monumenta.ch > Augustinus > 285
Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCLXXXIV. In Natali martyrum Mariani et Iacobi . <<<     >>> SERMO CCLXXXVI. In Natali martyrum Protasii et Gervasii .

Augustinus, Sermones, 30, SERMO CCLXXXV[Emendatus ad r. t. v. et ad Lov.] [Note: Alias, 4 inter editos ex maioris Carthusiae manuscriptis.]. In die Natali martyrum Casti et Aemili [Sermo notatus est in Possidii Indiculo, cap. 9. Martyrum vero istorum natalitia in martyrologiis et in Carthaginensi calendario consignata sunt XI cal. iunii.].

1 [Martyrum sic celebranda solemnia, ut eos delectet imitari.] Sanctorum martyrum non magna solum, sed etiam pia virtus (ipsa est enim utilis virtus, imo ipsa est vera et sola dicenda virtus, quae non militat typho, sed Deo) admonet nos Charitati vestrae loqui, eamque admonere, ita solemnia martyrum celebrare, ut vestigia martyrum sequendo delectet imitari. Non enim et ipsi quod fortes exstiterunt, de suo habuerunt. Non usque ad illos fons ille manavit. Qui dedit ipsis, potens est dare et nobis: quoniam unum pretium datum est pro omnibus nobis.
2 [Martyrem non facit poena, sed causa. Latronis in cruce fides causam patientis mutavit. Tres cruces. Crux Christi, tribunal iudicis.] Illud ergo praecipue commonendi estis, quod assidue commoneri, et semper cogitare debetis, quod martyrem Dei non facit poena, sed causa. Iustitia enim nostra, non cruciatibus, delectatur Deus: nec quaeritur in omnipotentis veracisque iudicio, quid quisque patiatur, sed quare patiatur. Ut enim cruce dominica nos signemus, non fecit hoc Domini poena, sed causa. Nam si poena hoc fecisset, hoc et latronum similis poena valuisset. Unus locus erat trium crucifixorum, in medio Dominus, qui inter iniquos deputatus est [Isai. LIII, 12]. Duos latrones hinc atque inde posuerunt: sed causam similem non habuerunt. Lateribus pendentis adiungebantur, sed longe separabantur. Illos facinora sua, illum crucifixerunt nostra. Verumtamen etiam in uno ipsorum satis apparuit, quantum valeret, non cruciatus pendentis, sed pietas confitentis. Acquisivit latro in dolore, quod Petrus perdiderat in timore: scelus admisit, crucem ascendit; causam mutavit, paradisum comparavit. Meruit omnino causam mutare, qui non contempsit in Christo similitudinem poenae. Iudaei contempserunt miracula facientem, ille credidit in pendentem. Consortem crucis Dominum agnovit, et regno coelorum credendo vim fecit. Tunc in Christum latro credidit, quando fides apostolica trepidavit. Merito audire meruit, Hodie mecum eris in paradiso. Hoc quidem sibi ipse non promiserat: magnae quidem se misericordiae commendabat, sed et sua merita cogitabat. Domine, inquit, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Quousque veniret Dominus in regnum suum, in poenis se futurum sperabat, et saltem in eius adventu misericordiam in se fieri flagitabat. Proinde se latro, sua merita cogitans, differebat: sed Dominus latroni, quod desperaverat, offerebat; tanquam diceret, Tu petis ut meminerim tui, dum venero in regnum meum: Amen, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 42, 43]. Agnosce cui te commendas; quem credis venturum, antequam veniam, ubique sum. Ideo quamvis in inferna descensurus, habeo te hodie in paradiso; non alteri commendatum, sed mecum. Ad homines enim mortales et ad ipsos mortuos descendit humilitas mea, de paradiso autem nunquam discedit divinitas mea. Ita factae sunt tres cruces, tres causae. Unus latronum Christo insultabat, mala confessus Christi se misericordiae commenalter sua dabat. Crux Christi in medio non fuit supplicium, sed tribunal: de cruce quippe insultantem damnavit, credentem liberavit. Timete insultantes, gaudete credentes: hoc faciet in claritate, quod fecit in humilitate.
3 [Munera gratiae ex profundo Dei iudicio dantur. Petrus praesumptor paulisper deseritur, ut sibi demonstretur. Praesumptores odit Deus.] Munera divina de profundo Dei iudicio veniunt: mirari ea possumus, investigare non possumus. Quis enim cognovit sensum Domini? et, Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius [Rom. XI, 34, 33]! Sequens per omnia vestigia Christi Petrus conturbatur, et negat: respicitur, et plorat; fletus tergit quod timor infecerat. Non fuit illa Petri desertio, sed eruditio. Amare quippe Dominum interrogatus [Aliquot Mss., Amorem quippe Domino interrogante.] in corde suo praesumpserat se pro eo etiam moriturum. Viribus suis hoc tribuerat: nisi paulisper a regente desereretur, non sibi demonstraretur. Ausus est dicere, Animam meam pro te ponam. Animam suam pro Christo praesumptor se positurum esse iactabat, pro quo nondum posuerat Liberator. Denique cum timore turbatur, sicut Dominus praedixerat, ter negat eum, pro quo se promiserat moriturum. Sicut scriptum est, Respexit illum Dominus. At ille amare flevit [Luc. XXII, 33, 61, 62]. Amara erat recordatio negationis, ut dulcis esset gratia redemptionis. Nisi desertus, non negaret; nisi respectus, non fleret. Odit Deus praesumptores de viribus suis, et tumorem istum in eis, quos diligit, tanquam medicus secat. Secando quidem infert dolorem: sed firmat postea sanitatem. Itaque resurgens Dominus commendat Petro oves suas, illi negatori; sed negatori, quia praesumptori; postea pastori, quia amatori. Nam quare ter interrogat amantem, nisi ut compungat ter negantem? Proinde perfecit postea Petrus gratia Dei, quod primo non potuit fiducia sui. Nam posteaquam illi oves, non Petri, sed suas commendavit, ut non pasceret sibi, sed Domino, annuntiavit ei passionem futuram, quam primo perdiderat; quoniam praepropere festinabat. Cum senior, inquit, factus fueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte glorificaturus erat Dominum [Ioan. XXI, 18 ] [et 19]. Factum est, pervenit Petrus ad passionem, qui lacrymis diluerat negationem. Quod ei promiserat Salvator, non potuit auferre tentator.
4 [Castus et Aemilius in tormentis unde victi primum, unde post victores.] Tale aliquid factum esse arbitror etiam in his martyribus sanctis Casto et Aemilio, quorum diem hodie celebramus [Cyprianus in libro de Lapsis: «Sic, sic Casto et Aemilio aliquando Dominus ignovit: sic in prima congressione devictos, victores in secundo praelio reddidit; ut fortiores ignibus fierent, qui ignibus ante cessissent.»]. Fortasse et ipsi de suis viribus antea praesumpserunt, et ideo defecerunt. Ostendit eis qui essent ipsi, qui ipse. Repressit praesumentes, et vocavit credentes: adiuvit pugnantes, coronavit vincentes. Denique iam de illis gaudebat inimicus in prima congressione, quando cesserunt doloribus, in suis eos partibus computabat; iam exsultabat, iam suos habebat: sed quantum eis concessum est, Domino miserante; alii martyres diabolum vicerunt tentantem, isti etiam triumphantem. Itaque, fratres mei, meminerimus quorum celebritatem hodie celebramus: nec velimus imitari quod victi sunt, sed potius quod vicerunt. Ideo magnorum casus non latuerunt, ut timeant qui de se praesumpserunt. Ubique nobis humilitas magistri boni diligentissime commendatur. Quandoquidem et salus nostra in Christo, humilitas Christi est. Nulla enim nostra salus esset, nisi Christus humilis pro nobis fieri dignatus esset. Meminerimus de nobis ipsis non esse praefidendum. Deo commendemus quod habemus: ab illo imploremus quod minus habemus.
5 [Martyres advocati nostri, et tamen unus advocatus noster Christus.] Martyrum perfecta iustitia est, quoniam in ipsa passione perfecti sunt. Ideo pro illis in Ecclesia non oratur. Pro aliis fidelibus defunctis oratur, pro martyribus non oratur: tam enim perfecti exierunt, ut non sint suscepti nostri, sed advocati. Neque hoc in se, sed in illo cui capiti perfecta membra cohaeserunt. Ille est enim vere advocatus unus [I Ioan. II, 1], qui interpellat pro nobis, sedens ad dexteram Patris [Rom. VIII, 34]: sed advocatus unus, sicut et pastor unus. Nam oportet, inquit, me et eas oves adducere, quae non sunt de hoc ovili [Ioan. X, 16]. Ut Christus pastor, Petrus non pastor? Imo et Petrus pastor, et caeteri tales sine ulla dubitatione pastores. Nam si non pastor, quomodo ei dicitur, Pasce oves meas [Ioan. XXI, 17]? Sed tamen verus pastor, qui pascit oves suas. Petro enim dictum est, non, Pasce oves tuas; sed, meas. Petrus ergo non in se, sed in corpore pastoris est pastor. Nam si oves suas pasceret, continuo fierent haedi, quos pasceret.
6 [Extra Ecclesiam non oves Christi, sed haedi pascuntur a schismaticis. Donatistarum vox.] Contra hoc enim quod Petro dicitur, Pasce oves meas; dicitur in Canticis canticorum, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Cui dicitur, utique agnoscimus, et in illa nos etiam audimus. Ecclesia quippe hoc audit a Christo, sponsa audit a sponso: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu [Cant. I, 7]. Quam mala vox, Exi. A nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis [I Ioan. II, 19]. Huic tristi voci, quod est, Exi, contraria est in bono illa vox gratulabilis, Intra in gaudium Domini tui [Matth. XXV, 21]. Ergo, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, o catholica pulchra inter haereses: nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu; non enim ego te eiicio, sed exi tu. A nobis enim exierunt, qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes [Iudae 19]. Non enim dictum est, Eiecti sunt; sed, Exierunt. Hoc et in primis peccantibus iustitia divina servavit. Tanquam enim iam pronos proprio pondere, dimisit eos de paradiso, non exclusit [Gen. III, 23]. Nisi ergo cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu: non ego te eiicio, exi tu. Ego te in corpore meo volo sanari, tu putredinem tuam appetis amputari. Hoc illis dictum est, qui praevidebantur exituri, ut possint se agnoscere et cavere mansuri. Quare enim et illi exierunt, nisi quia se non agnoverunt? Si enim agnoscerent, ibi viderent non suum, sed Dei esse quod darent. Ego do: meum est quod do; et ideo sanctum est, quia ego do. Non te agnovisti, merito existi. Noluisti enim audire dicentem, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Pulchra enim aliquando eras, quando sponsi tui membris inhaerebas. Noluisti ergo audire et appendere quid sit, Nisi cognoveris temetipsam: quia utique foedam te invenit, quia de foeda pulchram fecit, quia de nigra dealbavit. Quid enim habes quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? Non ergo advertis quemadmodum dictum sit, Nisi cognoveris temetipsam, exi tu. Et putasti te pascere debere oves tuas, non quomodo dictum est Petro, Pasce oves meas. Sed vide quid tibi adiunxerit, quid tibi ista praedixit: Exi tu in vestigiis gregum; non gregis, sed gregum. Nam ibi pascuntur oves Christi, ubi est unus grex et unus pastor. Exi ergo tu in vestigiis gregum, divisibilis, divisa, conscissa; exi tu in vestigiis gregum: et pasce haedos tuos; non sicut Petrus, oves meas, sed haedos tuos: in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris. Petrus intrat charitate, tu exis animositate: quia Petrus cognovit semetipsum, ideo se flevit de se praesumentem, et invenire meruit adiuvantem: ideo exi tu. Ille oves meas, tu haedos tuos. Ille in tabernaculo pastoris, tu in tabernaculis pastorum. Quid ergo iactas poenam tuam malam, quae non habes causam bonam?
7 [Martyres in Ecclesiae unitate honorandi.] Martyres itaque intus honoremus in tabernaculo pastoris, in membris pastoris, habentes gratiam, non audaciam; pietatem, non temeritatem; constantiam, non pertinaciam; collectionem, non divisionem. Proinde si vultis martyres veros imitari, causam vobis eligite, ut dicatis Domino: Iudica me, Domine, et discerne causam meam a gente non sancta [Psal. XLII, 1]. Discerne, non poenam meam; nam habet hanc et gens non sancta; sed causam meam, quam non habet nisi gens sancta. Causam ergo vobis eligite, causam bonam et iustam tenete, et in adiutorio Domini nullam poenam timete. Conversi ad Dominum, etc.
Augustinus HOME

bke16.220v

Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCLXXXIV. In Natali martyrum Mariani et Iacobi . <<<     >>> SERMO CCLXXXVI. In Natali martyrum Protasii et Gervasii .
monumenta.ch > Augustinus > 285