Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXIV. In Pascha, VI .
1 | [Agni legalis figura impletur. Vetus sacerdotium aboletur.] Agnus ille legalis, cuius immolatione antiquus Hebraeorum populus Aegyptiae servitutis iugum abiecit, quomodo multimodis sacramentis veriorem sanctae Ecclesiae hostiam in figura sui contineat, tunc potissimum ipsa rerum veritate probatum est, quando Pascha nostrum immolatus est Christus [I Cor. V, 7]: qui sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum [Isai. LIII, 7]. Iste est agnus qui in altari crucis hostia viva Deo Patri pro nobis in odorem suavitatis oblatus, transitum nobis de regione umbrae mortis ad terram repromissionis patefecit. Iste est, inquam, qui simul victima et sacerdos, omnem veteris sacerdotii et sacrificii umbram clara luce revelando, figuris et aenigmatibus finem imposuit: novo autem Ecclesiae populo novum sacerdotium et novum sacrificium initiavit; ut videlicet novum vinum in utres novos mitteretur [Matth. IX, 17]. |
2 | [Innovantur et arrident omnia: terra fructibus et floribus, coelum laetiori facie. Sol iam clarior. Luna plena. Et haec hominis ergo: quanto magis ipse debet laetari.] Quod si granum frumenti cadens in terram et mortuum tam mirabiliter omnia innovavit [Ioan. XII, 24]; multo magis in se ipso redivivum cum fructu multiplicato resurgens cuncta fecundavit. Et non solum spiritualibus rationabilis terrae incrementis, sed et ipsis quoque terrenis seminibus hoc tempore ampliorem proventum dedit. Unde modo in germina erumpentis terrae tota hilarior facies vario suorum fructuum ornatu, omnem hactenus quasi mortuam rerum naturam, resurgenti suo Domino conresuscitat: ubi arborum et herbarum grata venustas, diverso quidem germinum munere, pari tamen gestu laetitiae, singulari huic solemnitati festiva occurrit. De coeli autem nunc usque quodam modo tristi, tandem vero laeta facie quid dicam, quae aliquandiu iam densa caligine nubium adoperta aeris huius spatium omne turbavit? Et ecce repente, quasi iustitia de coelo in terram prospiciente [Psal. LXXXIV, 12], mira serenitas mundo arridet, et in unam laetitiam coeli et terrae vota concurrunt: ut Deum et hominem Christum communi exsultatione excipiant, qui communem utriusque pacem afferre venerat, et medium parietem maceriae solvens, fecit utraque unum [Ephes. II, 14]. Hinc astrorum omnium fomes, splendor ille solaris suam frontem admodum rugatam, iam iamque expurgat: et quasi rex conspicuus in diademate capitis sui, in die desponsationis suae, et in die laetitiae cordis sui, caeterisque stellis velut comitibus suis largiora luminis sui dona impendit. Luna enim ab ipso ortus sui die semper in quodam sui dispendio posita, ad paschalia gaudia pleno se lumine parat. Et ut cuncta breviter perstringam; sicut omne quod in rebus subsistit, divina dispensatione hominis imperio servit: sic de salute humana omnibus una exsultatio incumbit. Cum igitur pro homine omnis creatura tantis indiciis sua gaudia monstret, consequens est, ut ab hominibus ipsis testimonia tali laetitiae non desint. |
3 | [Resurrectio Christi praefigurata in Adam, in Noe, et in Iona.] Praefigurata est in protoplasto Adam Christi resurrectio: quia sicut ille post soporem surgens, Evam de latere suo fabricatam agnovit [Gen. II, 23]; ita Christus a morte resurgens ex vulnere lateris sui aedificavit Ecclesiam. Noe quoque vir agricola, cum plantasset vineam, et inebriatus vino obdormisset, et discoopertus iaceret in tabernaculo suo, expergefactus a somno, filio suo verecundiam suam non celanti maledictum perpetuae servitutis imponens, Christum significavit: qui vineam suam fecit Ecclesiam, cuius amore poculo passionis inebriatus, et assumptae carnis tegmine nudatus a mortuis resurrexit, sicut ipse ait in Canticis: Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa [Cant. V, 3]? Ionas vero qualiter et ipse in se Domini mortem et resurrectionem expresserit, evangelicus sermo aperte declarat [Matth. XII, 40]. |
4 | [Paschae spiritualis celebratio.] Quia igitur, fratres, omnis creatura quodam charitatis officio nostrae saluti congaudet, nostrum est ex hoc nobis in usum vivendi aliquid trahere: ne communis omnium laetitia ius suum in nobis amittat, quos causae totius summa in capite spectat. Et primum quidem, velut oves pascuae Domini, in ara cordis, igne charitatis assati, nosmetipsos offeramus hostiam viventem, sanctam, Deo placentem [Rom. XII, 1]: et azymis continentiae, mortificata iam habentes membra nostra quae sunt super terram, id est, fornicationem, immunditiam, et caetera vitiorum ergastula declinemus, et in statione virtutum sedem nobis aptemus: mortuis quoque operibus abrenuntiantes, fructum optimum, ut terra bona, afferamus, exemploque bonae arboris in omni bonitate et iustitia fructificemus. Ne vero et claritas solis nostrae desit conversationi, luceat lux nostra coram hominibus, ut videant opera nostra bona, et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est [Matth. V, 16]. Si igitur ita agentes ultimus nos dies invenerit, erit nobis quandoque in praemio ipsa quoque corporum resurrectio: ubi cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria [Coloss. III, 4, 5], qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. |