Semel a Gallis sic incensa est, ut solus collis Capitolinus remaneret. Postea a Nerone, nescio utrum dicam saeviente an fluente, secundo igne Roma flagravit. Iussit Nero imperator ipsius Romae, servus idolorum, interfector Apostolorum, iussit, et incensa est Roma. Quare putatis? qua causa? Homo elatus, superbus et fluidus, delectatus est Romano incendio. Videre, inquit, volo, quomodo Troia arserit. Arsit ergo sic semel, bis, tertio. Modo te quid delectat contra Deum stridere, pro ea quae consuevit ardere ? |
8 | [Christianorum est pati mala temporalia, et sperare bona sempiterna. Tribulationes praedictae a Christo.] Sed in ea, inquiunt, passi sunt tanta mala tam multi Christiani. Excidit tibi quia Christianorum est pati mala temporalia, et bona sperare sempiterna? Tu quisquis paganus es, habes quod plangas; quia temporalia perdidisti, et aeterna nondum invenisti. Habet christianus quod cogitet: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis [Iacobi I, 2]. Dicis itaque, o pagane: Dii praesides Romam modo non servaverunt, quia non sunt; tunc servaverunt, quando erant. Nos Deum nostrum ostendimus veracem. Praedixit ista omnia, legistis, audistis: sed nescio utrum meministis, qui talibus verbis turbamini. Non audistis Prophetas, non audistis ipsum Dominum Iesum Christum praedicentem mala futura? Quantum accedit aetas mundo, tantum propinquatur fini. Audistis, fratres, simul audivimus: Erunt bella, erunt tumultus, erunt pressurae, erunt fames [Luc. XXI, 9-11]. Quare nobis ipsis contrarii sumus, ut quando leguntur credamus, quando implentur murmuremus? |
9 | [Tribulationes temporibus christianis, an maiores sint, et quare. Thesaurizare in coelo iubemur, non in terra.] Sed plus inquiunt, plus vastatur modo genus humanum. Interim considerata praeterita historia, salva quaestione, nescio utrum plus. Sed ecce sit plus: credo quia plus. Dominus ipse solvit quaestionem: plus modo vastatur mundus, plus vastatur. Audi quare modo plus vastatur, cum Evangelium ubique praedicatur. Attendis quanta celebritate Evangelium praedicatur, et non attendis quanta impietate contemnatur? Iam, fratres, dimittamus paululum Paganos foris, oculum ad nos. Evangelium praedicatur toto mundo: verum est. Antequam Evangelium praedicaretur, latebat voluntas Dei: in praedicatione Evangelii patuit voluntas Dei. Dictum est nobis in praedicatione Evangelii quid amare debeamus, quid contemnere, quid agere, quid vitare, quid sperare. Omnia audivimus: non latet voluntas Dei per totum mundum. Pone servum mundum: et attende Evangelium. Audi Domini vocem. Servus iste mundus est. Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit pauca. Servus mundus. Quomodo servus mundus? Quia mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit [Ioan. I, 10]. Servus nesciens voluntatem domini sui. Ecce quid erat ante mundus. Nunc vero quid? Servus autem sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multa [Luc. XII, 47]. Et utinam multa vapulet, non semel damnetur. Quid recusas vapulare multa, o serve sciens voluntatem domini tui, et faciens digna plagis? Dicitur tibi (ecce una voluntas Domini tui): Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque comestura exterminat, ubi fures non effodiunt, nec furantur [Matth. VI, 20]. Tu in terra thesaurizas: ille in coelo iubet, dicens tibi, Mihi da, ibi habeto thesaurum, ubi ego sum custos. Mitte ante te: quid servas in terra? Quod custodit Christus, non tollit Gothus. Tu contra, prudentior scilicet et sapientior Domino tuo, condis in terra. Sed cognovisti voluntatem Domini tui: sursum condere voluit. Et tu: Ego in terra condo. Paratus ergo esto vapulare multa. Ecce scis voluntatem Domini tui volentis te servare in coelo, et tu servas in terra: facis digna plagis. Et quando vapulas, blaephemas. Blasphemas, murmuras; dicis quod tibi facit Dominus tuus, fieri non debuit. Quod facis tu servus malus, hoc fieri debuit? |
10 | [Contra Deum in adversis non murmurandum. Impiorum felicitas magna ira Dei.] Saltem illum locum tene, noli murmurare, noli blasphemare. Lauda magis Dominum tuum, quia corripit te: lauda quia emendat te, ut consoletur te. Quem enim diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit [Hebr. XII, 6]. Tu delicatus filius dominicus, et recipi vis, et flagellari non vis: ut tu fluas, ille mentiatur. Debuit ergo Apostolorum Memoria, per quam tibi praeparatur coelum, servare tibi in terra theatra insanorum? Plane verum est: ideo mortuus est Petrus, et Romae positus, ut lapides de theatro non caderent? Excutit Deus delicias puerorum de manibus indisciplinatorum. Fratres, peccata minuamus et murmura. Hostes simus iniquitatibus nostris, murmuri nostro: nobis irascamur, non Deo. Irascimini, prorsus irascimini: sed ad quos usus? Et nolite peccare [Psal. IV, 5]. Ad hoc irascimini, ne peccetis. Etenim omnis homo, quem poenitet, sibi irascitur: poenitentiae iram exercet in se. Vis ergo ut tibi parcat Deus? Tu tibi noli parcere. Quia si tu tibi parcis, ille tibi non parcet: quia si et ille tibi parcat, peris. Ne scis quod optas, miser; peris. Sicut enim scriptum est, Flagellat omnem filium, quem recipit: sic etiam illud time, Irritavit Dominum peccator. Unde scis? quasi diceretur illi, Unde scis quia irritavit Dominum peccator? Vidit felicem peccatorem, quotidie mala facientem, et nihil mali patientem, et in Spiritu sancto horruit, et doluit, et dixit, Irritavit Dominum peccator. Peccator iste qui facit tanta mala, et nihil mali patitur, irritavit Dominum. Provocat Dominum: pro magnitudine irae suae non exquiret [Psal. IX, 4]. Ideo non exquiret, quia multum irascitur. Qui tollit correptionem, parat damnationem. Non exquiret: nam si exquireret, flagellaret; et fortasse emendaret. Modo autem multum irascitur: felicibus iniquis multum irascitur, cum non flagellantur. Nolite zelare illos, nolite velle esse sicut illi infeliciter felices. Melius est ad tempus flagellari, quam in aeternum damnari. |
11 | [Amor in Deum tum apparet, si amantur lucra Dei.] Ergo commendavit nobis Dominus oves suas, quia Petro commendavit: si tamen ex aliqua parte vel extrema digni sumus pulverem vestigiorum Petri calcare; commendavit nobis oves Dominus. Oves ipsius estis, vobiscum oves sumus, quia christiani sumus. Iam diximus, pascimus et pascimur. Amate Deum, ut amet vos Deus. Et non potestis ostendere quantum ametis Deum, nisi quantum apparueritis amare lucra Dei. Quid habes praestare Deo, homo cordate? quid praestas Deo? Quid praestabat Petrus? Totum hoc: Pasce oves meas [Ioan. XXI, 17]. Quid praestas Deo, ut sit maior, ut sit melior, ut sit ditior, ut sit honoratior? Qualiscumque tu eris, ille hoc erit quod erat. Ergo attende iuxta te, ne forte proximo praestare debeas, quod perveniat ad Deum. Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis [Matth. XXV, 40]. Si ergo esurienti iuberis panem frangere, tu pulsanti debes ecclesiam claudere? |
12 | [Ex haeresi etiam post relapsum redeuntes, benigne recipiendi.] Quare hoc dixi? Contristavit nos quod audivimus, quamvis praesentes non fuerimus, quod quidam ex Donatistis veniens ad Ecclesiam, peccatum rebaptizationis confitens, cum ad poenitentiam ab episcopo exhortaretur, reclamatum est a quibusdam fratribus, et repulsus est. Dico Charitati vestrae, torta sunt, torta sunt ex hoc viscera nostra. Fatemur vobis, non nobis placet talis diligentia. Scio quia zelo Dei fecerunt et Ecclesiae. Putatis quia nihil factum est, quia hoc ad omnes sonuit? Rogo vos, ideo sonuerit hodie vox ista, ut illud quod male sonuit, obruat ea res quae bene sonuit. Hanc operam date, hoc sonet, hoc praedicemus, hoc praedicamus. Veniant, admittantur more solito, qui nunquam adhuc catholici fuerunt. Si autem iam catholici fuerunt, et inventi sunt lubrici, inventi sunt inconstantes et infirmi, inventi sunt perfidi; numquid prorsus parco perfidis? Forte erunt fideles, qui fuerunt perfidi: veniant et ipsi admittendi ad poenitentiam. Nec sibi blandiantur, quod redeuntes ad partem Donati egerint poenitentiam. Illa poenitentia fuit de re bona: sit vera de re mala. Quando egerunt poenitentiam in parte Donati, poenituit illos quod bene fecerant: modo agant, ut poeniteat illos quod male fecerunt. Timetis, quod perfidi inventi sunt, ne sanctum conculcent? Ecce et huic timori vestro consulitur, in poenitentiam admittuntur. Erunt in poenitentia, quando voluerint reconciliari, iam nemine cogente, nemine terrente: quoniam poenitens catholicus iam legum comminationes non patitur; coepit velle reconciliari dum nemo terreret, vel tunc credatur voluntati. Puta quia coactus est esse catholicus, erit poenitens. Quis illum cogit petere reconciliationis locum, nisi voluntas propria? Modo ergo admittamus infirmitatem, ut postea probemus voluntatem. |