monumenta.ch > Augustinus > 159
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLVIII. In Vigilia Paschae , II. <<<     >>> SERMO CLX. De Pascha, II .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLIX[Er. Lugd. et Ven., sed malam conscientiam pugnis pavimento solidiorem reddere. M.]. De Pascha, I [Lov. placebis Deo; dissentientibus caeteris libris.].

1 [Haec dies caeteris lucidior. Dierum omnium mater.] Non queo, fratres charissimi, quod mente concipio, ore proferre; et cordis mei laetitiam lingua non explicat. Hoc autem non solum ego patior, qui cupio narrare quae sentio, sed etiam vos mecum patimini, plus exsultantes in conscientia, quam in eloquio proferentes. Videtur mihi haec dies caeteris diebus esse lucidior, sol mundo clarior illuxisse, astra quoque et omnia elementa laetari: et quae patiente Domino proprium lumen retraxerant, et noluerunt Creatorem suum aspicere crucifixum, ecce nunc victorem illum, et ab inferis resurgentem novo claritatis suae prosequuntur [Am. et Er., et fructu areae. Lov., et ex fructu areae. Florus in excusis, et fluctuare. Plures Mss., et fructum areae. Sed melius quidam, et frugum in area.] obsequio. Credit coelum, credit terra, et sagena quae totum mundum piscata est, Iudaeos tenere non potuit. Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea [Psal. CXVII, 24]. Quomodo Maria virgo mater Domini inter omnes mulieres principatum tenet; ita et inter caeteros dies haec omnium dierum mater est. Rem novam dico, sed quae Scripturarum vocibus comprobatur. Haec dies et una de septem, et extra septem est: haec est dies quae appellatur octava; unde et in quibusdam Psalmorum titulis superscribitur, Pro octava [Psal. VI, etc.]. Haec est dies in qua Synagoga finitur, et Ecclesia nascitur: haec in cuius numero octo animae servatae sunt in arca Noe. Et quid mihi necesse est infinita replicare? Dies me deficiet, si voluero omne diei istius exponere sacramentum.
2 [Ad hanc tota sabbati gratia translata. Iusti corona Christi a quo et ornantur.] Hoc tantum dico, quod universa sabbati gratia et antiqua illa festivitas populi Iudaeorum diei istius solemnitate mutata est. Illi in sabbato non faciebant opus servile: nos in die dominica, hoc est in die resurrectionis, opus servile non facimus; quia peccatis et vitiis non servimus: Qui enim facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII, 34]. Illi de domibus suis non egrediebantur: et nos de domo Christi non egrediamur [Recensitus ad omnes codices scriptos et excusos sermone praecedenti modo designatos.] [Note: Alias, de Verbis Domini 15.]; sumus enim in Ecclesia. Illi non accendebant ignem in die sabbati: nos e contrario accendamus in nobis ignem Spiritus sancti, et omne vitium excoquamus peccatorum; de quo igne Dominus ait: Ignem veni mittere in terram; et quid volo, nisi ut ardeat [Luc. XII, 49]? Desiderat Dominus istum ignem ardere in nobis, secundum Apostolum, id est, Spiritum sanctum fervere [Rom. XII, 11], ut non refrigescat charitas Dei. Illi per diem sabbati non ambulant in itinere; perdiderunt enim eum qui dixit, Ego sum via [Ioan. XIV, 6]: nos autem dicimus, Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini; et iterum, Viam veritatis elegi; et, Viam iustificationum tuarum doce me [Psal. CXVIII, 1, 30, 26]. Illi de spinis Dominum coronaverunt: nos autem si fuerimus lapides pretiosi, nostrum Dominum coronamus. Caput imperatorum saeculi istius ornant diademata: nos ideo in capite nostri regis imponimur, ut ornemur a capite [Mss. alii, peccata nostra; alii cum Am. et Er., peccata nostrorum; omissa voce, fratrum.]. Illi non receperunt Christum, et suscepturi sunt antichristum: nos recepimus humilem Filium Dei, ut habeamus postea triumphantem. Et ad extremum, noster hircus ante Dominum immolatur in altari: illorum hircus antichristus consputus et maledictus proiicitur in solitudinem. Noster latro cum Domino ingressus est paradisum: illorum latro homicida atque blasphemus moritur in suo peccato. Illis Barabbas latro dimittitur: nobis Christus occiditur.
3 [Hodie coeli porta reserata. Ecclesiae porta, porta paradisi.] Pro quibus universis, fratres charissimi, consona pariter voce cantemus: Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea. Igneam illam rhomphaeam et paradisi ianuam, quam nullus potuit effringere, hodie Christus cum latrone reseravit. Hodie dixit Christus ad Angelos: Aperite mihi portas iustitiae, ingressus in eas confitebor Domino; quae cum semel aperta est, nunquam credentibus clauditur. Ex eo tempore quo passus est Dominus usque ad praesentem diem, haec porta et clausa est et reserata: clausa est peccatoribus et incredulis, reserata est iustis et credentibus. Per hanc ingressus est Petrus, per hanc ingressus est Paulus, per hanc omnes sancti et martyres intraverunt, per hanc quotidie de toto mundo iustorum animae ingrediuntur. Duae enim sunt portae, porta paradisi, et porta Ecclesiae: per portam Ecclesiae intramus in portam paradisi. Ita ergo debemus vivere, ne eiiciamur de domo illa, et eiecti foras a bestiis devoremur: quas in alio loco propheta formidans, commemorans ait, Ne tradas bestiis animam confitentem tibi [Psal. LXXIII, 19]. Ecce nunc Dominus stans in paradisi ianua loquitur ad nos qui sumus in domo ipsius congregati, et dicit: Haec est porta Domini; iusti intrabunt per eam [Psal. CXVII, 19, 20]. Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen [Am. Er. et plerique Mss., coepit eum in suffocatum trahere.].
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLVIII. In Vigilia Paschae , II. <<<     >>> SERMO CLX. De Pascha, II .
monumenta.ch > Augustinus > 159