1 | Vincentius ubique vicit. Christi sanguine redemptus non perit. Patientia donum Dei. Victoria perfecta de universis machinis inimicis. Magnum spectaculum spectavimus oculis fidei, martyrem sanctum Vincentium ubique vincentem. Vicit in verbis, vicit in poenis; vicit in confessione, vicit in tribulatione; vicit exustus ignibus, vicit submersus fluctibus: postremo vicit tortus, vicit mortuus. Quando caro eius, in qua erat tropaeum Christi victoris, de navicula mittebatur in mare, tacite dicebat: Deiicimur, sed non perimus [II Cor. IV, 9]. Quis istam patientiam militi suo donavit, nisi qui pro illo prior sanguinem fudit? Cui dicitur in Psalmo: Quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a iuventute mea [Psal. LXX, 5]. Magnum certamen magnam comparat gloriam; non humanam, nec temporalem, sed divinam et sempiternam. Fides pugnat; et quando fides pugnat, carnem nullus expugnat. Quia etsi laniatur, etsi laceratur; quando perit qui sanguine Christi redemptus est? Potens homo non potest perdere quod emit auro suo, et Christus perdit quod emit sanguine suo? Sed hoc totum non ad hominis, sed ad Dei gloriam referatur. Ab ipso vere est patientia, vera patientia, sancta patientia, religiosa patientia, recta patientia; christiana patientia donum Dei est. Nam et multi latrones patientissime torquentur; et non cedentes et tortorem vincentes, postea aeterno igne puniuntur. Causa discernit martyrem a patientia, imo a duritia sceleratorum. Par est poena, sed dispar est causa. Martyrum voce cantavimus (dixerat enim ista Vincentius in orationibus suis): Iudica me, Deus, et discerne causam meam a gente non sancta [Psal. XLII, 1]. Discreta est causa eius: quia pro veritate, pro iustitia, pro Deo, pro Christo, pro fide, pro Ecclesiae unitate, pro individua charitate certavit. Quis ei donavit istam patientiam? Quis? Indicet nobis Psalmus. Ibi enim legitur, ibi cantatur: Nonne Deo subiecta erit anima mea? Ab illo enim patientia mea [Psal. LXI, 2]. Quisquis putat sanctum Vincentium viribus suis ista potuisse, nimis errat. Quisquis enim viribus suis hoc se posse praesumpserit, etsi videtur vincere patientia, vincitur a superbia. Bene vincere, hoc est, universas machinas vincere. Illecebras dum ministrat, vincitur per continentiam: poenas et tormenta infligit, vincitur per patientiam: errores suggerit, vincitur per sapientiam. Ad extremum, cum omnia haec victa fuerint, suggerit animae, Euge, euge, quantum potuisti? quantum certasti? Quis tibi comparatur? Quam bene vicisti? Respondeat illi anima sancta: Confundantur et revereantur, qui dicunt mihi, Euge, euge [Psal. LXIX, 4]. Quando ergo vincit, nisi cum dicit, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et iucundentur [Psal. XXXIII, 3]. Mites enim sciunt quod dico; quia in illis habitat verbum, in illis habitat exemplum. Nam qui non est mitis, nescit quid sapiat quod dictum est, In Domino laudabitur anima mea. Omnis enim non mitis, superbus, asper, elatus, in se vult laudari, non in Domino. Qui autem dicit, In Domino laudabitur anima mea; non dicit, Audiant gentes, et iucundentur; audiant homines, et iucundentur: sed, Audiant mites, et iucundentur. Audiant quibus sapit. Mitis enim erat Christus: Sicut ovis ad immolandum ductus est [Isai. LIII, 7]. Propterea mitis, quia sicut ovis ad immolandum ductus est. Audiant mites, et iucundentur. Quia sapiunt quod dictum est, Gustate, et videte quam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eum [Psal. XXXIII, 3, 9]. Longam lectionem audivimus, brevis est dies: longo sermone etiam nos tenere vestram patientiam non debemus. Novimus quia patienter audistis, et diu stando et audiendo tanquam martyri compassi estis. Qui audit vos, amet vos, et coronet vos. |