monumenta.ch > Augustinus > 185
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLXXXIV. In Pentecoste , III. <<<     >>> SERMO CLXXXVI. In Pentecoste, V .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXXXV[Mss., natum de Spiritu sancto et virgine Maria.]. In Pentecoste, IV [Er. Lugd. Ven. non habent haec verba: Habet viam, Verbum caro factum est. Et paulo infra, legitur in eisdem editionibus: Ipse patria quo imus; omisso, est. M.].

1 [Quorumdam opinio de Ascensione Domini in die Pentecostes. Cur quadraginta diebus post resurrectionem hic remansit.] Sanctitati vestrae, charissimi, votorum iam nota debet esse festivitas. Quid enim, qua ratione curemus, ex ipsa annua celebritate cognoscimus. Nam cum in vestigia sua iterum revolvitur transacta solemnitas, doctiores efficimur, dum eamdem saepius celebramus. Pentecostes ergo curatur [Castigatus ad tres bn. et quatuor. cl. ad a. cb. f. fl. g. lr. m. pr. v. vd. Am Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Domini 23.] hodie, hoc est, quinquagesima dies a resurrectione Dominica: non quod hac die, sicut plerique putant, ad coelos Salvator ascenderit. Nam post resurrectionem cum Apostolis conversatus, quadragesima die ad Dei Patris dexteram remeavit, sicut Lucas evangelista ait: Quibus etiam exhibuit se ipsum vivum post passionem suam, per dies quadraginta apparens eis [Act. I, 3]. Quadraginta ergo dierum curriculo conversationem suam discipulis Salvator exhibuit; scilicet ut tanto numero resurrectionis eius gratia laetaremur, quanto et passionis eius iniurias fleveramus; totidemque dierum spatio eo reficeremur praesente, quo ieiunaveramus absente. Non igitur hodie Christus ascendit ad coelum; sed Christi Spiritus descendit de coelo, sicut ipse Dominus promittens ait: Cum autem ascendero ad Patrem, mittam vobis Paracletum, Spiritum veritatis; et ipse vos docebit omnia [Ioan. XVI, 7]. Magna plane gratia, duplex gaudium; quod et abeuntem Christum non amisimus, et venientem Spiritum possidemus. Nam illum retinemus fidei merito, hunc sanctificationis accessu.
2 [Christum regnantem astruit Spiritus adveniens. Spiritus sanctus quid doceat. Unius est cum Christo substantiae. Cum iero,] inquit, ad Patrem, mittam vobis Paracletum. Credimus ergo ad Patrem pervenisse Filium, cum videmus ad Apostolos descendisse Paracletum. Credimus eum, inquam, regnare in coelis, quem cernimus munera donare in terris; sicut scriptum est per Prophetam: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus [Psal. LXVII, 19]. Victor utique muneratur, victor dona largitur. Unde et Salvator victor, diabolicum post triumphum, quos de captivitate liberavit, etiam benedictione ditavit. Liberavit autem nos, cum ad resurgendum per se ipsum tartara nobis aperuit; ditavit, cum ad regnandum per Paracletum nobis coelestia reseravit. Quibusdam enim quasi profectuum gradibus tunc de morte ad vitam didicimus remeare: modo autem de terris ad coelos docemur ascendere, sicut scriptum est, Ipse vos docebit omnia. Quid docet Spiritus sanctus? Utique hoc novit docere quod sanctum est. Quid docet nos Paracletus? Illud utique quod dixit Salvator: Multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo: cum venerit ille Spiritus veritatis, ipse vos docebit omnia [Ioan. XVI, 12 ] [et 13]. Bonus igitur magister est Paracletus, quia docet quae Christus dicenda servavit. Hoc enim docet Spiritus sanctus, quod Dominus dicendum habere se dixit. Bonus plane magister est, qui praeceptorum executor est Salvatoris. Necesse est igitur ut unius sit cum Christo substantiae, quem videmus unius cum Christo esse doctrinae.
3 [Adhortatio.] Et ideo [Enarr. In Psal. 75, n. 16 vocabulo utitur, Castimonialis.], charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis; ut Spiritum sanctum promereri et accipere possimus. Si hunc mundum relinquimus, nos similem Paracletum, sicut Apostoli, id est, Spiritum veritatis quem mittet nobis Pater, accipiemus: quoniam non est personarum acceptio apud Deum Patrem; sed promissa Apostolorum nobis proficiunt, si opera et desideria et actus gerimus quos Apostoli fecerunt. Si vero legem Domini immaculatam et convertentem animas implendo mandata eius perficiamus, nosmetipsos haeredes Domini et cohaeredes Christi ad haereditatem sempiternam, et ad commorationem Angelorum cum gratia Christi committimus: quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME