Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXXIV. De Letania, II .
1 | [Tristitia brevi cavenda est aeterna.] Scire debemus et intelligere, fratres charissimi, quia dies compunctionis et poenitentiae celebramus: et ideo non nos oportet nimio risu vel in aliquo minus cauto et congruo cachinno dissolvi; timentes illud quod Dominus in Evangelio dixit, Vae vobis qui ridetis, quia lugebitis et flebitis [Luc. VI, 25]: et illud quod alibi scriptum est, Extrema gaudii luctus occupat [Prov. XIV, 13]. Nec aliquibus durum esse videatur, quod magis ad tristitiam vel planctum, quam ad laetitiam, vos provocare videmur. Si enim diligenter attenditis, fratres, in omnibus Scripturis hoc Dominus hortatur et admonet, ut sic in hoc saeculo debeamus esse solliciti, ut in futuro possimus esse securi, sicut ait Psalmista, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent [Psal. CXXV, 5]; et in Evangelio, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5]: quia arcta et angusta via est quae ducit ad vitam; lata et spatiosa quae trahit ad mortem [Id. VII, 13 et 14]. Melius est nobis post paucas angustias ad aeternam beatitudinem pervenire, quam post brevem laetitiam ad inferni profunda descendere. Unde totis viribus elaborare debemus, ut poenam purpurati divitis possimus evadere, et ad beatitudinem pauperis Lazari pervenire [Luc. XVI]. Quid enim illi profuit superbia diviti, quod hic parvo tempore luxuriosus pascebatur deliciis suis, et nunc sine ullo termino inferni flammam pascit medullis suis? Melius est ergo ut vos parvo tempore ad salubrem tristitiam provocemus, et postea vobiscum ad aeternam laetitiam pervenire mereamur; quam si vobis ad tempus falsam dulcedinem velimus ingerere, et postea vobiscum perpetuam amaritudinem sentire. |
2 | [Dierum istorum exercitia et finis. Pax temporum pace cum proximis procuranda.] Et licet omni tempore, fratres charissimi, vobis oporteat Dei misericordiam corpore contrito et corde compuncto requirere, et ab illo indulgentiam peccatorum fideliter postulare: nunc tamen propter imminentem peccatis nostris debitam et gravissimam severitatem, cum ingenti rugitu vel gemitu, assiduis orationibus et largioribus eleemosynis debemus Dei misericordiam implorare; ut ipse nobis misericordiam et benedictionem aquarum coelestium tribuat, pacem reddere dignetur, peccatorum indulgentiam dare, et prospera dignetur pro sua pietate concedere. In his diebus praecipue otiosis fabulis finem conemur imponere; et, quantum vires suppetunt, orare studeamus et psallere. Et si pacem temporum desideramus accipere, non dissimulemus pacem cum proximis custodire. Si enim in veritate vis ut vincatur diabolus inimicus tuus, cito tibi reconcilietur proximus tuus. Contra nullum hominem desaeviat ira tua; et cito a te indignatio divina cessabit, secundum illam promissionem Domini et Salvatoris: Si, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra [Matth. VI, 14]. |
3 | [Ecclesia frequentanda.] Nullus sibi de industria aliquas occupationes inquirat, per quas se de ecclesiae conventu subducat. Sine dubio peccatorum suorum vulnera diligit, qui in istis tribus diebus ieiunando, orando et psallendo medicamenta sibi spiritualia non requirit. Abundant, et nimium abundant negligentiae, quas per totum anni spatium congregavimus: et ideo vel in istis tribus diebus, quod ad nitorem vel purgationem animae pertinet, agere studeamus. Nolite vos de ecclesiae conventu subtrahere; quia non tam longo spatio fatigamur, ut hoc sustinere non valeamus. Sicut qui in istis sex horis de conventu ecclesiae non subducit se, magnum remedium animae suae noscitur providere: ita e contrario qui aut per cupiditatem, aut pro alia qualibet minus necessaria occupatione adesse noluerint, inde sibi faciunt crudelia vulnera, unde habere poterant medicamenta salubria; et inde se gravant, unde sublevare potuerant. Sed credo de Dei misericordia quod ita vobis inspirare dignabitur, ut non negligentiam peccatorum acquirere, sed magis per compunctionem ieiunando, orando, psallendo, et eleemosynas faciendo ad remedium possitis indulgentiae pervenire; praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. |