monumenta.ch > Augustinus > 163
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLXII. De Pascha, IV . <<<     >>> SERMO CLXIV. In Pascha, VI .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXIII[Germanensis codex et Cisterciensis, cupere.]. De Pascha, V [Mss., lucrum.].

1 [Christi divinitatis indicia.] Gaudete, fratres charissimi, quia redemptionis nostrae pretium persolutum est. Non modica quantitate constamus, pro quibus ipse factus est pretium qui redemit. Christus enim Dominus et Salvator ideo natus est, ut doceret; ideo mortuus est, ut sanaret [Colbertinus Ms., teneamus.]. Crux fuit mortifera Christo, sed salutifera christiano. Surrexit Salvator cunctis divinitatis suae manifestus indiciis. Nam secuta est eum stella post uterum, gloria post sepulcrum. Regressum custodit angelus, qui nuntiaverat nasciturum. Reddunt inferna victorem, et superna suscipiunt triumphantem. Tulit errorem natus, mortem calcavit occisus, revocavit ab inferis quem creavit: in illius cruce et pretium nostrum pependit et regnum. Redit in lucem creatura cum Domino [Exemplaria habuimus tria scripta, scilicet cl. cb. s. cum excusis Ulim. Par. et Lov.] [Note: Alias, de Diversis 43.]. Lumen enim ex lumine suscipere meruisti, quod cum Christus oculos clauderet, perdidisti. Proiiciant superi tenebras, quas Salvator noster etiam inferis denegavit. Congaudeant hic elementa quae planxerant; quia Christus de sua maiestate nihil perdidit, et hominem quem fecerat liberavit.
2 [Mortis Christi necessitas.] Iudaei tamen perfidi monumentum lapide signaverunt, ut non haberet Christus egressum: sed si eum mundus non capit, sepultura quomodo custodit? Tenetur ibi, sed ubique regnat [In quibusdam libris inscribitur, de Avaritia et Luxuria. In Colbertino, de Thesauro coelesti. Vindingus autem ex Augustini verbis, n. 17, inscribendum censet, de faciendis Eleemosynis.]. Difficile surgeret, si non antequam resurgeret alios suscitaret. Nam quomodo de sepulcro exire non posset, qui ex incorruptis visceribus salva virginitate processit? Fefellit custodes, exsilivit de sepulcro, apparuit discipulis ianuis non apertis. Inde clausus exiit, huc exclusus intravit. Immensae maiestatis arcanum fecit etiam in morte mysterium. Crucifixus redit ab inferis, et triumphat. Infer manum tuam, Thoma, lateri Salvatoris: tange vulnera, quae nostra peccata fecerunt: scrutare unde sanguis effluxit, ut nobis sanitatis poculum propinaret. Intuere, Thoma, pretium nostrum, signa clavorum diligenter attende; et in ipsis vulneribus medicamentum vel thesaurum humani generis recognosce. Nisi hoc ligno figeretur, ligni illius praevaricatio minime tolleretur. Sed ideo se ille percuti voluit, ne nos diutius peccata percuterent: innocentem tradidit, ut reum absolveret. Quis tantam digne possit eloqui pietatem? Innocens affligitur, ut noxius liberetur; ut redimatur servus, occiditur filius [Editi, et ut recipias conveni. Pauloque post, sed ubi se absconderat. Castigantur subsidio Corbeiensis manuscripti.]. Utitur pii et fortissimi regis officio, dum cicatrices, quas pro salute populi sui excepit, ostendit.
3 [Cur Christus cicatrices servavit.] Aspicite, Pharisaei, vacuum monumentum, et impietatis vestrae cognoscite sacrilegium. Clavos quos fixeratis agnoscimus, et quem occidistis adoramus. Videte quem compunxistis. Poterat clavorum suorum fixuras Dominus resurrectione sua componere: sed ideo reservantur, ut qui hoc sacrilegium commiserant, videant et confundantur. O Pharisaei, impios vos videmus et perfidos [Sic Mss. Editi vero, cui forte te quaerenti commodando salutem egenti praestiteras.]. Uni mors data est, ut omnibus tolleretur. Sed Christus Dominus quando mortem suscepit, ita corruptionem non sensit, quomodo quando natus est, integritatem virginitas non amisit. Properate, discipuli, et accepta potestate per omnes gentes excurrite. Renascantur in Spiritu, qui nascuntur in carne: aqua lavacri diluat, quidquid praevaricatio sordidavit. Baptizentur omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: ut impleatur illud quod scriptum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei [Ioan. III, 5]. Nos vero, charissimi, qui nullis praecedentibus meritis de inferi carcere et de tenebris aeternae noctis meruimus liberari, ita sobrie, caste ac pie vivere studeamus, ut stolam Baptismi sine aliqua luxuriae macula integram illibatamque servantes, ad aeterni sponsi thalamum, et ad illud coeleste ac nuptiale convivium charitate splendidi, bonorum operum margaritis ornati feliciter veniamus; ipso adiuvante qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME