monumenta.ch > Augustinus > 165
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLXIV. In Pascha, VI . <<<     >>> SERMO CLXVI. In Pascha, VIII .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXV[Iste locus corruptus videtur. An ita legendum, Parci, tenaces, servi avaritiae?---Lov. in margine ferunt hanc lectionis varietatem: «Alias, Parcite nosci servi avaritiae.» M.]. In Pascha, VII [Corbeiensis Ms., sed feceris; omisso, quod.].

1 [Mors et resurrectio Domini varie praesignatae. In Adam, in Noe.] Sacramentum, dilectissimi, Dominicae resurrectionis divina voluit providentia variis figuris rerum et Prophetarum oraculis aliquoties praesignari: quatenus per omnes saeculi labentis aetates omnis sanctorum spes ad illum tenderet solum, qui est exspectatio omnium gentium. Unde illud quod in ipso mundi nascentis exordio mater omnium viventium Eva de costa viri dormientis est producta [Gen. II, 22], matrem credentium Ecclesiam ex latere Christi in cruce morientis monstrat exortam: sicut in actu evigilantis Adae, figura est Domini resurgentis a morte. Unde dicit Apostolus, Factus est primus homo in animam viventem; secundus homo, in spiritum vivificantem [I Cor. XV, 45]. Noe vero qui in opere arcae et ipso suo nomine requiem Dei in sanctis significat [Gen. IX], in eo vel maxime Redemptoris nostri figuram repraesentat, quod cum esset agricola, vineam plantavit, et vini poculo ebriatus, in suo tabernaculo est denudatus. Quae res ad illum proprie spectat, qui calice passionis adeo factus est ebrius, ut ipso tegmine corporis nudaretur ad tempus; et statim in resurrectione evigilans, illis daret benedictionem, qui in mysterio venerantur eius passionem, irrisoribus autem suis dignam maledictionem. De quo calice dicit Psalmista, Calix meus inebrians quam praeclarus est [Psal. XXII, 5]! et in Evangelio Dominus, Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum [Ioan. XVIII, 11]?
2 [In Moysi virga, in Iona. Mysterium temporis quo celebratur Pascha.] Virga quoque Moysi in terram proiecta et in draconem conversa, cum teneretur per caudam rediit iterum in virgam [Exod. VII]: quia illa potestas divinae maiestatis de coelo descendens ad terram pro nobis voluit esse mortalis: sed post peractam carnis assumptae dispensationem, recepit se ad paternae dexterae sedem. De Iona quem absorptum piscis evomuit illaesum in aridam, evidentem habemus ipsius Domini sententiam, quod sicut ille fuerit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita foret hominis Filius in corde terrae [Ionae II] [Matth. XII, 40]. Exstant et alia quam plurima de hac solemnitate solemnitatum sancta praeconia, quibus omnibus astipulatur et ipsa temporum ratio, quae Paschalem terminum vernali dedicavit aequinoctio, expectato duntaxat sequente primi mensis plenilunio: ut, sicut ab inferioribus sol in altum proficiens, primo nunc adaequat longitudine noctes, luna etiam per diurna suae lucis incrementa videtur esse plenissima; ita resurgens ab inferis Sol iustitiae, Ecclesiam eatenus in tenebris constitutam suo illustrat et lumine.
3 [Mors et resurrectio Christi imitanda.] Haec sunt sacrosancta huius diei Paschalia gaudia, haec saeculis omnibus desiderata et praedicata solemnia: quae nos semper animo venerari, semper opere pro modulo nostro iustum est imitari, sicut dicit apostolus Ioannes: Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare [I Ioan. II, 6]. Et ille quidem pro nobis ad tempus crucifixus; nos quotidie crucem tollere, et ipsum sequi oportet [Luc. IX, 23]. Mortem ille ad horam gustavit; nos semper debemus mortificare membra nostra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, et caetera [Coloss. III, 5]. Resurrexit ille a mortuis; resurgere nos iubemur a vitiis, dicente Apostolo: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus [Ephes. V, 14]. Quod si modo carnem nostram pro Christo cum vitiis et concupiscentiis crucifixerimus, complantati etiam similitudini mortis eius [Rom. VI, 5], mortificatione vitiorum fuerimus, cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria [Coloss. III, 4], qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME