Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXVIII. In Pascha, X .
1 | [Pascha Christi quid sit.] Pascha Christi, fratres dilectissimi, regnum est coeli, salus mundi, vita credentium, occasus inferi, gloria supernorum, resurrectio mortuorum, testimonium miserationis divinae, praemium redemptionis humanae, contritio mortis abolitae. Quae festivitas Dei sacrata mysterio et cognita sacramento, virtutem Dominicae resurrectionis per Angelos indicat, per Apostolos manifestat, per corda credentium bona multiplicat. Hic igitur est dies, dilectissimi, quem fecit Dominus [Psal. CXVII, 14], ut audistis, excelsior cunctis, lucidior universis, in quo Dominus resurrexit, in quo sibi novam plebem, ut ipsi videtis, regenerationis spiritu conquisivit, in quo singulorum mentes gaudio et exsultatione perfudit. Hic ergo dies resurrectionis Christi, defunctis vita, peccatoribus venia, sanctis est gloria: siquidem operatione virtutum elevat de imis, suscitat de terrenis, collocat in excelsis, consummat iustos, firmat dubios, damnat incredulos. Ad hoc enim Dominus hodie resurrexit, ut imaginem nobis futurae resurrectionis ostenderet: et ideo hodie vitali lavacro resurgens Dei populus ad instar resurrectionis Ecclesiam nostram splendore nivei candoris illuminat. |
2 | [Baptismus futurae resurrectionis imago. Latronis devotio imitanda.] Gratias Deo nostro agere debemus, quod dum sancti Paschae solemnitatem colimus, futurae resurrectionis speciem iam videamus. Resurrecturum est enim humanum genus in saeculi consummatione post mortem, nunc resurgit in Baptismo: suscitandus est tunc Dei populus post soporem, nunc suscitatur post infidelitatem: liberandus est tunc a mortali conditione, nunc liberatur ab ignorantiae caecitate: renasciturus est ad aeternitatem, tunc renascitur ad salutem. Omnes enim qui olim in Christo baptizati, assumere non possunt candidam vestem, conversationem saltem candidam non relinquant. Solet sub nigro habitu anima satis pura latitare; nec multum interest si non habet quis candidam vestem. Talis latro fuit ille in Evangelio, qui crucifixus cum Salvatore clamasse dicitur, Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum [Luc. XXIII, 42]. Attendite ergo, charissimi, et videte quid fidelis obtinet, quid meretur. Regnum Salvatoris latro poscit in cruce: et dum poenae multitudinem patitur, ad praemia aeterna perducitur. Imitamini ergo eius devotionem, imitamini amare Christum: quod poscit latro moriendo, vos desiderate bene vivendo. Illius credulitati paradisus aperitur, et nostrae spei aeternorum monstratur firmitas praemiorum. Laetemur ergo et exsultemus in hac die, in qua Dominus resurgens perculit mortem, intulit salutem. |
3 | [Fideiussorum officium.] Hoc itaque admoneo, fratres dilectissimi, ut quoties Paschalis solemnitas venit, quicumque viri, quaecumque mulieres de sacro fonte filios spiritualiter exceperunt, cognoscant se pro ipsis fideiussores apud Deum exstitisse: et ideo semper illis sollicitudinem verae charitatis impendant. Admoneant, ut castitatem custodiant, virginitatem usque ad nuptias servent, a maledicto vel periurio linguam refrenent, cantica turpia vel luxuriosa ex ore non proferant; non superbiant, non invideant, iracundiam vel odium in corde non teneant; auguria non observent, phylacteria vel characteres diabolicos nec sibi nec suis aliquando suspendant, praecantatores velut ministros diaboli fugiant; fidem catholicam teneant, ad ecclesiam frequentius currant, contempta verbositate lectiones divinas attentis auribus audiant; peregrinos excipiant, et secundum quod ipsis in Baptismo dictum est, hospitum pedes lavent ; pacem et ipsi teneant, et discordes ad concordiam revocare contendant, sacerdotibus et parentibus honorem et amorem verae charitatis impendant. Haec ergo omnia et his similia si filios et filias vestras admonere contenditis, cum ipsis ad aeternam beatitudinem feliciter pervenietis. |
4 | [Ad aedificationem proximi quisque tenetur.] Nemo se circumveniat, fratres charissimi; nullus homo sibi soli vivit, aut sibi soli moritur: sed sicut frequenter suggessi, quantoscumque aliquis exemplo sanctae vitae aedificaverit, cum tantis et pro tantis mercedem beatae retributionis accipiet; et quantiscumque exemplum malae conversationis, etiamsi non eum illi sequantur, praebuerit, pro tantis se malis rationem noverit redditurum. Et ideo, sicut iam supra suggessi, neophytis nostris, auxiliante Domino, exemplum bonae conversationis, quantum possumus, debemus ostendere: ut non pro illorum destructione poenam recipere, sed potius pro aedificatione ad indulgentiam peccatorum mereamur pervenire; praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |