1 | Ascensionis Domini nostri Iesu Christi sanctus et solemnis dies hodie illuxit; exsultemus et iucundemur in eo. Christus descendit; inferiora patuerunt: Christus ascendit; superiora claruerunt. Christus in sepulcro; mentiantur custodes: Christus in inferno; visitentur quiescentes. Christus in coelo; credant omnes gentes. Ipse ergo debet esse auctor nostri sermonis, qui est largitor nostrae salutis. Nam de quo aliquid loquamur vobis, nisi de illo qui modo ex Evangelio loquebatur omnibus nobis? Ascensurus enim ad Patrem dicebat discipulis suis, Haec locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et commonebit vos omnia quaecumque dixi. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia dixi vobis, Vado ad Patrem meum; quia Pater maior me est. Ascensurum enim se dixit ad Patrem, et contristati sunt discipuli, quod eos corporali forma desereret: et ait illis: Quia dixi vobis, Vado ad Patrem, tristitia implevit cor vestrum. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia Pater maior me est [Ioan. XIV, 25-28]: hoc est, ac si diceret, Ideo subtraho vestris oculis istam servi formam, in qua Pater maior me est, ut ab oculis carnis servi forma remota Dominum spiritualiter videre possitis. |
2 | Ergo et propter veram formam servi quam susceperat, verum dixit, Pater maior me est; quia utique homine maior est Deus: et propter veram formam Dei in qua permanet cum Patre, verum dixit, Ego et Pater unum sumus [Id. X, 30]. Ascendit ergo ad Patrem per id quod homo erat: sed mansit in Patre per id quod Deus erat; quia in carne ad nos processit, et a Patre non recessit. Ascendit, inquam, ad Patrem Verbum quod caro factum est, ut inhabitaret in nobis [Id. I, 14]; et suam praesentiam repromisit, dicens, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. Secundum formam servi , dicit de illo Ioannes apostolus, Ipse est verus Deus, et vita aeterna [I Ioan. V, 20]: secundum Dei formam dicit de illo apostolus Paulus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens [Philipp. II, 6]. Secundum formam Dei ipse de se loquitur, Ego et Pater unum sumus: secundum formam servi dicit, Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38]. Unde illa fiducia, unde ista formido? Illa utique vox ex proprietate substantiae; ista vero ex participatione infirmitatis assumptae. Haec ergo, charissimi, prudenter intelligentes de Scripturis sanctis, dum legimus discernamus: sed dum discernimus, ne fortasse erremus, intellectum ab ipso Domino postulemus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. |