Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXXIII. De Letania, I .
1 | [Dies medicinales. Qualiter cum diabolo certandum.] Ecce, fratres dilectissimi, dies sancti et spirituales adveniunt, et animabus nostris medicinales: et ideo quicumque voluerit peccatorum suorum sanare vulnera, non despiciat medicamenta salubria. Ipse enim non requirit in diebus talibus medicum, qui se non sentit aegrotum. Et quis est, fratres dilectissimi, qui sic se in arena mundi istius gaudeat repugnare, ut nullum possit a diabolo vulnus excipere? Quis enim contra millia daemonum die noctuque ita stare potuit semper armatus, ut nunquam fuerit diaboli calliditate percussus? Quis enim vel cogitare, non dicam enumerare, praevaleat dolos et insidias hostis antiqui, de quo scriptum est, 'Cui nomina mille, et mille nocendi artes?' Et ideo, fratres charissimi, quomodo ipse ex omni parte nos semper vulnerare conatur; ita unusquisque nostrum cum Dei adiutorio contra illius insidias totis viribus praeparetur: et quia nos non solum per dura, sed etiam per blanda contendit elidere, et vulnera ab ipso inflicta non solum amara, sed, etiam, quod peius est, male dulcia frequenter excipimus; medicamenta spiritualia, id est, omnia bona opera, quantum Domino largiente possumus, parata semper habere debemus. Audiamus ergo consilium beati Apostoli, et contra diaboli insidias armis nos semper spiritualibus muniamus. Sumite, inquit, scutum fidei, loricam iustitiae, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei [Ephes. VI, 16 ] [et 17]. Quid enim mali a diabolo sustinere poterit, qui se talibus armis instruxerit? Consurgit ille cum infidelitate; tu resiste illi cum fide. Ille pugnat cum superbia; tu, cum humilitate: ille exhibet luxuriam; tu retine castitatem. Apprehendit ille nequitiam; tu iustitiam tene: ille suggerit iracundiam; tu sectare patientiam. Ille immittit avaritiam; tu exerce misericordiam: ille gulam, tu abstinentiam. Similiter et in caeteris rebus semper contraria adversus nequitias diaboli studeamus arma proponere; et nunquam nos poterunt illius machinamenta decipere. Ut ergo haec possimus, Deo auxiliante, complere, et hostem callidissimum, opitulante divina gratia, revincere; ieiuniorum, vigiliarum atque orationum armis, nobis debemus iugiter providere. |
2 | [Tres Letaniarum dies universa celebrat Ecclesia. Castri coelestis desertor est ab ecclesia se subducens.] Quae licet nobis omni tempore necessaria esse probentur; praecipue in istis tribus diebus, quos regulariter in toto mundo celebrat Ecclesia, nullus se a sancto conventu subducat: nullus ecclesiam quasi coelestis medici scholam, occupatus terrenis actibus derelinquat, nullus castra spiritualia deserat. Scientes enim, fratres charissimi, quia qui terreno regi militat, si se de acie pugnaturus timore compellente subtraxerit, non solum gloriam vel praemia parata non accipiet, sed etiam praesentis vitae periculum non evadet: qualis ergo est ille qui terreni regis exercitum deserit, sine dubio talis iudicandus est et ille qui in istis tribus diebus Christi ecclesiam derelinquit. Quicumque ergo sine aliqua infirmitate, aut certa occupatione, in istis diebus Dei populum deseruerit, in illo coelesti regno non praemium sed opprobrium, non gloriam sed ignominiam recepturum se esse noverit: et quidem talis quasi fugitivus et desertor castrorum coelestium, aeternam confusionem et dignum meritis suis supplicium sustinebit. Sed absit, fratres charissimi, ut de vobis talia suspicemur. Unde timens hoc potius, quam de vobis sinistrum aliquid credens, praesumo suggerere: magis enim de vestra devotione confidens, credo vos velut apes prudentissimas ad alvearium Christi fideliter festinare; ut dulcedinem spiritualis mellis ex divinis lectionibus possitis accipere, et cum propheta dicere, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo [Psal. CXVIII, 103]. |
3 | [Letaniarum dies qualiter celebrandi. Quis inde fructus. Peccatis cessantibus cessant et flagella.] Et quia per totum annum, fratres charissimi, nobis peccatorum vulnera subrepunt, in istis tribus diebus fideliter ad ecclesiam curramus, et contrito corde vel humiliato corpore Dei misericordiam deprecemur: ut omnium peccatorum nostrorum vulnera, isto triduano compunctionis medicamento, ad sanitatem pristinam revocemus. Nemo ergo sibi ex industria aliquas occupationes studeat providere, nemo se otiosis fabulis occupare: ne inde sibi vulnera faciat, unde sibi parare medicamenta potuerat. Nemo in istis tribus diebus aut sanguinem tollat, aut potionem accipiat; nisi forte hoc infirmitas nimium periculosa compellat. Conviviola nobis etiam quadragesimali ordine praeparemus, et magis legendo, psallendo vel orando, animabus nostris spirituales epulas, quam corporales delicias requiramus: ut ad integrum Deo vacantes, et misericordiam illius suppliciter exorantes, et a cunctis infirmitatibus sanari, et a peccatis omnibus erui, et de tam frequenti inundatione aquarum mereamur per Dei misericordiam liberari. Pro certo enim credere debemus, fratres charissimi, quia si peccata nostra cessarent, statim flagella nobis debita divina misericordia removeret. Sic enim ipse per prophetam promittere dignatus est, dicens, Convertimini ad me, et convertar ad vos [Zach. I, 3]; et iterum, Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris [Isai. XLV, 22]. Convertamur ergo ad meliora, dum in nostra sunt potestate remedia, et pium ac misericordem Dominum, quem peccando irritavimus, bonis operibus ad misericordiam provocemus: ut ipse secundum suam consuetudinem, et adversa repellere, et prospera nobis dignetur pro sua pietate concedere. |
4 | [Qualiter ecclesia cum fructu colatur.] Iterum atque iterum rogo, ut qui ad ecclesiae alvearium, sicut iam dixi, quasi ad dulcissimum Christi favum, plena devotione concurrunt, velut apes prudentissimae de diversis divinarum Scripturarum floribus intra se cellulas praeparent, ubi sancta et coelestia mella suscipiant. Qui vero et tarde veniunt, et cito discedunt, nec contenti sunt exspectare, donec divina mysteria compleantur, non sunt inter Christi examina reputandi: quia non bonis moribus spiritualia mella conficiunt, sed per superbiam et contemptum et se impediunt, et alios exemplo malae conversationis evertunt. Et ideo, fratres charissimi, quicumque Dominum in veritate diligunt, et ad ecclesiam cito veniunt, et tarde discedunt, perseverent in opere bono, et otiosas vel saeculares fabulas, velut venenum mortiferum respuentes, magis psallere et orare conentur: et contemnentes amaritudinem mundi, in ecclesia requirant, unde accipiant dulcedinem Christi. Qui vero negligentes sunt, et ad ecclesiam non solum tarde veniunt, sed etiam priusquam mysteria compleantur, abscedunt; et in ipsa ecclesia otiosis fabulis vacantes, nec ipsi psallunt, nec alios psallere vel orare permittunt: qui tales sunt, cito se corrigant; ne sibi in eo loco praeparent mortem, ubi invenire poterant vitam. Ego quod meum est admoneo: qui despicit praeconem, timeat iudicem. Dura quidem sunt medici vulnera ; sed sanos faciunt: dulcia videntur mundi oblectamenta, sed male decipiunt. Audite ergo me, fratres, rogantem, audite paterna pietate admonentem: ut vobis Deus et in hoc saeculo sanitatem corporum, ubertatem fructuum, et peccatorum indulgentiam tribuat, et in futuro ad aeterna praemia feliciter pervenire concedat. Sic ergo divina pietas moderetur actus nostros, et animas nostras gubernare dignetur; ut cum tempus retributionis advenerit, et ego qui vos cum charitate admoneo, obtinere merear veniam, et Charitas vestra pro benigna obedientia perveniat ad coronam; praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen. |