1 | Salutis humanae taxatio. Salutis humanae, fratres charissimi, et mundi rediviva libertas non modica taxatione requiritur; sed Christi sanguine temperatur . Sed quantum venerabilis diei huius officium credentibus contulit gaudium, tantum incredulis interitum portavit et luctum. Confert laetitiam Christianis ex fide; ingerit poenam Iudaeis desperantibus ex cruce. Illis iniuria Filii Dei aeternam contulit mortem; nobis ad perpetuam proficit salutem. Quis, rogo, divinae pietatis excessus est, vel quanta amoris plenitudo monstratur? Ad hoc Deus propter hominem perditum de coelo voluit descendere, non ut honorem in mundo accipere videretur, sed ut suspenderetur in cruce. Et dum voluit deceptum laqueis mortis eximere, ipsam subire non dedignatus est mortem. Et qualem mortem? Quae detestabilior omni morte exstitisset. Hoc Apostolus asseverat, dicens: Humiliavit, inquit, se usque ad mortem, mortem autem crucis [Philipp. II, 8]. Unde post mortem victrix resurrectio parabatur. Dicamus, fratres, Haec est dies quam fecit Dominus, gaudeamus et epulemur in ea [Psal. CXVII, 24]: hoc est Pascha quod colimus; in hoc peregrinamur, hoc praeteritum redit, hoc volvitur in futurum. |