monumenta.ch > Augustinus > 177
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLXXVI. In Ascensione Domini, I . <<<     >>> SERMO CLXXVIII. In Christo divina et humana natura. In Ascensione Domini, III .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXXVII[Forte, vere.]. In Ascensione Domini, II [In eo forte sermone qui proxime ante istum notatur in Possidii Indiculo, cap. 9, scilicet, «Ex Epistola ad Galatas, ubi Paulus Petrum reprehendit.»].

1 [Qualiter cum Christo ascendatur.] Salvator noster, dilectissimi fratres, ascendit in coelum; non ergo turbemur in terra. Ibi sit mens, et hic erit requies. Ascendamus cum Christo interim corde: cum dies eius promissus advenerit, sequemur et corpore. Scire tamen debemus, fratres, quia cum Christo non ascendit superbia, non avaritia, non luxuria, nullum vitium nostrum ascendit cum Medico nostro. Et ideo si post Medicum desideramus ascendere, debemus vitia vel peccata deponere. Omnes enim quasi quibusdam compedibus nos premunt, et peccatorum nos retibus ligare contendunt: et ideo cum Dei adiutorio, secundum quod ait Psalmista, Dirumpamus vincula eorum [Psal. II, 3]; ut securi possimus dicere Domino, Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis [Psal. CXV, 16 ] [et 17]. Resurrectio Domini spes nostra est, ascensio Domini glorificatio nostra est.
2 [Sursum cor dupliciter.] Ascensionis hodie solemnia celebramus: si ergo recte, si fideliter, si devote, si sancte, si pie ascensionem Domini celebramus, ascendamus cum illo, et sursum corda habeamus. Ascendentes autem non extollamur, nec de nostris quasi de propriis meritis praesumamus. Sursum autem corda habere debemus ad Dominum. Sursum enim cor non ad Dominum, superbia vocatur: sursum autem cor ad Dominum, refugium vocatur. Videte, fratres, magnum miraculum. Altus est Deus: erigis te, et fugit a te; humilias te, et descendit ad te. Quare hoc? Quia excelsus, et humilia respicit, et alta de longe cognoscit [Psal. CXXXVII, 6]. Humilia de proximo respicit, ut attollat; alta, id est superba, de longe cognoscit, ut deprimat. Resurrexit enim Christus, ut spem nobis daret, quia surgit homo qui moritur: ne moriendo desperaremus, et vitam nostram in morte finitam putaremus, securos nos fecit. Solliciti enim eramus de ipsa anima; et ille nobis resurgendo de carnis resurrectione fiduciam dedit.
3 [Fide cor mundatum Deum ad se allicit. Humilitate retinet. Christus via et patria nostra.] Crede ergo, ut munderis. Prius te oportet credere: ut postea per fidem Deum merearis aspicere. Deum enim videre vis? Audi ipsum, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Prius ergo cogita de corde mundando: quidquid ibi vides quod displicet Deo, tolle. Venire ad te vult Deus: audi ipsum dicentem, Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus [Ioan. XIV, 23]. Ecce quid promittit Deus. Si ego qualiscumque fragilis homo, venturum me ad domum tuam promitterem, sine dubio mundares eam, superflua proiiceres, quae erant necessaria praeparares: Deus ad cor tuum venire vult, et piger es ei domum mundare? Omnia vitia inimica sunt Deo; et ideo ipso auxiliante proiice illa, si vis excipere Deum. Non enim amat Deus habitare cum avaritia immunda, sordida et insatiabili, cui infideles homines servire volunt, et Deum videre cupiunt. Et tu ergo munda cor tuum. Si potes, id age, id operare, ut Christus mundet ubi maneat. Roga, supplica, humiliare: audi Scripturam dicentem, Deus superbis resistit [I Petr. V, 5]. Esto humilis, ut in te requiescat Deus. Idem ipse Christus tibi est via et patria; secundum hominem via, secundum Deum patria. Si fideliter curris, per ipsum vadis, et ad ipsum pervenies. Etenim tibi aeterna via assumpsit quod non erat, non amisit quod erat. Ipsius ergo misericordiam deprecemur; ut nobis fidem rectam et intellectum sibi placitum ad exercenda opera bona concedat: quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat per omnia.
Augustinus HOME