monumenta.ch > Augustinus > 162
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLXI. De Pascha, III . <<<     >>> SERMO CLXIII. De Pascha, V .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLXII[Correctus ad cs. cl. gr. s. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 205.]. De Pascha, IV [Codex cs., dicas.].

1 [Thomae sollicitudo fidem omnium firmavit. Thomas fidelis non dubitavit.] Retinet Sanctitas vestra, fratres, superiorem tractatum, in quo scripsimus sanctum Thomam apostolum, ad confirmandam fidem omnium, post resurrectionem Dominici corporis membra palpasse, et ad repellendam ambiguitatem universorum, vulnerum eius cicatrices scrutari voluisse. Non enim propter se tantum hoc operatus est beatus Apostolus: sed quod sibi gessit, cunctis profecit. Cum suam enim exercuit sollicitudinem, fidem omnium confirmavit. Quis enim ex hoc dubitet rediisse a mortuis Salvatorem, cuius post inferos praesentiam agnoscat oculus, attrectet manus, digitus perscrutetur? Quamvis igitur modicae fidei homo, quamvis imbecillis ingenii christianus, nunquam sollicitudinem suam inquisitioni Thomae aequiparare potuisset. Nunquam enim post agnitionem, conversationem, loquelam ausus esset petere ut etiam tactu Christum perscrutaretur in Christo, et in ipso homine quem cerneret, hominis corpus inquireret, et resurrectionem eius non tam mirabilium gloria crederet, quam passionis iniuria comprobaret. Thomas ergo cum esset sanctus, fidelis et iustus, haec omnia sollicite requisivit; non quod ipse aliquid dubitaret, sed ut omnem suspicionem incredulitatis excluderet. Nam suffecerat illi ad fidem propriam, vidisse quem noverat: sed nobis operatus est, ut tangeret quem videbat; ut si forte diceremus delusos esse eius oculos, non possemus dicere manus illius fuisse frustratas. In resurrectionis enim manifestatione de aspectu ambigi potest, de tactu non potest dubitari. Constat enim veritatis ipsius testimonio, rediisse ab inferis Salvatorem.
2 [Primogenitus ex mortuis Christus. Partus resurrectionis.] Quis non spem suam in Christo collocet? Quis non fidem suam ponat in Domino; ut dum illum credit ab inferis, ipse resurgat a mortuis? Dicit beatus Apostolus: Si enim mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit [I Cor. XV, 13]. Quia ergo surrexit Christus, suscitabuntur et mortui: quia resurrexit Dominus, et servuli reviviscent. Ipse enim est, sicut ait Apostolus, Primogenitus ex mortuis [Coloss. I, 18]. Sicut enim est apud superos idem primogenitus in multis fratribus, ita et ab inferis est primogenitus ex defunctis. Primogenitus autem dicitur quis, ex eo quod secuturis aliis primus gignitur. Primogenitus ergo Christus vocatur ex mortuis, quod primum illum ex inferni tenebris in lucem resurrectionis partus ediderit. Partus enim dicendus est, ubi permutatione quadam anima tartari legibus moritur, ut redivivo corporis usui renascatur. Nativitas enim resurrectionis apud superos, mors quaedam est inferorum.
3 [Qui mors moriatur. Qui mors in victoria consumpta.] Unde ipsa mors mortem quodam modo patitur, dum ei in vitam defunctorum multitudo subtrahitur. Nam sic beatus Apostolus dicit, Novissima autem inimica destruetur mors; et iterum, Absorpta est mors in victoria. Cum ergo absumitur mors in victoria, defectionis quadam suae internecione destruitur. Defectionem autem patitur, cum potestas eius cunctis resurgentibus vacuatur. Videamus autem quid sit quod ait, mortem in victoria esse consumptam. Consumpta est plane mors in victoria sua, dum Christum inferni legibus subiiciens, ipsa se, cum eum vincit, obruit. In eo enim, in quo illum quem se superasse credebat, possedit, ab eo victa est cum resurrexit. Totam ergo fidem nostram in resurrectionis gloria collocare debemus, et in futura magis vita sperare de Domino. Sic enim ait beatus Apostolus: Si in hac vita tantum in Christo speramus, miserabiliores sumus omnibus hominibus [I Cor. XV, 26, 54, 19]. Miser ergo est qui in hac tantum vita sperat in Domino. Miser plane est; quia cito spes eius subducitur, dum cito haec brevis vita finitur. Nam spes illius caduca efficitur, dum temporali transitu dulcedinis eius voluptas elabitur. De tali enim spe dicit Apostolus, Spes autem quae videtur, non est spes [Rom. VIII, 24]. In futura igitur vita speremus in Domino, quae solida est atque perpetua: ut non miserabiliores cunctis hominibus, sed meliores esse possimus, per Dominum nostrum Iesum Christum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME