monumenta.ch > Augustinus > 175
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLXXIV. De Letania, II . <<<     >>> SERMO CLXXVI. In Ascensione Domini, I .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXXV[Mss., in illum conveniunt.]. De Letania [Pauciores Mss., assumpta caro.], III.

1 [Ieiunandum praesertim a vitiis.] Quoniam ieiuniorum tempus est, fratres charissimi, de ieiunio cum Sanctitate vestra tractandum est; ut sciatis quemadmodum ieiunetis. Ieiunia enim Christianorum spiritualiter potius, quam carnaliter exercenda sunt. Unde a peccatis principaliter ieiunemus; ne ieiunia nostra, sicut Iudaeorum ieiunia, a Domino respuantur. Quale est enim ut a cibis quos Dominus creavit, nescio quis impostor abstineat; et peccatorum sagina pinguescat? Non tale ieiunium ego elegi, dicit Dominus. Nam si flectas, inquit, ut circulum cervicem tuam, cilicium autem et cinerem substernas; nec sic vocabo, inquit, ieiunium acceptum. Sed quid? Solve, inquit, omnem nodum iniquitatis, et obstinationem malorum. Dimitte afflictos in requiem, et omnem iniquam conventionem dissipa. Parum est enim ieiunium abstinere tantummodo a peccatis, nisi addamus et bona. Frange, inquit, esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti eum [Isai. LVIII, 5-7]. Porro autem ieiuniis nostris etiam illud oportet accedere, quod Dominus in Evangelio praecepit: Cum ieiunatis, inquit, nolite fieri, sicut hypocritae, tristes; exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Vos autem cum ieiunatis, ungite capita vestra, ne pareatis hominibus ieiunantes: et Pater vester qui videt in occulto, reddet vobis in palam [Matth. VI, 16-18]. Quare, fratres, pervidet Sanctitas vestra, aliter ieiunia acceptari non posse, nisi contigerit legaliter ieiunare.
2 [Ieiunium sine sanctitate Deo ingratum.] Secundum Apostoli dictum, Fratres, me quidem haec eadem vobis dicere non piget, vobis autem tutissimum [Philipp. III, 1]. Sed et Dominus in Evangelio, Omnis, inquit, scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera [Colbertinus Ms., imitatori tuo.] [Matth. XIII, 52]. Ut ergo sciat Sanctitas vestra, fratres, non solum nova dicenda sunt, sed et vetera repetenda. Legimus Spiritum sanctum per Isaiam prophetam taliter imperfectos increpantem: Neomenias vestras et sabbatum et diem magnum non sustineo, dicit Dominus [Isai. I, 13]. Ieiunium est quod probat Altissimus, non solum intermissa corporis refectio, verum etiam a malis actibus facta discessio. Itaque cura ne mens tua gravetur oppressa peccatis, neque animus tuus vitiorum illecebris delectetur; et digna Deo exsolvisti ieiunia. Caeterum si corpus tuum ieiunia longa consumpserint, atque illi subtraxeris cibum; cum non detrahis vitia in malis perseverans, magis horres quam placeas Deo. Tunc erunt Deo accepta ieiunia, si operibus sanctis fuerit expiata conscientia. Cur enim corpus fame discrucias, cui turpiter peccando blandiris? Principaliter ergo animus ieiunet a malis; et sic corpus subeat exercenda ieiunia. Nam cum sit ieiunium animae humiliatio, quale est humiliari cibo, et augeri peccato? Qui igitur corpori suo ieiunia devotus indicit, principaliter renuntiet vitiis, cupiditatum fomites comprimat, frangat impetus mentis, libidines vincat, faces avaritiae ardentis exstinguat, latiusque factis vim dilectionis extendat, atque in alimenta pauperum abrupti apparatus impendia largiatur.
3 [Nec Deum movet ad vota impetranda. Quae autem facile impetrent.] Omnia ergo corporis nefanda peccata animi virtute calcentur; ut et anima sanctitate corporis adiuvetur. Tunc enim et impetrari poterit quod optatur, si corpus castum animusque devotus ad officia sanctitatis implenda per curam observationis incedat. Haec sunt quae divinam commovent pietatem, quae ad impetrandam precibus sanctitatem semper aditum faciunt. Caeterum si caput substernas, atque cineres desuper spargas, si denique collum tuum velut circulum torqueas, atque ad exorandam clementiam Dei largos fletus effundas, nihil proficies. Commovere enim divinam non poteris pietatem, qui circa proximos tuos neglexisti debitam charitatem: scriptum est enim, Non tale ieiunium ego elegi, dicit Dominus. Nam si flectas ut circulum cervicem tuam, cilicium autem et cinerem substernas; nec sic vocabo, inquit, ieiunium acceptum. Sed solve omnem nodum iniquitatis et obstinationem malorum. Dimitte quassatos in requiem, et omnem iniquam conventionem dissipa. Frange esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti eum, et domesticos seminis tui ne despicias: tunc erumpet temporaneum lumen tuum et vestimenta tua cito orientur [Nonnulli Mss., a quo captivi tenentur.], et praeibit ante te iustitia tua, et claritas Dei circumdabit te: tunc exclamabis, et Deus exaudiet te; dum adhuc loqueris, dicet, Ecce adsum [Id. LVIII, 5-9]. Haec sunt enim quibus homo et refectus cibo frequenter impetrat quod exopat, et ieiunans maiora praemia consequitur sanctitatis.
4 [Quae Deo accepta ieiunia.] Tale ieiunium delectat Christum, tali denique delectatur omnipotens Deus, quem ad ieiunandum non immanium delictorum frequens reatus impellit, non denique adipiscendae gloriae temporalis, vel cumulandi patrimonii cupiditas inanis incendit; sed urget semper religionis affectus et devota sinceritas: quam cum fuerint comitata plenae pietatis officia, quantum ille valebit, quantum ille proficiet? Taliter agendo merebitur statim praesentem Dominum propitiumque sentire. Imple ergo miserationis officia; et sanctificasti ieiunia. Sagina pauperum viscera; et anima tua muneribus sanctitatis pinguescit. Vesti nudum; et tua peccata contecta sunt. Peregrinum hospitio tuo contende suscipere; ut et te Deus in coelorum regna suscipiat.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLXXIV. De Letania, II . <<<     >>> SERMO CLXXVI. In Ascensione Domini, I .
monumenta.ch > Augustinus > 175