monumenta.ch > Augustinus > 184
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLXXXIII. In Pentecoste, II . <<<     >>> SERMO CLXXXV. In Pentecoste, IV .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXXXIV[Graec., ek mérous.]. In Pentecoste [Am. Er. et Colbertinus alter codex omittunt, unius. Alter autem Ms. eius loco habet, unum.], III.

1 [Spiritum sanctum Apostolis suis Dominus promittit.] Discessurus e mundo isto, et ascensurus in coelum Dominus noster atque Salvator, fratres charissimi, promisit Apostolis suis quod Spiritum sanctum ad eos mitteret, quando ad Deum Patrem ipse remeasset. Sic enim, ut nunc audistis, ad discipulos suos locutus est, dicens: Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me [Ioan. XV, 26]. Impleta est, charissimi, promissio Salvatoris. Ascendit Dominus Iesus Christus; descendit Spiritus sanctus. Superest ut hoc utrumque impleatur in nobis, id est, ut habeamus Spiritum sanctum qui descendit, et per bonam vitam Christum sequamur qui ascendit. Misit ergo nobis Salvator Spiritum sanctum, sicut discipulis suis ipse promisit, dicens: Expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos [Id. XVI, 7]. Quod dixit, Mittam eum; ne forte aliquis vestrum cogitet quod quasi de inferiore dixerit, Mittam: vel, sicut haeretici [Sic alter e Colbertinis Mss. Editi vero, luce pectoris.] dicunt, quod Spiritus sanctus quasi subiectus ac serviens Deo, pareat imperanti. Absit a vobis ista suspicio. In Trinitate enim non minus aliquid, aut maius: quia si in Deo aliquid minus dicitur, imperfecta divinitas accusatur.
2 [Credendus unus Deus in Trinitate.] Unde obsecro vos, charissimi, ut fide integra unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate credatis; ne pedes vestrorum sensuum claudicent, aut oculi parum videant, aut manus aridae fiant. Omnis enim qui fidem catholicam non bene sequitur, pedes debiles habet; qui veritatis lucem non videt, oculorum caliginem patitur; qui misericordiae fructum non habet, manuum ariditate siccatur. Id ergo agite, id elaborate, ne aliqua membrorum vestrorum portio hac debilitate vitietur, ne aut gula in vobis horreat, aut avaritia displiceat, aut infidelitas langueat: ut emundati penitus ac purificati, habitaculum Dei efficiamini, et Spiritus sanctus qui descendisse hodie legitur, in vobis semper esse dignetur; praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen [Castigatus ad cl. cb. et Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 235.].
Augustinus HOME