1 | [Certissima resurrectionis fides. Veritatis testimonio et exemplo comprobata.] Certissima est fiducia Christianorum, divinitus promissa resurrectio mortuorum. Hanc enim Veritas ipsa promisit: Veritas autem mentiri non potest; alioquin Veritas non est, si mentiri potest. Vera est igitur de resurrectione corporum promissa veritas: quia Veritas mentiri non novit, totum necesse est ut impleat quod promisit. Hanc enim resurrectionem corporum, ut futuram certissime noverimus, ipse Dominus nobis in suo corpore dignatus est demonstrare. Resurrexit Christus, ut resurrecturum se non dubitet christianus. Quod enim praecessit in capite, sequetur in corpore. |
2 | [Mortes duae. Mortis primae duae partes. Mors secunda. Mortis primae partem secundam Christus suscepit. Resurrectio duplex.] Nosse enim debemus, dilectissimi fratres, duas esse mortes et duas esse resurrectiones. Dicitur enim mors prima, dicitur et secunda. Porro, primae mortis duae sunt partes: una, qua peccatrix anima per culpam discessit a Creatore suo; altera, qua iudicante Deo, exclusa est per poenam de corpore suo. Mors autem secunda, ipsa est corporis et animae punitio sempiterna. Per mortem ergo primam, anima boni et mali hominis a suo corpore separatur; per mortem vero secundam, anima solius mali hominis in aeternum cum corpore suo cruciatur. Utraque ergo mors omnem hominem tenebat obstrictum: quia naturae transgressio unumquemque peccati propagine tenebat obnoxium. Venit autem Dei Filius immortalis et iustus, et ut moreretur pro nobis, carnem mortalem suscepit ex nobis: in qua carne quia nullum potuit habere peccatum, sine reatu pertulit peccati supplicium. Secundam itaque primae mortis partem, id est, solius corporis mortem. Dei Filius pro nobis accepit, per quam a nobis et dominationem peccati, et poenam aeternae punitionis exclusit. Hoc ergo Christus in suis fidelibus misericorditer operatur, ut hic eos primo in anima resuscitet, donans fidem, ut recte credant; tribuens charitatem, ut bonis operibus libenter insistant: in novissimo vero die ad hoc eis corpora resuscitare dignabitur , ut eis aeternam beatitudinem largiatur. |
3 | [Qui a prima veniatur ad secundam.] Resuscitati ergo in anima per fidem, dilectissimi fratres, cum iustitia vivamus, ut etiam corpore ad aeternam laetitiam resurgamus. Discedamus ab operibus malis, quae mortificant animam, etiam dum vivit corpus; ut in aeternis bonis et anima nostra mereatur esse et corpus. Servemus primae resurrectionis munus, quod nobis per fidem largitus est Christus; ut cum resurrexerimus corpore, mereamur cum Christo Salvatore sine fine regnare. Tunc absorbebitur mors in victoria [I Cor. XV, 54], tunc dabitur fidelibus vera vita, veraque laetitia: tunc Deus pro meritis fidei atque bonorum operum dabit suis fidelibus regnum coelorum; qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in virtute Deus, etc. |