monumenta.ch > Augustinus > 169
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLXVIII. In Pascha, X . <<<     >>> SERMO CLXX. In Pascha, XII .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXIX[Sic aliquot Mss. At editi, vacantes.]. In Pascha, XI [Mss. alii, Et hodiernus; alii cum Am. et Er., Erit hodiernus.]

1 [Introitus Christi per ostia clausa miraculum est.] Lectio evangelica, fratres charissimi, quae nuper auribus nostris insonuit, continet magnum miraculum. Quamvis ubique sit Dominus, ipsius miraculum continet beneficium, in quo acceperunt discipuli Spiritum sanctum. Miraculum est, quod Dominus noster Iesus Christus in carne vera intraverit ad discipulos per ostia clausa. Requiris a me forsitan rationem, et argumentum requiris. Si vera, inquies, caro fuerat quae resurrexit, quomodo ipsa clausis ianuis ad discipulos introivit? Itane vero, inquies, cuiuspiam capit auditus, quod non observat opus, et intrare quisquam limen in corpore potuit? Redde mihi, inquis, rationem.
2 [Hinc non datur ratio vel exemplum. Ad miracula fides exigitur. Thomae fides mortua.] O homo, si rationem a me poscis, non erit mirabile; si exemplum quaeritur, non erit singulare. Credis nempe Dominum Christum super aquas maris firmis gressibus ambulasse? Credis utique. Dicis igitur mihi: Si per ostia clausa Christus intravit, ubi est corporis modus? Et ego respondeo: Si super mare ambulavit, ubi est corporis pondus? Recedant paulisper modus et pondus: ille haec fecit, cui nihil impossibile est. Christus qui carnem suam potuit de sepulcro producere, non potuit clausis ianuis ad discipulos introire? Quando audis miraculum, serva fidem, non inquirat animus rationem. Hinc est quod et Thomas discipulus titubavit, nec credidit: sed eum Dominus postea confirmavit. Dixerant enim ei condiscipuli eius: Vidimus Dominum. Ille autem: Nisi videro, inquit, in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in latus eius, non credam. Sciebat enim clavis in cruce confixum, sciebat lancea latus percussum: haec signa quaerebat, ideo non credebat. Manus quaerebat et latus; et dum curiosus existit in vulnere, mortem incurrerat in fide. O beate Apostole, ante oculos tuos Christus Lazarum potuit suscitare, et ipse non poterat de sepulcro surgere? Quaeris loca clavorum, et oblitus es miracula tanta signorum? Nonne ante oculos tuos caecos illuminavit, paralyticos sanavit, leprosos mundavit? Sic perdidisti in triduo memoriam magistri, ut potentiae non crederes Christi? Mors Christi in carne, vita tua debet esse in fide. Vidisti quidem percutientem lancea; sed divinam non penetravit potentiam.
3 [Christi tactu revixit.] Ecce iterum venit Dominus, ne periret discipulus, et dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas; et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. O pietas Salvatoris, quae non dedignatur locum ostendere cicatricis! Respondit Thomas, et dixit: Dominus meus et Deus meus! Modo est Dominus et Deus tuus; quia voluit ut videres, ne incredulitate animam perderes. Merito ad eum Dominus sic loquitur: Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt, [Ioan. XX, 25-29]. Ecce discipulus trepidavit; Ecclesia quod non vidit credit. Beatum meritum nostrum, fratres, si in Ecclesia catholica teneatur acceptum. Hic accipitur merces, ubi vera tenetur et cognoscitur fides. Hanc igitur Ecclesiam Christus sua resurrectione constituit, in hac aeterna praemia collocavit. Credite, fratres, ille speret requiem, qui non discesserit a radice: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME