monumenta.ch > Augustinus > 157
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLVI. De Passione Domini, VII . <<<     >>> SERMO CLVIII. In Vigilia Paschae , II.

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLVII[Aliquot Mss., nonnulla et vana.]. In Vigilia Paschae, I. De verbis Genesis, cap. I, 1-61, In principio fecit Deus coelum et terram, etc. [Am. Er. et Mss., amicus tuus.].

1 [Sermonis exordium.] Multa sunt et magna venerandae Paschae mysteria, quae divinis Libris sunt consecrata, et in antiquis Iudaeorum archivis fuerant reservata; quorum admirabilis ratio et mira, fides pura, religio sincera, veluti quodam velamine tecta, suam sanctitatem in abditis occulebant, et prisci antistites adumbrata cernebant, et sacrificia cruenta muneribus offerebant. Hanc artifex non terrenis coloribus, sed coelestibus virtutibus, clypeo devotionis auro coruscante depinxit, et animum tenaciter diligens in ipso templo humani corporis dedicavit, integris et acerrimis sensibus officia distribuit, et amorem in eius corde conclusit. Et cum ille clarus rector astrorum, poli genitor, dux diei, luminis imperator, interiector germinis, autumni temperies, anni cursum et quadripartita temporum spatia compleverit, diei huius solemnitatem nos docuit celebrare. Quanta nobis bona Dominicae passionis admirabiles triumphi contulerint, mortali et humana voce nec praedicare, nec memoriter valeo enumerare. Ex illo itaque beneficiorum acervo, quae coelestis munificentia humano generi largita est, unum granum fidei, quod in se continet multiplicem vitae rationem, in gremio sapientiae collocabo: ut in ipso prudentiae sulco coalescat divini sermonis imbre satum, magnaque et admiranda ex modica praebeat stirpe, et orationis opacitate exuberantia praestet.
2 [Lux creata, quantam potuit mortalis oculus capere. Terra invisibilis. Fit visibilis. In principio,] inquit, fecit Deus coelum et terram. Exclusit omnium infelicium errores: unum imperatorem Deum Patrem ostendit, unum conditorem universitatis Filium indicavit. Fiat lux: et facta est lux. Et vidit Deus lucem, quia bona est: non quod Deus lucem ante non nosset, quam nonnisi visam laudaret, cum sit lux solus omnium ipse, sicut evangelista testatur, Ego sum lux mundi [Ioan. VIII, 12]; et Apostolus, Qui habitat lucem inaccessibilem, quam nemo hominum vidit, nec videre potest [I Tim. VI, 16]. Hanc lucem dixit in saeculo, quia bona est secundum hominem, non secundum Deum. Deus enim non tantam hanc lucem tribuit, quam poterat ipse largiri; sed quantum mortalis oculus capere potuit. Nec qui universum orbem illuminat, tribueret splendorem, nisi quem mortalis capere aut sustinere utique posset. Terra erat invisibilis et incomposita. Sed terra invisibilis esse non poterat: cui ergo invisibilis erat? Si Angelis; ubi tanta moles abscondi poterat? si hominibus; adhuc homo non erat. Deus quippe fundavit terram super aquas, et medietatem aquarum super coelos imposuit, et medietatem abyssis demersit, et in maria congregavit, et sic terra apparuit. Et dixit Deus: Fiat firmamentum inter aquam et aquam. Et vocavit Deus firmamentum, coelum. Videtis quia aquam super firmamentum coeli imposuit, et per separationem aquarum arida terra apparuit, et recedentibus aquis visibilem significavit? Quod autem invisibilis et incomposita, necdum fuerat ordinata, necdum diversis fructibus plena.
3 [Spiritus super aquas, non Deus, red res Dei. Est seminarius animandae conditionis. Spiritus duo, Dei et mundi. Tenebrae,] inquit, erant super abyssos, et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Si enim faculam in tenebris inferas, continuo illuminantur universa: quanto magis ubi Deus erat, tenebrae esse non poterant? Hic spiritus quidem res est Dei: non tamen ipse Deus intelligetur esse. Nam etsi spiritus dicitur, non omnis spiritus Deus est. Sic enim spiritus Dei dictus est, quomodo et angelus Dei: hoc est, res Dei; non tamen ipse Deus, qui spiritus Dei. Hic ergo spiritus qui superferebatur aquas, seminarius est animandae conditionis: unde et aquae et terrae mox iussu Dei emerserunt; quia nec aqua, nec terra viveret, aut aliquid generaret, nisi hoc Dei spiritus animaret: unde et terra fruges, et aqua produxit pisces. Duos autem spiritus esse, unum Dei, alterum huius mundi, Apostolus dicit: Nos iam non habemus spiritum huius mundi, sed spiritum qui ex Deo est [I Cor. II, 12]: ut ostenderet alterum esse spiritum Dei, qui Deus est; alterum spiritum huius mundi, quo animantur universa. Amos propheta dicit, Qui solidat tonitruum, et condidit spiritum: eum utique qui Deus dici non poterat, generatus.
4 [Expositio allegorica terrae invisibilis, divisionis aquarum, terrae germinantis, solis, lunae, astrorum et piscium. Fecit] ergo in principio coelum et terram: coelum spiritum, terram carnem, hoc est, hominem spiritualem; in principio, hoc est, in Christo. Interrogaverunt eum Iudaei, Quem te dicis? Respondit, Principium, qui et loquor vobis [Ioan. VIII, 25]. Terra, inquit, invisibilis et incomposita. Quia carnem hominis Christus assumere disponebat, incomposita dicebatur. Composita necdum erat; quia necdum Gabrielis angeli annuntiatione composita, necdum assumptione Domini visibilis facta, necdum virtutum frugibus plena. Divisio aquarum, Iudaeorum populorum et Christianorum, sicut Apocalypsis: Aquas quas vidisti, populi sunt et nationes [Apoc. XVII, 15]. Cum aquas dicit super coelos impositas, christianum populum nuntiat. Tertia die germinat terra herbam pabuli secundum suum genus, et omne lignum faciens fructum. Cum igitur terram germinare iubet, in Ecclesia catechumeni sunt quasi herbae: cum credunt, velut in culmos se erigunt. Fideles quoque in spica maturi accrescunt; unde et sanctorum grana in horreis coelestibus reconduntur. Lignum enim fructiferum, diversa sunt genera sanctorum. Quas arbores nec turbines cupiditatum possunt evertere, nec ardentis libidinis flammae exurere. Fiat, inquit, luminare maius in inchoatione diei, et luminare minus in inchoatione noctis. Sol Christus est; Luna Ecclesia in orbe completa, solis claritate quotidie illustrata. Stellae quoque lucentes, sanctorum sunt millia; id est, Apostoli, Patriarchae, martyres, virgines, sacerdotes, cuncti iusti pariter et fideles virtutum suarum flamma radiantes. Quinta die fetus suos pisces et aves factum est ut producerent. In comparatione piscium sanctos dicimus, qui in aqua Baptismatis vivunt. Ideo pisces benedictionem primo consequi meruerunt, quia fideles in sacramento Baptismatis benedici potuerunt. Sexta vero die fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLVI. De Passione Domini, VII . <<<     >>> SERMO CLVIII. In Vigilia Paschae , II.
monumenta.ch > Augustinus > 157