Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXXXIII. In Pentecoste, II .
1 | [Exordium.] Fratres charissimi, hodierna die anniversaria solemnitas agitur, qua die Dominus noster Iesus Christus Spiritum sanctum misit, quem discipulis ante promiserat. Dixerat enim, Non potest ille venire, nisi ego abiero [Ioan. XVI, 7]. Quadragesimo itaque die post resurrectionem suam, cuius solemnitatem ante dies decem egimus, ascendit in coelum; nec immemor pollicitationis suae, hodie misit Spiritum sanctum, quo impleti sunt prius centum viginti, qui simul fuerant congregati, eamdemque Domini promissionem fideliter exspectabant. Scriptum est enim, Subito de coelo sonus factus est, quasi ferretur flatus vehemens: et visae sunt illis linguae divisae sicut ignis, qui et insedit super unumquemque illorum; et coeperunt linguis omnibus loqui, quomodo Spiritus sanctus dabat eis pronuntiare [Act. II, 2-4]. Flatus ille a carnali palea corda mundabat; ignis ille fenum veteris concupiscentiae consumebat. Ita quippe tunc Deo placuit sancti Spiritus sui significare praesentiam, ut qui eum accepissent, linguis omnibus loquerentur. |
2 | [Cur Spiritus venire nequibat, nisi Christus abiret.] Prius itaque breviter videamus, quare dixit quando eum promisit, Non potest ipse venire, nisi ego abiero. Neque enim separabilis est a Filio Dei Spiritus sanctus, aut impotens erat eo praesente venire, a quo non potest omnino discedere. Sed quoniam discipulis adhuc infirmis formam servi Dominus demonstrabat, in qua Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: carnem vero Domini etiam carnales poterant intueri; forma autem Dei, in qua non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, non potest a spiritualibus cogitari: propterea dixit, Non potest ille venire, nisi ego abiero; tanquam diceret, Quamdiu circa carnem meam occupatur vester carnalis affectus, tamdiu meam divinitatem non suscipit spiritualis vester obtutus. Dono enim Spiritus sancti promiserat eos introducendos in omnem veritatem, sicut scriptum est, Fide mundans corda eorum [Id. XV, 9]. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Abscessit itaque corporalis forma Domini a corporalibus oculis eorum; ut per Spiritum sanctum divinitas Domini insinuaretur cordibus eorum. |
3 | [Linguarum munus, Spiritus sancti praesentiae signum. Charitas Ecclesiam congregavit. Quomodo iam fidelis quisque linguis loquatur.] Nunc deinde videamus, quare tunc hoc erat signum praesentiae Spiritus sancti, ut qui eum accepissent, linguis omnibus loquerentur. Neque enim etiam nunc cum datur Spiritus sanctus, qui eum accipiunt, loquuntur linguis omnibus, quo evidenti miraculo se illo tempore demonstrabat. Hic intelligendum est, fratres charissimi, hunc esse Spiritum sanctum, quo charitas Dei diffunditur in cordibus nostris [Rom. V, 5]. Et quoniam charitas Ecclesiam Dei congregatura fuerat toto orbe terrarum, quod tunc etiam unus homo poterat, ut Spiritum sanctum accipiens linguis omnibus loqueretur, tunc Spiritu sancto congregata ipsa unitas Ecclesiae linguis omnibus loquitur. Proinde si quisquam dixerit alicui nostrum, Accepisti Spiritum sanctum; quare non linguis omnibus loqueris? respondere debet, Loquor sane omnibus linguis; quia in eo Christi corpore, hoc est, in Ecclesia sum, quae loquitur omnibus linguis. Quid enim tunc aliud significavit Deus, nisi Spiritus sancti praesentia Ecclesiam suam linguis omnibus locuturam? Impletum est itaque quod promiserat Dominus, Nemo mittit vinum novum in utres veteres; sed vinum novum in utres novos mittit, ut utraque conserventur [Matth. IX, 17]. Merito ergo cum audirentur linguis omnibus loqui, nonnulli dicebant, Hi musto pleni sunt [Act. II, 13]. Nam facti fuerant utres novi, sanctitatis gratia renovati, ut vino novo, hoc est, gratia Spiritus sancti repleti, linguis omnibus loquendo ferverent, et Ecclesiam catholicam per omnium gentium linguas futuram evidentissimo illo miraculo praesignarent: ac per hoc recte creduntur haeretici Spiritum sanctum non habere, qui dividuntur a corpore, quod per omnes gentes linguis omnibus meruit personare. |
4 | [Diem hanc qui spiritualiter celebrent.] Hunc itaque diem, dilectissimi, sic celebrate tanquam membra unitatis corporis Christi. Non enim frustra celebratis, si hoc estis quod celebratis, illi Ecclesiae cohaerentes quam Dominus implens Spiritu sancto toto mundo crescentem cognoscit suam, et agnoscitur a sua tanquam sponsus a sponsa; non perdit propriam, quia nemo supponit alienam. Vobis enim in omnibus gentibus constitutis, hoc est Ecclesiae Christi, membris Christi, corpori Christi, sponsae Christi, Apostolus dicit, Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis [Ephes. IV, 2 ] [et 3]. Videte quia ubi praecepit ut sustineamus invicem, ibi posuit dilectionem: ubi spiritum nominavit unitatis, ibi ostendit vinculum pacis. Haec est domus Dei de vivis lapidibus fabricata, in qua talem patremfamilias delectat habitare, cuius oculos ruina divisionis non debet offendere. |