monumenta.ch > Augustinus > 176
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLXXV. De Letania , III. <<<     >>> SERMO CLXXVII. In Ascensione Domini, II .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXXVI[Quidam Mss. cum Floro, haruspicum.]. In Ascensione Domini, I [Huius sermonis nullum scriptum exemplar nobis videre licuit.] [Note: Alias, 9 inter editos ex Carthusiae maioris Mss.].

1 [Miracula Domini propter nos. Ascensio illius cautio nostrae. Christi duae naturae.] Omnia, charissimi, quae Dominus Iesus Christus in hoc mundo sub fragilitate nostra miracula edidit, nobis proficiunt: qui dum humanam conditionem sideribus importavit, credentibus coelum patere posse monstravit; et dum victorem mortis in coelestia elevavit, victoribus quo sequantur ostendit. Ascensio ergo Domini catholicae fidei confirmatio fuit: ut securi in posterum crederemus miraculi illius donum, cuius iam in praesenti percepissemus effectum; et fidelis quisque cum iam tanta perceperit, per ea quae cognoscit praestita, discat sperare promissa, ac Dei sui praeteritam praesentemque bonitatem, quasi futurorum teneat cautionem. Super excelsa ergo coeli terrenum corpus imponitur, ossa intra sepulcri angustias paulo ante conclusa, Angelorum coetibus inferuntur, in gremium immortalitatis mortalis natura transfunditur: et ideo sacra apostolicae lectionis testatur historia, Cum haec dixisset, inquit, videntibus illis elevatus est [Act. I, 9]. Dum audis elevatum, agnosce militiae coelestis obsequium. Unde hodierna festivitas hominis nobis et Dei sacramenta manifestat. Sub una eademque persona, in eo qui elevat, divinam potentiam; in eo autem qui elevatur, humanam cognosce substantiam.
2 [Eutychetis error. Arii error unde profluxit.] Ideoque omnibus modis detestanda sunt venena Orientalis erroris, qui impia novitate praesumit asserere, Filium Dei ac filium hominis unius esse naturae. In alterutra enim parte, vel qui solum hominem fuisse dixerit, negabit Conditoris gloriam: vel qui solum Deum, negabit misericordiam Redemptoris. Quo genere non facile Arianus evangelicam poterit habere veritatem, ubi Filium Dei nunc aequalem legimus, nunc minorem. Qui enim unius naturae Salvatorem nostrum mortifera persuasione crediderit, aut solum hominem de coelo missum, aut solum Deum cogitur dicere crucifixum. Sed non ita est. Mortem enim nec solus Deus sentire, nec solus homo superare potuisset. Nos ergo noverimus duplicem in Christo geminamque substantiam; de Patre coelestem, de matre terrenam. Quam utramque in uno eodemque Redemptore suis promptum est testimoniis explicare. Quasi homo dicebat, Quia Pater maior me est [Ioan. XIV, 28]; sed idem quasi Deus pronuntiabat, Ego et Pater unum sumus [Id. X, 30]. Quasi homo dicebat, Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38]; sed quasi Deus fiducialiter loquebatur, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]. Quasi homo in cruce pendebat; sed quasi Deus regnum coeleste donabat [Luc. XXIII, 43]. Ariani autem confusa mente distinctas substantias penitus non videntes, quae erant hominis, ad Deum impie retulerunt, credentes quod minor loqueretur divinitas, ubi iuncta Deo hominis demonstrabatur infirmitas. Nullam itaque facientes inter coelestia et terrena rationem, dum inter Deum et hominem distinguere nesciunt, Dei substantiam diviserunt: et dum ad sola hominis verba respiciunt, Deum sine intellectus lumine perdiderunt. Nos vero, ut praefati sumus, Dei et hominis duplicem substantiam, sed simplicem noverimus esse personam.
3 [Valentini error refellitur.] Ille etiam error valde refugiendus est, qui impie asserit quod beata Maria solum Deum pepererit, eo quod sibi Salvator noster coelestem nescio quam carnem intra viscera materna perfecerit, et ita transierit per Virginis uterum, quasi per corpus alienum. Sed cum dicat per prophetam sermo divinus, De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput [Psal. CIX, 7]: si non est corpus nostrum, quomodo est caput nostrum? Et cum alio loco propheta commemorat, Parvulus natus est nobis [Isai. IX, 6]: non nobis natus est, si nihil sumpsit ex nobis; si nihil de nostro suscepit, nihil nobis praestitit. Proinde, charissimi, si non in nostra carne diabolum triumphavit, se exercuit, non nobis vicit: si non in nostro corpore resurrexit, conditioni nostrae resurgendo nihil contulit. Haec qui dicit, susceptae et assumptae carnis non intelligit rationem, confundit ordinem, evacuat utilitatem: si non in nostra carne peregit medicinam, solam ergo ex homine nascendi elegit iniuriam. Recedat a sensibus nostris tam periculosa persuasio. De nostro est quod apprehendit [Recenset Possidius in Indiculo, cap. 9.]; de suo est quod donavit. Meum testor esse quod cecidit, ut meum sit quod resurrexit. Meum testor esse quod iacuit intra tumulum, ut meum sit quod ascendit in coelum. In illo itaque nostri generis corpore nos Christi mors vivificavit, nos resurrectio erexit, nos ascensio consecravit. In illo nostrae originis corpore coelestibus regnis arrham nostrae conditionis imposuit.
4 [Ascenditur post Christum, spe et cupiditatum restinctione.] Elaboremus ergo, charissimi, ut quemadmodum Dominus in hac die nostro cum corpore ad superna conscendit; ita nos post illum, quomodo possumus, spe ascendamus, et corde sequamur. Ipso affectu pariter et profectu ascendamus post illum, etiam per vitia ac passiones nostras. Quomodo per passiones nostras? Si utique unusquisque nostrum subdere eas sibi studeat, ac super eas stare consuescat, ex ipsis sibi gradum construit, quo possit ad superiora conscendere. Elevabunt nos, si fuerint infra nos. De vitiis nostris scalam nobis facimus, si vitia ipsa calcamus. Nam cum bonitatis auctore non ascendit malitia, nec cum magistro humilitatis superbia, nec cum Filio Virginis libido atque luxuria. Non, inquam, ascendunt vitia post virtutum parentem, peccata post iustum, nec infirmitates ac morbi possunt ire post medicum. Igitur si intrare ipsius medici regnum volumus, prius vulnera nostra curemus. Ordinemus et custodiamus in nobis statum utriusque substantiae: ne animam, nobiliorem utique hominis portionem, tartaro pars devolvat inferior; sed secum potius coelo sanctificatum corpus acquirat natura gloriosior: ipso adiuvante, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLXXV. De Letania , III. <<<     >>> SERMO CLXXVII. In Ascensione Domini, II .
monumenta.ch > Augustinus > 176