monumenta.ch > Augustinus > 160
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLIX. De Pascha, I . <<<     >>> SERMO CLXI. De Pascha, III .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLX[Manuscripti, fratribus vestris ex corde vestro. Et sic editi Am. et Er.]. De Pascha, II [Vide infra, sermonem 114.].

1 [Christus quomodo libere egit. Quonam modo mors mortis et morsus inferni.] Passionem vel resurrectionem Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi, fratres dilectissimi, licet omnia Veteris Testamenti volumina multo ante praedixerint; tamen etiam per os David prophetae Spiritus sanctus evidenter ostendit, dicens: Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit [Psal. XCIII, 1]. Solus etenim ipse libere egit, qui nobis hodie ostendit quid egerit. Libere enim egit, de quo multo ante fuerat prophetatum, quia factus est sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber [Psal. LXXXVII, 5, 6]. Vultis tamen scire quid egerit? Audite quid fecerit. Nulla necessitate, sed propria voluntate in ligno se suspendi permisit, clavis corpus suum perforari non renuit, animam ponendo mortem sustinuit, carnem in sepulcro reposuit, et comitante secum anima ad inferna descendit. [Per hanc electi, qui quamvis in tranquillitatis sinu, tamen apud inferni claustra tenebantur, ad paradisi amoena reducti sunt. Quod ante passionem dixit, in resurrectione sua Dominus implevit: Si exaltatus fuero, inquit, a terra, omnia traham ad me ([Ioan. XII, 32]. Omnia etenim traxit, qui de electis suis apud inferos nullum reliquit: omnia abstulit, utique electa. Neque enim infideles quosque et pro suis criminibus aeternis suppliciis deditos, ad veniam Dominus resurgendo reparavit: sed illos ex inferni claustris rapuit, quos suos in fide et actibus recognovit. Unde recte etiam per Oseam dicitur, Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne [Osee XIII, 14]. Id namque quod occidimus, agimus ut penitus non sit; ex eo autem quod mordemus, partem abstrahimus, partemque relinquimus: quia ergo in electis suis funditus, occidit mortem, mors mortis exstitit; quia vero ex inferno partem abstulit, et partem reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Ait ergo, Ero mors tua, o mors: ac si aperte dicat, Quia in electis meis te funditus perimo. Ero morsus tuus, inferne; quia sublatis meis te in parte transigo. Tunc enim Dominus noster Iesus Christus illum] tenebrarum et mortis principem colligavit, legiones illius perturbavit: portarum inferni vectes ferreos confregit, omnes iustos, qui originali peccato astricti tenebantur, absolvit, captivos in libertatem pristinam revocavit, peccatorum tenebris obcaecatos splendida luce perfudit.
2 [Voces tartari ad adventum Christi.] Ecce audistis, quid defensor noster ultionis Dominus libere egisse describitur. Postquam enim exaltatus, id est, a Iudaeis in cruce suspensus est, ut haec breviter cuncta perstringam, mox ut spiritum reddidit, unita suae divinitati anima ad inferorum profunda descendit. Cumque tenebrarum terminum quasi quidam depraedator splendidus ac terribilis attigisset, aspicientes eum impiae ac tartareae legiones, territae ac trementes inquirere coeperunt dicentes: [Quisnam est iste terribilis, et niveo splendore coruscus? Nunquam noster talem excepit tartarus, nunquam in nostram cavernam talem evomuit mundus. Invasor iste, non debitor; exactor est, non precator: iudicem videmus, non supplicem. Venit iubere, non succumbere; eripere, non manere. Ubinam ianitores nostri dormierunt, cum iste bellator claustra vexabat? Hic si reus esset, tam potens non esset. Si eum aliqua peccata fuscarent, nunquam nostra tartara suo dissiparet fulgore. Si Deus, utquid venit? Si homo, quid praesumpsit? Si Deus, quid in sepulcro facit? Si homo, quare peccatores solvit? Numquid cum auctore nostro foedus composuit; aut forte congressus et ipsum vicit, et sic ad nostra regna ascendit? Certe mortuus erat, certe victus erat. Illusus est praeliator noster, nescivit quam hic stragem procuraret inferno crux illa fallens gaudia nostra, parturiens damna nostra. Per lignum ditati sumus, per lignum evertimur: perit potestas illa semper populis formidata. Nullus hic vivus intravit, nemo carnifices terruit, nunquam huic coenolento loco et nigra semper caligine caecato iucundum lumen apparuit. Aut forte sol de mundo migravit? Sed nec coelum nobis astraque apparent; et tamen infernus lucet. Defendere contra ipsum custodiam carceris nostri non valemus. Male intravimus [983], lumen tantum obtenebrare nequivimus: insuper et de nostro interitu formidamus [Hic Fossatensis manuscripti auctoritate addidimus, a Christo.].
3 [Tartari ad suum principem apostrophe.] Unde est iste tam splendidus, tam fortis, tam praeclarus, tamque terribilis? Mundus ille qui nobis subditus fuit, semperque nostris usibus mortis tributa persolvit, nunquam nobis talem misit, nunquam talia inferis munera destinavit. Quis ergo iste est, qui sic intrepidus nostros fines ingreditur; et non solum nostra supplicia non veretur, insuper et alios de vinculis nostris absolvit? An forte ipse est ille de quo princeps noster paulo ante dicebat, quod per eius mortem, totius mundi acciperet potestatem? Sed si iste est, in contrarium est nostri praeliatoris versa sententia: et dum sibi vincere visus est, ipse potius victus atque prostratus est. O princeps noster, hicne est ille de cuius tibi semper futura morte plaudebas? ipsene est in cuius cruce omnem mundum tibi subiugandum esse credebas? ipsene est in cuius exitu nobis tanta spolia promittebas? Quid est quod egisti? Quid est quod facere voluisti? Ecce iam totas tibi tenebras suo splendore fugavit, et omnes tuos carceres fregit, captivos eiecit, ligatos solvit, luctus eorum in gaudium commutavit. Ecce ipsi qui sub nostris solebant suspirare tormentis, insultant nobis de perceptione salutis; et non solum iam nihil verentur, insuper et minantur. Nunquam hic ita superbierant mortui, nec aliquando sic potuerunt laeti esse captivi. Utquid huc istum adducere voluisti, quo veniente omnes sunt laetitiae restituti, qui ante fuerant desperati? Nullus hic iam solitus eorum mugitus auditur, nullus resonat gemitus. [Factum est autem captivis redemptionis commercium.] O princeps noster, illas tuas divitias, quas primum acquisieras per paradisi amissionem, nunc perdidisti per crucem: perit omnis laetitia tua, in luctum conversa sunt gaudia tua. Dum tu Christum suspendis in ligno, ignoras quanta damna sustineas in inferno. Praevidere non poteras, quia eversorem regni tui in mortem sine reatu aliquo perducebas? Si attenderes causam, requireres culpam. In quo nihil mali cognoveras, quare eum ad nostram patriam perducebas? Istum liberum adduxisti; et totos obnoxios perdidisti.
4 [Iustorum ad Christum obsecratio.] Post istas crudelium ministrorum infernalium voces, sine aliqua mora ad imperium Domini ac Salvatoris nostri omnes ferrei confracti sunt vectes: et ecce subito innumerabiles sanctorum populi, qui tenebantur in morte captivi, Salvatoris sui genibus obvoluti, lacrymabili eum obsecratione deposcunt, dicentes: Advenisti, Redemptor mundi; advenisti, quem desiderantes quotidie sperabamus; advenisti, quem nobis futurum Lex nuntiaverat et Prophetae, advenisti donans in carne vivis indulgentiam peccatoribus mundi: solve defunctos et captivos inferni. [Venisti post longas lacrymas, eripe solus qui passus es pro nobis. Coeli conditor, ad inferos intrare dignatus es: te enim nostra vocabant suspiria, te larga requirebant lamenta: unde spes desperatis, unde consolatio in tormentis. In adventu tuo catena nostra cecidit, nox effugit. Vita veniente mors moritur, nec tortor instat, nec percussor. Damnati vota capiunt: Creator imperat, non invasor. In tyranno catena innectitur; et tortor noster poena torquetur. Solve, Redemptor mundi, defunctos et captivos inferni.] Descendisti pro nobis ad inferos; noli nobis deesse, cum fueris reversurus ad superos. Posuisti titulum gloriae in saeculo [Er. et Lov., dena. Am. et plerique Mss., deni. Sed castigatius Fossatensis codex, denos: supple, denarios debebat.], pone signum victoriae in inferno.
5 [Tormenta sua in tortores convertunt.] Nec mora; postquam audita est postulatio atque altercatio innumerabilium captivorum, statim a Domini iussu omnes antiqui iusti iura potestatis accipiunt, atque in suos tortores ipsi protinus tormenta convertunt, humili supplicatione cum ineffabili gaudio clamantes Domino, atque dicentes: Ascende, Domine Iesu, spoliato inferno, et auctore mortis vinculis irretito, redde iam laetitiam mundo. Iucundentur in ascensu tuo fideles tui, aspicientes cicatrices corporis tui. Fecit hoc Christus, sicut iam superius dictum est. Facta praeda in inferno, vivus exiit de sepulcro: ipse se sua potentia suscitavit, et iterum se immaculata carne vestivit. Discipulis suis apparuit, ut dubitationem auferret incredulis: clavorum vulnera demonstravit, ut nullam suspicionem relinqueret Manichaeis. Manifeste manducavit et bibit; postea vero in conspectu multorum apparuit. Per nubem in coelos ascendit, et se in sede sua ad Patris dexteram, unde nunquam Verbum discesserat, collocavit. Exsultent ergo populi christiani, pro quibus sanguis effusus est Christi. Iucundemur omnes in Domino, qui resurrectionem carnis solemniter celebramus in Christo. Omnis per totum mundum catholica gratuletur Ecclesia; quia Christus Dominus et de sua divinitate nihil minuit, et hominem quem fecerat liberavit. Unde exsultantes voce humili supplicemus, ut pro quibus ista pertulit, cum venit in mundum, liberatos nos de manu inferi attollere secum dignetur in coelum: cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLIX. De Pascha, I . <<<     >>> SERMO CLXI. De Pascha, III .
monumenta.ch > Augustinus > 160