monumenta.ch > Augustinus > 180
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLXXIX. In Ascensione Domini, IV . <<<     >>> SERMO CLXXXI. In Ascensione Domini, VI .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXXX[Sic in altero e Mss. Corbeiensibus inscribitur. Porro de Basilica Restituta dictum est supra, ad sermonem 19.]. In Ascensione Domini, V [Vide infra sermonem 95.].

1 [Coelorum gaudia in ascensione Domini.] Quantis ornatibus gaudiorum refulsit hodie aula coelorum! Angeli enim vota sua sperata diutius receperunt, et hymnum dixerunt. In allevatione portarum lux in coelis, splendor in ianuis; quia Christus rursum ascendit procedens de thalamo suo [Psal. XVIII, 6], ascensurus in throno suo. Unde sanctus David posuit organum suum in foribus coelorum, cantans canticum novum: quoniam qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos [Ephes. IV, 10]. Laetioribus ergo plectris organum tangens resultat, et dicit protoferum aeterni consulis cernens non auro gemmisque decorum, sed nubium glacie candidatum: Qui ponit, inquit, nubem ascensum suum, qui ambulat super pennas ventorum [Psal. CIII, 3]. Iam enim super aspidem et basiliscum ambulavit, et conculcavit leonem et draconem [Psal. XC, 13]: pede mortis, plausu resurrectionis. Mirabilis in oculis nostris, clarificatus coruscat ascensionis virtutibus, sedens super nubem levem, compluens Apostolos pacis haereditate et testamentaria charitate: Pacem, inquit, meam do vobis, pacem relinquo vobis [Ioan. XIV, 27].
2 [Apostolorum moerentium obsecratio.] Ad hanc melodiam sonantium organorum, ante aulam regiam coelorum invitati sequuntur Apostoli, benedictionis gratiam petituri: gradiuntur cum Domino filii sponsi pignus accepturi Spiritus sancti. Levans autem manus suas benedixit eos [Luc. XXIV, 50], dedit eis arrham sponsalem muneris pretiosam, non ex auro gemmisque distinctam, sed charitatis ansulis contextam catenam, qua alligati sequantur eum ad sponsam Agni Ierusalem patriam sempiternam. Domine, inquiunt, quare nos derelinquis ascendens, qui nos elegisti in ripa praecedens? Domine, quando sumus verba tua super mel et favum eminus percepturi, et stillantis rorantisque gratiae balsamum de tuis labiis ac faucibus libaturi? Aut instrue quo ascendis, aut ne deseras cum ascendis: quasi scuto benignitatis tuae remansimus in aperto nudati, tanquam pulli matris amplectentis pennatae velamine destituti. Quando venies ad nos, qui redemisti nos? Mors tua fuit peccatum nostrum, sit ascensus tuus pignus nostrum: ne nimis absorpti moerore mergamur, quos elevasti de gemitibus inferorum.
3 [Eorum consolatio.] Ascendens ergo Dominus alumnorum suorum tristitiam excelsa de nube suspiciens, emittit consolatores moeroris, nuntios ascendentis, et indices revertentis. Viri, inquiunt, Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? hic Iesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum [Act. I, 11]. Sic veniet: una erit evectio, una lectica nubifera, una species mansueta; sed iustis clarifica, et peccatoribus metuenda. Non vos terrebit adventus, quos consolatur eius ascensus. Sic veniet, clavorum vulnera illaesa demonstrans, et foraminum cruenta monilia. Vobis filiis sponsi cum coronam coelestis exhibebit imperii, crucis vulnera non mutabit; quia signum Filii hominis fulgebit. Accepto ergo Apostoli ascendentis mandato [Luc. XXIV, 49], desuper venturo sancti Spiritus pignore pretioso, in templo erant unanimes collaudantes Dominum [Act. I, 14], ut una eos inveniret corona ignea adventantium gratiarum. In templo ergo, fratres, semper unanimes demoremur, et in domo Domini ambulantes cum concordia pacis eius speremus adventum, et in templo eius omnes dicamus gloriam [Psal. XXVIII, 9]; ut etiam ignis gratiae insidat super nos. Amen.
Augustinus HOME