monumenta.ch > Augustinus > 156
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLV. De Passione Domini, VI; seu de Cruce et Latrone . <<<     >>> SERMO CLVII. In Vigilia Paschae, I. De verbis Genesis, cap. I, 1-61, In principio fecit Deus coelum et terram, etc. .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLVI[Editi Am. Er. et omnes Mss., intuens correctioni.]. De Passione Domini, VII [Manichaei.].

1 [Redemptionis nostrae beneficium. Quid Deus pro ipso exigat.] Dilectissimi fratres, Dominus noster Iesus Christus nobis salutem exhibuit; divinae vero naturae nihil minuit. Gratias ergo agamus pietati eius, qui infirmitati nostrae de homine suo vitale composuit medicamentum. Magnificemus eum, quia nullum divinae virtutis, dum nobis subvenit, fecerit detrimentum. Vere pius, vere Salvator, qui in tantum dilexerit opus suum, qui in tantum reputaverit servum suum, id est, humanum genus universum, ut culpam eius suo verbere expiaret, vulnera eius suo livore sanaret. Denique ille peccat, hic vapulat; ille praevaricatur, iste crucifigitur. Quis hoc existimet, et quis cogitet? Quis compenset Dominum pro servis mori dignatum? Et hoc pro quibus? Pro sceleratis, pro impiis. Quid tibi, Domine, retribuet opus tuum bonum a te factum, propria voluntate perversum, sed tua miseratione reparatum? Quid ab eo pro tantis beneficiis expetis? Numquid aliquid eius eges, aut ab eo quod ei non dedisti, requires? An forte, imo hoc quaeris, ut aptum facias cui miserearis, ut dignum constituas quem immortalitatis tuae participem reddas, ut facias bonum quem corones in aeternum?
2 [Ars Dei ut terrae subveniret, et iustitiae faceret satis.] Sed quid a nobis, ut hoc retribueres, accepisti? Nihil certe, an aliquid? Indulgeat Dominus terrae miserae, si quidpiam terra et cinis praesumpserit dicere. Non repudiet insipientem, sed respiciat confitentem. Dicat terra Domino suo, dicat homo factori suo: Nempe accepisti aliquid ex me, quod non habuisti in te. Volens enim subvenire terrae, sed excedere nolens modum iustitiae, mortalem morte tua redimere cogitabas: sed unde mori posses ex te nihilominus non habebas. Tu omnipotens, ego egens; tu immortalis, ego mortalis: accepisti ex me egestatem pulveris, sumpsisti de me mortem carnis; fudisti pro me pretium redemptionis. O pretiosum pretium perditorum! Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos liberavit de manu hostis: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius [Psal. CVI, 2, 1]. Dicat ei terra redempta, terra irrigata; redempta sanguine, irrigata baptismate: Magna iniquitas mea, sed maior est redemptio tua.
3 [Hinc diabolus elusus et prostratus.] Audiat ergo vocem Domini mei humani generis adversarius, et nihil iam sibi applaudat elatus: quia pro totius mundi facinore in cruce pependit Dominus noster Iesus Christus. Nunc, inquit, iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi mittetur foras. Et ego, cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum [Ioan. XII, 31 ] [et 32]. O quam bene te tuo impetu, diabole, percussisti! Credulitas tua tibi exitium, nobis attulit commodum: dum nulli parcis, te ipsum tandem inferimis. Per unius delictum omnes captivasti; per unius iustitiam omnes nihilominus amisisti. Si illum qui tibi consenserat invasisti, istum in quo nihil inveneras cur indebite occidisti? Effudisti innoxium sanguinem; redde damnatam progeniem. Tu certe ille es, qui tibi divinitatis similitudinem arrogabas elatus: nunc ab homine divino prosterneris superatus. Et quid mirum, si te, utpote creaturam suam, virtus divina fecisset? Sed hoc est magnum atque mirificum, ut de pulvere assumeret unde tuam nequitiam prosterneret atque contereret: ut qui supra sidera superbus erigebaris, nunc a carne supereris. Ille igitur sanguis quem effudisti, te vicit, me redemit. Denique illum bibo; et veneni tui perniciem salvatus ultra non timeo. Praevaluisti in paradiso; sed victus es de patibulo. Quid mihi circumiectam paradiso igneam rhomphaeam opponis? Ecce exaltati Crucifixi profluens unda restinxit versatilem flammam. Iamiam patet humano generi paradisus, in quo latronem confitentem reduxit Dominus Iesus Christus.
4 [Hinc paradisus reseratus. Conversio nunquam tarda. Latronis fides. Unde, et quare ista mutatio.] O quam grande mysterium! Paradisus qui clausus fuerat praevaricatori, iam reseratur latroni. An forte et in hoc latrone totum hominem, vel illum etiam primum generis humani parentem advertere convenit? Si enim is qui aliis interficiendo intulerat mortem, latronis accepit nomen: quanto magis qui ipsam mortem, quae non erat, peccando invenit, latronis non immerito crimen incurrit? Christus autem ait latroni: Hodie, inquit, mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43]. Cui aliquando, charissimi, tarda videatur esse conversio, cum latronis iam pendentis, iam morientis non fuerit repudiata confessio? O ampla Domini miseratio, obliviscentis iniusti crimen, suscipientis poenitentis fidem; pro scelere damnatum facientis electum, mortis debitorem reddentis aeternitatis vitae participem! Sed plane huius latronis extrema quidem, sed non minima fides, qui Dominum tunc non suscitantem mortuos, sed morientem pro peccatoribus propemodum agnoscere et confiteri promeruit! Solus denique Petrus passionis timore perterritus, quasi hominem denegat, latro crucifixum adorat: sed Petrum Dominus correxit respiciendo, latronem vero beatificavit in gloria assumendo. O latronem laudabilem, mirabilem, imitabilem, saevientem gladio, violentum coelo, rapinis inhiantem, fide ferventem! Sed haec mutatio dexterae Excelsi est [Psal. LXXVI, 11]; ut versam vicem redderet diabolo Christus: videlicet, ut quemadmodum diabolus primum depravando hominem abstulerat de paradiso, sic Christus latronem confitentem erueret de inferno. Ille praesumentem de interdicto ligno decepit; iste pendentem de poenali ligno redemit.
5 [Latronis vox nobis usurpanda.] Etenim, fratres, assumamus et nos vocem latronis huius, si non volumus esse latrones. Dicamus et nos: Memento nostri, Domine, cum veneris in regnum tuum. Hanc ergo confessionem illius sancti latronis, fratres charissimi, quam decantando protulimus, et respondendo propria voce fecimus, devotione certissima proferamus: et sic dicamus, ut audiamur; sic confiteamur, ut salvemur. Fide ergo dicamus, corde clamemus. Ipse autem Dominus noster Iesus Christus audiet profecto vocem nostri clamoris, si integram devotionem approbaverit mentis. Ipse perducat nos ad arborem vitae, qui eruit nos de lacu miseriae. Ipse aperiat nobis ianuas paradisi, qui confregit portas inferni. Ipse populum suum eruat a flagello, qui se contineri permisit ante praesidem Pontium Pilatum. Ipse in regnum suum perducat confitentes, qui pati dignatus est pro impiis innocens: ut sit nomen Domini benedictum in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLV. De Passione Domini, VI; seu de Cruce et Latrone . <<<     >>> SERMO CLVII. In Vigilia Paschae, I. De verbis Genesis, cap. I, 1-61, In principio fecit Deus coelum et terram, etc. .
monumenta.ch > Augustinus > 156