monumenta.ch > Augustinus > 172
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLXXI. In Pascha, XIII. De Resurrectione mortuorum . <<<     >>> SERMO CLXXIII. De Letania, I .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXXII[In quibusdam libris, nec molesti sunt adversus Christianos.]. Dominica in octavis Paschae, ad Neophytos [Sic nonnulli codices. Alii vero cum editis, permittit cito moriturum, et si vixerit (vel, viderit) ut aliquanto plures dies vivat, cum decesserit successurus.].

1 Paschalis solemnitas hodierna festivitate concluditur: et ideo hodie neophytorum habitus commutatur; ita tamen, ut candor, qui de habitu deponitur, semper in corde teneatur. In qua primum quidem in nobis agendum est, ut quia Paschales dies sunt, id est, indulgentiae ac remissionis, ita a nobis sanctorum dierum festivitas agatur, ut relaxatione corporum puritas mentis non obfuscetur; sed potius abstinentes ab omni luxu, ebrietate, lascivia, demus operam sobriae remissioni ac sanctae sinceritati: ut quidquid modo corporali abstinentia non acquirimus, mentium puritate quaeramus. Ad omnes quidem pertinet sermo, quos cura nostra complectitur: verumtamen hodie terminata sacramentorum solemnitate vos alloquimur, novella germina, sanctitas regenerata ex aqua et Spiritu, germen pium, examen novellum, flos nostri honoris et fructus laboris; gaudium et corona mea, omnes qui statis in Domino [Philipp. IV, 1]. Apostolicis verbis vos alloquor, Ecce nox praecessit, dies autem appropinquavit: abiicite opera tenebrarum, et induite vos arma lucis: sicut in die, honeste ambulemus: non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum Iesum Christum [Rom. XIII, 12-14].
2 [Habemus,] inquit, certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, tanquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris [II Pet. I, 19]. Sint ergo lumbi accincti, et lucernae ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis [Luc. XII, 35, 36]. Ecce dies adveniunt, in quibus Dominus dicit, Pusillum [Ioan. XVI, 16], inquit, etc. . . . . . . . Tanto magis autem spirituali opere funditur, quanto magis animus, qui eam fundit, a carnali voluptate suspenditur. Quadraginta diebus ieiunavit Moyses Legis administrator, quadraginta Elias Prophetarum excellentissimus, quadraginta ipse Dominus testimonium habens a Lege et Prophetis, per quem baptismus illis praeponitur. Ioannes enim baptizavit Christum, cum se Christo profiteretur minorem. Christus autem baptizat christianum, qui se ostendit et Ioanne maiorem: sicut circumcisionem carnis, quamvis eam et Christus accepit, sed nemo christianus iam accipit. Melius namque multo est sacramentum resurrectionis Christi, etc. . . . . . . . Unde adveniente iam mortis suae tempore Petro dixit, Postulavit satanas vexare vos sicut triticum; sed ego oravi pro te, Petre, ne deficiat fides tua: unde et tu conforta fratres tuos [Luc. XXII, 31 ] [et 32]. Et plane confortavit nos per Apostolum: vel quando ei cum his duobus ieiunii huius celebratoribus, Moyse videlicet et Elia, in monte se ostendit. Nos autem quia tam longum ieiunium perpetuare non possumus, ut per tot dies et noctes nihil alimentorum, sicut illi, accipiamus; saltem, quantum possumus, faciamus, et exceptis diebus, per quos certis de causis mos Ecclesiae prohibet ieiunare, Domino Deo nostro vel quotidiana a nobis crebro ieiunia exigamus. Sed licet sicut a cibo et potu abstinentia per tot dies non possit esse continua; tamen propter hominum errores, qui per vaniloquia, et seductiones, et pravas consuetudines nobis molestam pro vobis curam inferre non cessant, tempus humiliandae animae quantum potui, commendavi. Sunt enim quidam observatores Quadragesimae deliciosi potius, quam religiosi, etc. . . . . . . . Considerate, fratres, utrum christianus sit dicendus, qui his diebus inimicitias non vult finire, quas nunquam debuit exercere.
Augustinus HOME