Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLV. De Passione Domini, VI; seu de Cruce et Latrone .
1 | [Crux iam gloriosa, donorum innumerabilium causa.] Hodierna die Dominus noster pependit in cruce, et nos epulamur , ut discamus quoniam crux Christi feriae sunt et nundinae spirituales. Antea namque crux nomen condemnationis erat, nunc vero facta est res honoris: prius in damnatione maledicti stabat, nunc in occasione salutis erecta est. Haec enim crux innumerabilium nobis bonorum exstitit causa: haec nos de erroribus liberavit, haec nos sedentes in tenebris illuminavit, haec nos a diabolo expugnatore reconciliavit Deo, et ex alienatis restituit in domesticos, de longinquis proximos fecit, de peregrinis reddidit cives. Haec est enim inimicitiarum interemptio, pacis firmamentum, et omnium nobis bonorum thesaurus. Propter hanc iam non erramus in solitudinibus; viam enim veritatis agnovimus: nec iam extra regnum sumus; ianuam enim regis intravimus: iam ignitas diaboli sagittas non timemus; fontem enim vitae, quo exstinguerentur, invenimus. Propter hanc iam in viduitate non sumus; sponsum enim recepimus: non expavescimus lupum; quia bonum pastorem invenimus: dicit enim, Ego sum pastor bonus [Ioan. X, 14]. Propter hanc non formidamus tyrannum; regi enim adhaeremus: propter hanc diem festum agimus, crucis memoriam celebrantes. |
2 | [Crucis festivitas a Paulo instituta. Crux, altare. Christus, sacerdos et hostia.] Ita et Magister Gentium docet, propter crucem annualem festivitatem constitui . Epulemur, inquit, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Deinde causam agendae solemnitatis adiiciens, ait: Quoniam Pascha nostrum pro nobis immolatus est Christus [I Cor. V, 8, 7]. Ubi autem sacrificium, ibi et interemptio peccatorum; ubi interemptio peccatorum, ibi reconciliatio Dei; ubi reconciliatio Dei, ibi vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum [Psal. CXVII, 15]. Sed et omnis terra laetetur: Pascha nostrum pro nobis immolatus est Christus. Et ubi immolatus est, dicito. In altitudine crucis. Novum est altare sacrificii huius; quoniam et immolatio nova et admirabilis. Ipse enim et hostia erat et sacerdos: hostia quidem secundum carnem, sacerdos vero secundum Spiritum. Idem ipse et offerebat quidem secundum Spiritum; offerebatur vero secundum carnem. Audi igitur nunc quomodo utraque haec manifestaverit Paulus: Omnis, inquit, pontifex qui ex hominibus accipitur, pro hominibus constituitur: unde necessarium est ut et ipse habeat quod offerat [Hebr. V, 1]. Ecce ipse offerebat se ipsum. Alibi vero dictum est, Quoniam Dominus semel oblatus est pro oblatione sui; deinceps, ut multorum auferat peccata : secundo vero sine peccato videbitur his qui exspectant eum in salutem [Hebr. IX, 28]. Ecce isthic oblatus est, ibi se ipsum obtulit. Vidisti quomodo simul et hostia et sacerdos factus est, et altare erat crux. |
3 | [Cur sub dio immolatus, non in templo. Crux omnem locum in templum consecravit.] Et cuius rei causa non in templo offertur haec hostia, sed extra civitatem et extra muros? Ut illud impleretur quod scriptum est, Quoniam inter iniquos deputatus est [Isai. LIII, 12]. Cuius igitur rei causa in altitudine crucis immolatur, et non sub tegmine aedificii? Ob hoc scilicet, ut aeris naturam mundaret, propterea non in altari, nec tecto superposito, sed sub coelo. Aer enim purgabatur, cum in altitudine immolaretur ovis: terra etiam purgabatur, quia stillabat sanguis Domini super eam. Ideo non sub tegmine, neque in templo Iudaeorum; ut non subtraherent sacrificium salutare Iudaei . Neque exstimes pro illa tantummodo gente hanc hostiam offerri: propterea enim extra civitatem et extra muros; ut intelligas quoniam communis est hostia pro genere humano oblata: et ideo communis est purificatio, non ex aliqua parte, quemadmodum fuerat in Iudaeis. Nam Iudaeis ideo praecepit Deus relinquere universam terram, et in uno loco offerre sacrificia, et vota reddere; quoniam immunda erat tunc universa terra fumo ararum et nidore bustorum, caeterorumque inquinamentorum eorum quae de profanis Gentilium sacrilegiis inferebantur super eam. Nobis vero iam quoniam Christus adveniens universam terram expiavit, omnis locus oratorium factus est. Et idcirco beatus Paulus hortatur et praecipit sine intermissione orare ubique, dicens: Volo orare viros in omni loco, levantes manus sanctas [I Tim. II, 8]. Vides quomodo mundatus est orbis terrarum? Et ideo ubique sanctas manus levare possumus, quoniam universa terra sanctificata est; ut sanctior sit quam illa in interioribus templi veteris sancta sanctorum. Ibi namque irrationabile animal ovis offerebatur; hic autem spiritualis oblata est. Et quanto maior est oblatio, tanto et eminentior sanctificatio: idcirco festivitas epulationis est crux Christi. |
4 | [Crux paradisum reseravit.] Vis discere et aliud crucis beneficium? Paradisum ante quinque millia vel amplius fere annorum clausum, hodie nobis aperuit. In hac enim die et in hac hora latronem introducens Christus, duplex beneficium operatus est: unum quidem quia paradisum aperuit, aliud vero quia latronem introduxit. Hodie reddidit nobis patriam principalem, hodie reduxit nos in civitatem paternam, et aeternam domum redonavit communi hominum naturae. Hodie, inquit, mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43]. Quid dicis? Crucifixus es, et clavis confixus, et paradisum promittis? Ita, inquit; ut in ipsa cruce virtutem meam agnoscas. Quoniam res haec tristitiae videbatur, ut non in crucis lignum attendas, sed virtutem eius qui crucifixus est, discas: in cruce hoc miraculum operatus est, unde maxime potentiam suam declarat Omnipotens, non mortuum resuscitans, non mari et ventis imperans, non daemones eiiciens, sed crucifixus et consputus in facie, clavisque confixus; cum iniurias et maledicta susciperet, derisus atque contemptus malignam illam atque longo scelerum usu obduratam latronis mentem immutare praevaluit, ut ex utroque virtutem eius inspicias. In eodem enim tempore passionis crucifixus universam creaturam turbavit, et saxa dirupit: duriorem vero lapidibus animam attraxit pariter et honoravit dicens: Hodie mecum eris in paradiso. Et certe cherubim custodivit paradisum: sed hic etiam cherubim Dominus est. Flammea rhomphaea ibi volvitur: sed ipse et flammae, et gehennae, et vitae, et mortis potestatem habet. |
5 | [Latronis in coelum ingressus Dominum valde commendat.] Et quidem nemo regum aliquando passus est latronem hominem, aut quempiam alium eiusdem naturae conservum secum assumens ita in civitatem introducere: sed Christus hoc fecit, qui mortis et diaboli victor, et sacratissimam ingrediens patriam secum latronem introducit, non conculcans paradisum istius pietatis opere, sed honorans; neque confundens latronis introitu, sed illustrans. Honor namque paradisi est, talem Dominum habere, qui etiam latronem dignum facere possit paradiso deliciarum. Etenim cum publicanos et meretrices introduceret in regnum coelorum, non confudit, sed extulit regnum coelorum; neque deiecit, sed potius honoravit paradisum. Honor enim, ut diximus, est paradisi, talem habere Dominum, qui et latronem dignum facere possit deliciis et possessione paradisi. Talis est enim Domini regnum coelorum, ut et meretrices et publicanos ita probabiles reddat, ut digni appareant gratia et gloria quae illic est. Quemadmodum enim medicum tunc maxime admiramur, cum viderimus eum difficiles hominum valetudines curantem, mortisque pericula medendi arte vincentem: ita et Christum admirari iustum est, quando insanabilia vulnera in corporibus et mentibus curat, quando publicanum et meretricem ad tantam sanitatem perducit, ut etiam coelo dignos ostendat. |
6 | [Latronis meritum. Latro, doctor.] Et quid tale egerat latro, ut post crucem quam meruerat, repente paradiso dignus iudicaretur? Vis breviter dicam virtutem fidei eius? Quando Petrus negavit deorsum, tunc ille confessus est sursum. Et haec non ut accusans beatissimum Petrum locutus sum; absit: sed latronis magnanimitatem ostendere volens. Nam ille discipulus minas abiectae puellae non sustinuit: latro vero multitudinem totius populi videns circumstantem et clamantem, insanas blasphemias et opprobia atque maledicta iaculantem, non attendit illis, non cogitavit visibilem abiectionem eius qui crucifigebatur; sed oculis fidei haec cuncta transcurrens, et ut abiecta et levia veritatis impedimenta praeteriens et relinquens, cognovit Dominum coeli, et ait dicens: Memento mei, Domine, in regno tuo. Ne ergo brevi commemoratione dimittamus latronem istum, neque confundamur doctorem accipere, quem Dominus noster non erubuit primum in paradisum introducere; ne, inquam, erubescamus magistrum habere hominem, qui ante omnem generis humani naturam meruit dignus haberi regno coelorum: sed singula intentius disquiramus, ut virtutem crucis agnoscamus. Non dixit ad eum Dominus quemadmodum ad Petrum, Veni post me, faciam te piscatorem hominum [Matth. IV, 19]. Nec dixit ad eum quemadmodum ad duodecim discipulos, Quoniam sedebitis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel [Id. XIX, 28]; sed nec qualecumque verbum dignatus est ei dicere, nullum miraculum ostendit, non mortuum resuscitatum, non daemonem expulsum, non mare obediens, non denique aliquid aut de regno coelorum ei locutus, aut de gehenna comminatus est: et prior omnium latro confessus est eum, et hoc alio exprobrante. Improperabat enim ei ille alius latro. |
7 | [Latro et Latro. Latronis charitas et praedicatio.] Vidisti latronem et latronem: ambo in cruce, ambo ex conversatione latronum, ambo ex eadem malignitate venientes; sed iam non ambo in eisdem mentibus et meritis constituti. Nam alius quidem regnum adipiscebatur, alius vero in gehennam mittebatur. Ita et pridie in discipulis simile discrimen fuit. Nam et Iudas quidem discipulus, et illi undecim: sed illi quidem dicebant Domino, Ubi vis paremus tibi Pascha manducare? iste vero se ad tradendum Dominum praeparabat, et dicebat, Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam [Matth. XXVI, 17, 15]? et illi quidem ad ministerium divinum se praeparabant, hic autem ad tradendum festinabat. Ita et in hoc loco latro et latro; sed unus quidem improperabat, alius adorabat; alius blasphemabat, alius laudabat, et blasphemantem corripiebat, dicens, Nec tu times Dominum tuum? Vidisti fiduciam latronis, vidisti liberam voluntatem in cruce: vidisti philosophiam in tribulatione, et reverentiam divini timoris in supplicio . Quod enim in semetipso erat, et clavis confixus non saucium intellectum, neque confixum sensum habebat, quis non admiretur et compungatur? Etenim non solum quod in ipso erat, sed et ea quae circa se ipsum erant relinquens, de altero curam gerebat in cruce, doctor effectus, et corripiens, et dicens: Nec tu times Dominum tuum? Noli, inquit, attendere iudicio huic quod deorsum est; alius iudex invisibilis est. Ne ergo consideres quia deorsum a iudice mortali condemnatus est: non enim talia sunt superna iudicia. Hic autem in terreno iudicio et iusti condemnantur, et iniusti effugiunt; et rei dimittuntur, et innocentes puniuntur: volentes namque et nolentes multum errant qui iudicant. Ignorantes enim iustitiam seducuntur: vel certe scientes, per avaritiam corrumpuntur, ut sanguinem innocentem vendant. In supernis vero nihil tale. Iudex enim iustus est, et iudicium eius tanquam lumen prodiit, non habens tenebras neque ignorantiam. Ut ergo non diceret, quoniam damnatus deorsum in terris, et adiudicatus est poenae, perduxit eum ad iudicium supernum, commemoravit tribunal illud horribile, tantum non dicens sibi: Respice, et non portabis sententiam damnationis aeternae, nec stabis in sorte iudicum corruptorum, respiciens ad salutem futurum in supernis iudicium . Vidisti philosophiam latronis, vidisti intellectum et doctrinam; subito in ictu oculi de cruce in coelum transilivit: ita iam ex abundantia receptae iustitiae proximum illum vel socium quondam suum arguens, ut diceret ei, Non times, inquit; quoniam in ipso iudicio sumus, id est, in eadem condemnatione? Nonne, inquit, et tu in ipsa cruce es? Quamobrem in quo socium increpas poenae, te ipsum pro illo reum statuis? Quemadmodum enim is qui in peccatis est, si alios audeat accusare, se ipsum ante illos accusat: ita et is qui in aerumna positus est, si aliis eam sui oblitus exprobrat, sibi ante illos dicit opprobrium: Quoniam, inquit, in ipso iudicio sumus. |
8 | [Latronis confessio eiusque fructus.] Quid agis, o latro? satisfacere incipiens, socium tibi Dominum fecisti? Non, inquit: emendo hanc de me opinionem in subsequentibus. Nam ne aestimes quod propter damnationis consortium, criminis quoque consortem fecerit Dominum, subtexuit emendationem, dicens: Et nos quidem iuste; digna enim patimur his quae commisimus. Vidisti confessionem perfectam, vidisti quomodo in cruce se exuit a peccatis. Dic, inquit, tu iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Nemo compulit, nemo vim fecit: sed ipse se divulgavit, ipse condemnavit, dicens, Et nos quidem iuste; digna enim factis recipimus: hic autem nihil mali gessit. Memento mei, Domine, in regno tuo [Luc. XXIII, 40, 41, 42]. Non est ausus ante dicere, Memento mei, Deus, quam per confessionem iniquitatis praeteritae, sarcinam peccatorum deponeret. Vides quanta res sit confessio. Confessus est, et paradisum aperuit: confessus est, et tantae fiduciae robur accepit, ut de latrocinio regnum deposceret, considerans quantorum bonorum nobis causa sit crux. |
9 | [Crux, insigne regni. Hinc Christus in coelum tulit.] Dicito mihi, latro, regnum petis; quid in eo tale vides a quo petis ? Dic mihi; nam quod in conspicuo est, clavos et crucem cernis. Sed haec, inquit, crux, ipsa regni insigne est: et propterea Iesum regem appello, quia video crucifixum. Opus enim regis est, vitam suam pro his quibus regnat opponere; unde et ait quia pastor bonus animam suam ponit pro ovibus [Ioan. X, 11, 27-29]: igitur et rex bonus animam suam ponit pro his quorum princeps est. Quoniam igitur animam suam posuit, ideo eum regem cognosco, et Dominum appello. Memento mei, inquit, Domine, in regno tuo. Considerasti quomodo et regni insigne sit crux. Quod si aliunde vis discere hoc ipsum, non reliquit eam super terram, sed attraxit in coelum. Unde hoc ipsum scire potes? Quia pariter cum ipso veniet in secundo et glorioso eius adventu; ut discas quomodo mira et magnifica est crux. Unde et gloriosam eam dixit, in ea gloriante Apostolo. |
10 | [Ipsam referet in adventu secundo. Adventus Christi secundus latens non erit, et quare. Crucis fulgore obscurabuntur sol, luna et stellae. Angeli trement in iudicio extremo, et quare.] Sed videamus quomodo cum cruce veniet: necessarium est enim et hoc ipsum ostendere. Si dixerint, inquit, Ecce in promptuariis est Christus, ecce in solitudine est, nolite credere, de secunda praesentia suae gloriae dicens propter pseudochristos, et propter falsos prophetas, et propter Antichristum; ne aliquis errore praeventus in falsos incidat christos. Quoniam Christi Salvatoris adventum praeveniet Antichristus, ideo sollicite praecavendum est, ne quis pastorem quaerens, lupum inveniat: ob hoc praedico tibi, unde dignoscas veri pastoris adventum. Nam quia primus adventus eius latenter factus est, ne aestimes quoniam secundus adventus eius talis erit, hoc dedit signum. Haec enim fuit voluntas eius, ut primus adventus latenter fieret, et quaereret quod perierat: secundus vero adventus non ita erit; sed, Quemadmodum, inquit, fulgur exiens ab oriente apparet in occidente, ita erit adventus Filii hominis. Subito omnibus apparebit, nec erit indigens quisquam interrogare, sive hic, sive illic est Christus. Quemadmodum enim cum fulgur emicuerit, non egemus inquirere, si facta sit coruscatio: ita cum revelatio praesentiae eius effulserit, non indigebimus interrogare, an venerit Christus. Sed quod quaeritur, si cum cruce veniet, requiramus; nec enim promissae expositionis oblitus sum. Audi igitur subsequentia: Tunc, inquit, quando venturus est, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum. Tanta enim erit eminentia splendoris in Christo, ut etiam clarissima coeli luminaria prae fulgore luminis divini abscondantur. Tunc stellae cadent, quando apparuerit signum Filii hominis in coelo. Considerasti quanta virtus sit signi, hoc est, crucis: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum; crux vero fulgebit, et obscuratis luminaribus coeli, delapsisque sideribus sola radiabit: ut discas quoniam crux et luna lucidior et sole erit praeclarior, quorum splendorem divini luminis illustrata fulgore superabit. Quemadmodum enim ingredientem regem in civitatem , exercitus antecedit, praeferens humeris signa atque vexilla regalia, et ambitu praeparationis armisonae annuntiat regis introitum: ita Domino descendente de coelis praecedet exercitus Angelorum, qui signum illud, id est, triumphale vexillum sublimibus humeris praeferentes, divinum regis coelestis ingressum terris trementibus nuntiabunt. Tunc, inquit, commovebuntur virtutes coelorum [Matth. XXIV, 26]: de Angelis dicit; tremor enim illos apprehendet, et timor magnus. Cuius igitur rei causa, dic mihi? Quia tunc tam terribile erit iudicium illud, ut etiam ab Angelis timeatur. Omnis enim natura generis humani incipiet iudicari, et astare terribili iudici. Quamobrem ergo tunc Angeli contremiscent, et unde tremor apprehendet eos? non enim illi habent iudicari. Sed quemadmodum principe iudicante, non solum rei, sed et officia quae nihil sibi conscia sunt, timore et tremore comprehenduntur propter iudicis terrorem: ita et tunc cum genus humanum iudicabitur, etiam coelestes ministri pavebunt, et terribilem apparatum iudicis intuentes, horrenda formidine contremiscent. |
11 | [Cur crux in iudicio apparebit.] Sed quare crux apparebit tunc, et quam ob causam in eius praelatu Dominus adveniet? Ratio perspicua est: ut agnoscant consilium iniquitatis suae, qui Dominum maiestatis crucifixerunt; per hoc enim signum, impudens Iudaeorum redarguitur impietas. Et quomodo propter hoc ipsum habens crucem veniet, audi ipsum in Evangelio protestantem, quia tunc plangent omnes tribus terrae, videntes accusatorem suum, id est, ipsam crucem; et ipsa arguente cognoscent peccatum suum sero, et frustra fatebuntur impiam caecitatem. Quid autem miraris , si crucem afferens veniet, ubi et ipsa vulnera ostendet? Tunc videbunt, inquit, in quem compunxerunt [Ioan. XIX, 37]. Quemadmodum enim in Thoma fecit, volens incredulitatem discipuli erroremque corrigere pro multorum fide, et ingerens ostendit illi signa clavorum, et ipsa de clavis vulnera, et dixit, Mitte manum tuam, et vide; quoniam spiritus ossa et carnem non habet, quemadmodum me videtis habere [Id. XX, 27; [Luc. XXIV, 39]: tunc ostendet vulnera, et crucem manifestabit, ut ostendat quoniam ipse est qui crucifixus est. |
12 | [Christi in cruce pro inimicis oratio. Orationis illius effectus.] Non solum autem de cruce, sed de verbis ipsis quae in cruce habuit, immensam pietatem eius possumus considerare. Nam cum adhuc in cruce confixus esset, dicebat: Pater, dimitte illis peccatum; non enim sciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Et crucifixus pro illis qui crucifixerant orabat; et quidem illi e diverso dicebant, Si Filius Dei es, descende de cruce. Sed propter hoc non descendit de cruce, quoniam Filius Dei est. Propter hoc enim venit, ut crucifigeretur pro nobis. Descende, inquiunt, de cruce, et credimus in te [Matth. XXVII, 40, 42]. Haec verba sunt occasiones incredulitatis. Nam plus fecit, quam si de cruce descendisset. Multo enim maius fuit lapide ad monumentum apposito resurgere, quam de cruce descendere. Lazarum etiam quatriduanum iam funere fetidum de sepulcro resuscitasse maius fuit, quam de cruce descendere. Et illi quidem dicebant, Si Filius Dei es, salva temetipsum [Marc. XV, 30]: iste autem omnia sustinebat, ut illos liberaret qui crucifixerunt. Dimitte, inquit, illis peccatum. Utique dimisit, si vellent poenitere. Si enim non dimisisset illis peccatum, nec Paulus post Ecclesiae persecutionem apostolus exstitisset; si non dimisisset illis peccatum, non utique statim post assumptionem eius tria millia et quinque millia et multa millia credidissent. Quoniam, inquit, multa millia Iudaeorum crediderunt [Act. II, 41, ] [et IV, 4]. Audi quid dicunt Paulo apostolo. Vides, inquiunt, frater, quot millia sunt Iudaeorum qui crediderunt [Id. XXI, 20]? |
13 | [Imitatio Christi. Non impossibilis. Stephanus, apostolus.] Imitatores ergo Domini esse debemus, et pro inimicis orare exemplo ipsius, qui cum esset crucifixus, pro crucifigentibus se Patrem postulabat, ut dimitteret illis peccatum. Et quomodo, inquis, possum Dominum imitari? Si volueris, poteris. Si enim impossibile erat imitari eum, quomodo dicebat, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29]? Nam si impossibile esset imitari eum, nunquam Paulus dixisset, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi [I Cor. XI, 1]. Quod si Dominum imitari non vis, imitare servum eius Stephanum, quem et apostolum dico; nam et ille Dominum imitatus est. Et quemadmodum Christus inter crucifigentes se relinquens crucem, relinquens propriam persecutionem, pro crucifigentibus se deprecabatur Patrem: ita et servus eius inter lapidantes se, suscipiens iacula saxorum et dolores qui ex ipsis fiebant, dicebat, Domine, ne statuas illis peccatum hoc. Audisti quomodo secundum Dominum locutus servus. Ille ait, Pater, dimitte illis peccatum; nesciunt enim quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. At iste dicit, Domine, ne statuas illis peccatum hoc. Et ut discas, quoniam cum omni sollicitudine oravit, Positis, inquit, genibus orabat dicens, Domine, ne statuas illis peccatum hoc [Act. VII, 59], qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen. |