monumenta.ch > Augustinus > 276
Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCLXXV. In Natali martyris Vincentii II. <<<     >>> SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum eiusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta .

Augustinus, Sermones, 30, SERMO CCLXXVI[Castigatus ad duos cb. et tres gr. ad m. n. pr. rm. et ad Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Sanctis 12.]. In festo martyris Vincentii, III.

1 [Martyris fortitudo a Christo est.] In passione, quae nobis hodie recitata est, fratres mei, evidenter ostenditur iudex ferox, tortor cruentus, Martyr invictus. In cuius corpore poenis variis exarato, iam tormenta defecerant, et adhuc membra durabant. Tot convicta miraculis persistebat impietas, tot vexata suppliciis non cedebat infirmitas: agnoscatur ergo operata divinitas. Quando enim corruptibilis pulvis contra tam immania tormenta duraret, nisi in eo Dominus habitaret? In his enim omnibus ille agnoscendus, ille glorificandus, ille laudandus est, qui et in prima vocatione dedit fidem, et in suprema passione virtutem. Vultis nosse quia utrumque donatum est? Audite apostolum Paulum: Vobis, inquit, donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo [Philipp. I, 29]. Acceperat haec utraque levita Vincentius, acceperat et habebat. Si enim non accepisset, quid haberet? Habebat in sermone fiduciam, habebat in passione tolerantiam. Nemo ergo de suo corde praesumat, quando profert sermonem; nemo de suis viribus confidat, quando suffert tentationem: quia et ut bona prudenter loquamur, ab illo est nostra sapientia; et ut mala fortiter perferamus, ab illo est nostra patientia. Recolite Dominum Christum suos in Evangelio discipulos admonentem: recolite martyrum Regem cohortes suas armis spiritualibus instruentem, bella monstrantem, adiutoria ministrantem, praemia pollicentem: qui cum dixisset discipulis suis, In hoc mundo pressuram habebitis; mox unde territi consolarentur, adiunxit dicens, Sed confidite, ego vici mundum [Ioan. XVI, 33]. Quid ergo miramur, charissimi, si in illo Vincentius vicit, a quo victus est mundus? In hoc, inquit, mundo pressuram habebitis: ut si premit, non opprimat; si oppugnat, non expugnet.
2 [Duplex mundi acies contra milites Christi, blanditiae et terrores.] Duplicem mundus aciem producit contra milites Christi. Advertite, fratres. Duplicem, dixi, aciem producit mundus contra milites Christi. Blanditur enim, ut decipiat; terret, ut frangat. Non nos teneat voluptas propria, non nos terreat crudelitas aliena; et victus est mundus. Ad utrosque aditus occurrit Christus, et non vincitur christianus. Si consideretur in ista passione humana patientia, incipit esse incredibilis; si agnoscatur divina potentia, desinit esse mirabilis. Tanta grassabatur crudelitas in Martyris corpore, et tanta tranquillitas proferebatur in voce, tantaque poenarum asperitas saeviebat in membris, et tanta securitas sonabat in verbis; ut miro quando putaremus Vincentio patiente, alium non loquentem torqueri. Et vere, fratres, ita erat: prorsus ita erat; alius loquebatur. Promisit enim et hoc testibus suis Christus in Evangelio, quos ad huiusmodi certamina praeparabat. Sic enim ait: Nolite praemeditari quomodo aut quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis [Matth. X, 19 ] [et 20]. Caro ergo patiebatur, et Spiritus loquebatur. Et loquente Spiritu, non solum convincebatur impietas, sed etiam confortabatur infirmitas.
3 [Vincentius tormentis suis non tantum vastatus, quantum Dacianus.] Clariorem nobis Martyrem tot tormenta faciebant. Multiplici enim vulnerum varietate confossus, non deserebat pugnam, sed acrius iterabat. Putares quod eum duraret flamma, non ureret; et tanquam figuli fornax lutum molle suscipiens, duram redderet testam. Poterat Martyr noster dicere Daciano: Iam non urit ignis tuus carnem meam, quia exaruit velut testa virtus mea [Psal. XXI, 16]. Et quoniam veraciter scriptum est, Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis [Eccli. XXVII, 6]; probatus est atque decoctus illo igne Vincentius: arsit vero et crepuit Dacianus. Si enim non ardebat, unde clamabat? Quid enim erant verba irascentis, nisi fumus ardentis? Ergo Martyri nostro refrigerium in corde habenti, flammas extrinsecus admovebat: sed ipse facibus furoris accensus, tanquam clibanus intus ardebat, et habitatorem suum diabolum concremabat. Per furiosas enim Daciani voces, per truces oculos et minaces vultus et totius corporis motus ille habitator eius interior monstrabatur; et per haec signa visibilia, tanquam per sui vasculi, quod impleverat, crepantis rimulas videbatur. Non tantum Martyrem cruciabant tormenta, quantum illum vastabat insania.
4 [Vincentii gloria post passionem, etiam in hoc mundo.] Sed iam, fratres, illa omnia transierunt, et ira Daciani, et poena Vincentii. Nunc autem poena Daciano, corona vero manet Vincentio. Denique his praemissis futurae videlicet retributionis finibus, etiam in hoc mundo martyrum gloriam demonstremus. Quae hodie regio, quaeve provincia ulla, quo usque vel Romanum imperium, vel christianum nomen extenditur, natalem non gaudet celebrare Vincentii? Quis autem hodie Daciani vel nomen audisset, nisi Vincentii passionem legisset? Quod vero tanta cura servavit Dominus Martyris corpus, quid aliud demonstravit, nisi se gubernasse viventem, quem non reliquit exanimem? Vicit ergo Dacianum vivens Vincentius, vicit et mortuus. Vivens tormenta calcavit, mortuus maria transnatavit. Sed ipse inter undas gubernavit cadaver exstinctum, qui inter ungulas animum donavit invictum. Non flexit flamma tortoris cor eius, non mersit aqua maris corpus eius. Sed in his et huiusmodi omnibus nihil est aliud, nisi pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius [Psal. CXV, 15].
Augustinus HOME

bke16.220v

Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCLXXV. In Natali martyris Vincentii II. <<<     >>> SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum eiusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta .
monumenta.ch > Augustinus > 276