Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXXIX. In Ascensione Domini, IV .
1 | [Apostolorum animus ad ascensum Christi.] Ascensionis ergo Dominicae inclytum et regale mysterium, quod Christus terram levavit ad coelum, canit etiam totus mundus, et festis agit gaudiis triumphos Domini sui: quia erexit a terra inopem, et de stercore exaltavit pauperem [Psal. CXII, 7], eumque levavit ad Patrem. Quis igitur illuc potest ascendere, et aereos daemones transire, nisi ille solus qui peccatum non potuit habere? Crux ergo illa non obfuit, sed profuit; quia et nobis Christus vicit, et ille in ea superari non potuit. Non sepulcra, non inferi victricem domuere carnem: expendit Deus pro homine quod decreverat, et rapuit quem volebat. Vident hoc praesentes Apostoli, et paulatim semetipsum ad superna tollentem, pectore pavidi, mente confusi, oculis trepidi consequuntur, donec ultro solutam nubem serena dies exciperet, et fulgore corusco vallatum humanis conspectibus occultaret. Cum ergo eum discipuli tanto lumine perculsi non viderent, et curiosos oculos iubar rubidum coruscis ictibus evitaret, confestim ex victoribus angeli directi duo, metu et dolore prostratos Apostolos verbis talibus consolantur: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Iste Iesus qui assumptus est a vobis in coelum, ita veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum [Act. I, 11]. Sic veniet, inquiunt, manifestus, quemadmodum nunc extollitur super astra praeclarus: et poli secreta suscipiunt quem refundant. |
2 | [Aeris, coeli coelitumque affectio.] Sanctificatur divino comitatu immensus aer, et omnis illa volitans turba per auras Christo ascendente transtringit, pavet omne coelum, mutantur astra, concurrit confestim fulmineus ille militiae coelestis exercitus. Vident regem suum vivae carnis manubias reportare, atque hoste debellato hominem in superna conscendere: agnoscunt in cicatricibus signa bellorum, adorant in carne vulnera iam sanata, ubi nihil peccati macula exstinxerat, nec quidpiam sua virulentia gravidus ille veneni draco vomuerat; serpens enim vestigium in petra non figebat. Plaudunt agmina, tubae sonant, laetis se miscentia blanda modulamina choris funduntur. Ecce confestim splendidus ille senatus coelestis ex regnis solvitur. Namque in imis poli laeta carminibus regia ampla Dei reseratur, undique siderei repagula coeli, atque astriferi orbis arcana soluta penitus compage patescunt. Recessit in geminam arcem divisus aer, et lati ardua coeli latera concisis marginibus dependerunt. Fit unus ibi sine coelo dies, et claris titubat fulgoribus, et tunc alternis inter se ita resonant obsequia laeta carminibus: Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Ascendebat enim cruoris rubore perfusus, a tropaeis victricibus laureatus. |
3 | [Angelorum admiratio.] Viderunt coelites cuncti speciosum vulneribus Christum, spolia castris tyrannicis reportata; et admirantes fulgentia divinae virtutis vexilla, talibus concrepant hymnis, deducuntque laetantes: Quis est, inquiunt, iste rex gloriae? Et aiunt, Dominus virtutum ipse est rex gloriae [Psal. XXIII, 7, 10]. Hic est ille candidus et roseus, compunctus a multitudine: hic est ille qui non habuit speciem neque decorem [Isai. LIII, 2], infirmus in laqueo, fortis in spolio; vilis in corpusculo, armatus in praelio, foedus in morte, pulcher in resurrectione; candidus ex Virgine, rubicundus in cruce; fuscus in opprobrio, clarus in coelo. Quando id quispiam, fratres, nosset, ut Deus lateret in carne, maiestas habitaret in corpore; et ita in mundo gereret praelium, ut ipsum corpus post sepulcra mox levaret ad coelum? Recepit igitur se intra velamina divina cum carne maiestas, didicit coelum portare hominem, atque sub pedibus Christi famulantia aethera iacuerunt. Ecce iam porta patet, quam clauserat Adam; claustrum quod coelo iniquitas infixerat, reseratum est. Si quis se ad Christum tenuerit, et unius substantiae Patrem et Filium et Spiritum sanctum confessus fuerit, coeli ianuas per ipsum securus intrabit. Amen. |