Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLVIII. In Vigilia Paschae , II.
1 | [A Pilato Ioseph petit corpus Iesu.] Peracta passione Domini nostri Iesu Christi, et resurrectione in qua fidei nostrae omnis summa consistit, emergit quidam Ioseph, olim quidem amator et discipulus Domini, et qui pro ratione temporis defuncto exsequias occultas impendebat; quia et noti misericordiam furor persequentium prohibebat. Quod factum ita Ioannes evangelista narravit: Rogavit, inquit, Pilatum Ioseph occulte, propter metum Iudaeorum; et petivit corpus Iesu, et permisit Pilatus [Ioan. XIX, 38]. Cum in animo religioso metus cum devotione certaret, excogitavit statim quod et fidei satisfaceret et timori, occulte postulans; ut et humo mandaret occisum, et declinaret insaniam Iudaeorum. Iudex vero eumdem servat animum mortuo, quem impendit audito: nam quem coactus dederat poenae, libens tradit sepulturae. Postquam vero corpus Iesu humatum est, statim potentiam suam repetit, qua venerat reditura maiestas. Nam cuius nativitas hominis ostenderat filium, mors prodidit Deum. |
2 | [Petrus Christi resurrectionis ante crucem conscius.] Cum enim Maria Magdalene venisset ad monumentum, quam memorem Salvatoris, amissa fide, devotio in lacrymas compellebat, videns revolutum a foribus lapidem, cum non invenisset in sepulcro Dominum, coepit acrius dolere, quod perdiderat et defunctum. Mox autem ad Petrum eius discipulum pervolat, quem pro meriti qualitate vel fidei, maior de eius obitu cura tangebat: nuntiat inane sepulcrum; quaeritur corpus ablatum. Petrus vero resurrectionis Filii Dei et ante crucem conscius, quam praedixerat ipse passurus, sub tali nuntio non flevit aut doluit: sed morem suum in divinis virtutibus servans, properat experiri quod credidit. Ad sepulcrum itaque Domini celeri cursu festinat, laetior rediturus, si non inveniret quem quaerebat. Beatus autem Evangelista et ex consequentibus probat potentiam resurgentis. Venit, inquit, Simon Petrus, et introivit in monumentum: et cum non invenisset Dominum, vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput eius [Id. XX, 6 et 7]. Iam manifestus Deus, perlaturus quem vivificaverat in coelum, et mortem vacuat et sepulcrum. Nam linteamine, quo funus tegebatur, exposito, reliquit terrae mortis exuvias, vitali iam corpore induta maiestas. Petrus igitur videns resurrectionem, quam Dei Filius praenuntiaverat, impletam, qui sollicitus venerat, securus abscessit. |
3 | [Maria ab angelo obiurgata.] Maria tamen resurrectionis ignara non cessat lacrymas fundere, nesciens hanc esse Dominici corporis gloriam, quam putabat iniuriam. Cuius inanem moerorem angelus magis prohibet quam consolatur, ut etiam Evangelista testatur: Maria, inquit, quid ploras? Si spirituali prudentia intentionem divini sermonis intelligas, lacrymarum causam non tanquam ignarus interrogat, sed importunos fletus dolentis obiurgat. Maria, inquit, quid ploras, cum vacuo monumento, non damno funeris, sed merito resurgentis, Iesu Christi corpus virtus sibi, non facinus vindicasset? Culpat eodem tempore a Maria lacrymas fundi, quo debuit gloriari. Quid ploras, aut quem quaeris? Angelus instruit nescientem sano consilio, ne viventem quaereret in sepulcro. Quae mulier, quia revixisse quem flebat, nec correpta cognovit, superfluis postmodum lacrymis revocatur vocibus resurgentis. Similibus etenim Iesus Mariam verbis alloquitur: Mulier, inquit, quid ploras, aut quem quaeris [Id. XX, 13, 15]? Hoc est dicere, Me iam vivente, pro quo mortuo lacrymas fundis? aut, Me praesente, quem quaeris? At illa Iesum secundo appellata cognoscens, divinae maiestatis operante potentia, vivum invenit quem quaerebat occisum, Iesum Christum Dominum nostrum; cui semper in Patre gloria in saecula saeculorum. Amen. |