1 | [Quare agnus ad vesperam immolatus.] Deus misericordiae et iustitiae hodie resurrexit a mortuis per potentiam Patris, ut Paulus ait, Qui suscitavit eum a mortuis [Galat. I, 1]; et propheta, Inter mortuos liber est [Psal. LXXXVII, 6]. In quo et nos omnes post resurgemus, et vivemus. Quia enim praestitit nobis ducatum ad regnum suum, iubemur et nos praeparare viam Domino, hoc est, humilitatem, dilectionem Dei et proximi, iustitiam, bonitatem, integritatem, patientiam, charitatem, prudentiam, pietatem et innocentiam. Haec omnia praecepit nobis Dominus per semetipsum exemplis, qui per agnum significatur. [Quaeritur ergo, quare agnus iste non die, sed ad vesperam immoletur. Haec causa manifesta est. Dominus enim noster ac Salvator in consummatione saeculorum passus est, ut Ioannes ait: Filioli mei, novissima hora est ([I Ioan. II, 18].] Hodie fides Ecclesiae confirmata est in Christo, et in semine Abrahae omnes gentes benedicuntur, ac Salvator mundi innotuit, et plenam supernis civibus et hominibus laetitiam contulit, cum vivum se post passionem suam praebuit iuxta promissum suum. |
2 | [Dominicus dies quot mysteriis clarus. Iudicii dies.] Bene quoque dominicus sermo 1 ac resurrectio Domini coniunguntur. Venerabilis est hic dies, qui dominicus dies et dies primus atque perfectus est, et dies clarus, in quo visa est prima lux [Gen. I, 3], in quo transgressi sunt filii Israel mare Rubrum siccis pedibus [Exod. XIV], et in quo pluit manna filiis Israel in deserto [Id. XVI], et quo Dominus baptizatus est in Iordane [Matth. III]. Quo vinum de aqua in Cana Galilaeae factum est [Ioan. II], quo benedixit Dominus quinque panes, quibus satiavit quinque millia hominum [Matth. XIV]. In quo resurrexit Dominus a morte [Id. XXVIII], quo intravit Dominus in domos clausas, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum [Ioan. XX, 19]: in quo Spiritus sanctus descendit in Apostolos [Act. II, 4], et in quo speramus Dominum nostrum Iesum Christum ad iudicium venturum: in quo die omnis creatura reformabitur in melius; ut sol et luna, septuplum lumen accipiant, et sancti homines vitam aeternam propter merita bonae obedientiae recipiant a Deo. |