monumenta.ch > Augustinus > 154
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLIII. De Passione Domini, IV . <<<     >>> SERMO CLV. De Passione Domini, VI; seu de Cruce et Latrone .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLIV[Colbertinus Ms., quando accessit Eva.]. De Passione Domini, V; et de beato Latrone [Sic Colbertinus Ms. At Sirm., sed manebat apud Deum lex].

1 [Scopus Christi in mysteriis carnis.] Frequenter audivimus, fratres dilectissimi, beatum Paulum apostolum dicentem, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi [II Cor. V, 19]: id est, divinitas operabatur in corpore; apparebat in fragilitate humanitas, et in virtute maiestas. Ad hoc itaque nobiscum vixit in carne, ut praeferret nobis exempla iustitiae; ad hoc pro nobis mortem subiit, ut conferret munera salutis aeternae. Hominem ad hoc induit, ut erudiret; ad hoc tradidit, ut redimeret; ad hoc resumpsit, ut in Deum sumeret. Vitam ad hoc deposuit, ut donaret; mortem ad hoc suscepit, ut vinceret: cui tamen morti praesumptum dominium redditurae, quasi servus quidem succubuit, sed quasi Dominus imperavit. Siquidem nec animam inferni porta, nec corpus tenere potuit sepultura: quae per illud triduum nequaquam carnem mortali corruptione violabat; quia in inferno sub eadem mora regnum mortis anima destruebat.
2 [Immensa Dei in hominem dignatio. Christi mors hominem, resurrectio Deum prodit. Latronis absolutio fit mundi spes et consolatio. Salutis spes ex duobus.] Quid retribuemus Domino pro muneribus tantae dignationis? De plenitudine coelesti in facturam se suam factor exinanivit, figulus in figmentum suum transiit, et Rex coeli homini militavit. Militavit, dixi; crux enim pugnantem indicat, resurrectio triumphantem. Quis tantam possit narrare pietatem [In Colbertino Ms., Non te absorbeant dies maligni evadas, etc.]? A summo coelo egressio eius [Psal. XVIII, 7], et usque ad inferni profunda descensio. In una eademque persona quam bene manifestantur humana pariter et divina? Nam sedem tartari penetraturus, hominem se confessus est dum descenderet; Deum se prodidit dum rediret. Ut redimeret impios, sicut ait sermo divinus, ut redimeret iniquos, inter iniquos reputatus est [Isai. LIII, 12], inter duos, quos dextra laevaque legimus pependisse [Luc. XXIII, 33]. Se ipsum confusioni, et opprobrio crucis tradidit, ut latronem glorificaret. Sed si bene respicimus, non illi soli hoc praestitum deprehendimus. Nam dum tam insignem reum relaxat, dum tanto debitori refundit immanis debiti cautionem, humano generi conscripsit securitatem; ut consolatio ac spes fieret totius populi, absolutio unius desperati, et privatum donum in publicum cresceret beneficium. Quare indubitanter credendum est, quod latroni illi ad commendationem fidei suae, etiam causa spei nostrae et utilitatis accesserit. Immensa enim Dei nostri bonitas libenter tribuit, quae etiam generaliter profutura praenoscit. Et ideo iuxta fiduciam tantae clementiae, si quis nostrum crimina sua probabili conversatione damnaverit, et Christum toto corde crediderit, etiam nunc latroni [Colbertinus Ms., tamdiu agnitus fuit.] in semetipso ingressum paradisi aperuisse se noverit. Quantum agit in spe [Videtur nonnihil deesse.] salutis humanae magnitudo fidei, et altitudo divitiarum misericordiae Dei [Sic Florus et Colbertinus Ms. At Sirm., Fac, quid? dic quid? hoc quod ille.]? Ecce hominem in sceleribus involutum poena misit ad innocentiam, et offensa perduxit ad gloriam [Colbertinus Ms., et misericordiam ponis in me.]. Quem saluti culpa perdiderat, perditio invenit, cruciatus absolvit, damnatio consecravit.
3 [Latro salutem merito obtinet, Christum credens dum derelinquitur.] Sed non sine causa tantum meruit. Videamus quo tempore fidelis apparuit. Ecce inter signa atque virtutes attestantibus miraculis et acclamantibus, aliquoties in discipulis mens iam robusta titubavit; et nunc Christi suppliciis quodam modo contradicentibus in latrone fides novella convaluit. Sub ipso passionis tempore ab ancilla interrogatus unus ex discipulis beatus Petrus, peculiarius Christo cognitus, ita respondit, Non novi hominem istum [Matth. XXVI, 72]: et iste qui ante non noverat, exclamat, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum [Luc. XXIII, 42]. Quam singularis et quam stupenda devotio! Sub illo tempore credidit reus, quo negavit electus. Laudabilius hoc itaque in latrone ac magnificentius fuit, quod hominem addictum et inter extrema deficientem supplicia, Deum credidit, quam si inter virtutum opera credidisset. Non itaque sine causa tantum meruit.
4 [Deum confitens dum patitur.] Advertamus plenius, quo tempore Dominum confitetur. Fervebat iniquitas persequentium, exsultabat impietas blasphemantium; contritio, livores et vulnera solum Christum hominem demonstrabant. Sacrarum manuum in ligno crucis extensio, et reverenda confixio, quae condemnabat Adae et Evae manus ad interdictum ligni cibum ingemiscenda saeculis transgressione porrectas; haec, inquam, confixio per omnia infirmitatem hominis asserebat. Illisae per latus lanceae tremenda percussio quantum ostendebat hominem, tantum abscondebat Deum. Apostolis post divina miracula desperantibus, solus hic non acquiescit scandalo crucis et mortis; solus hic testis est maiestatis, qui socius probatur doloris, et ideo adhuc in latrociniis positus, invisibilem Deum angelicis iam oculis videt. Illuminaverat, credo, nascentem fidem lateri iam credentis in Christum propius corpore admota divinitas, quae se largius sub momento illo peragendae redemptionis infuderat.
5 [Orationis illius fides. Latro martyr.] Videamus autem qualis fuerit ipsa deprecatio confitentis. Memento, inquit, mei, Domine, cum veneris in regnum tuum. Non dixit, Si Deus es, de praesenti supplicio eripe me: sed magis, Quia Deus es, de futuro iudicio libera me. Quam cito eum replevit Spiritus sancti eruditio, per quam futuri examinis diem cogitans, etsi intolerabile probat esse quod sentit, gravius tamen intelligit esse quod metuit. Praedicat saeculis iudicem regemque saeculorum: nondum vocatus, et iam electus; nondum famulus, et iam amicus; nondum discipulus, et iam magister, atque ex latrone confessor. Memento, inquit, mei. Gloriosa voce praesentes temperat cruciatus. Temperat, diximus: quia etsi poena coeperat in latrone, novo genere consummatur in martyre. De ligno crucis clamat; sed iam tempora retributionis cogitat.
6 [Merces Latroni promissa.] Videamus quid inter ista respondeat dives et larga Dei bonitas: quae sicut excedit vota, ita gratiam adiungit ad merita. Hodie, inquit; tanquam si diceret, Quid me, inquit, o fidelissime comes et unice tanti testis triumphi, quid me tantopere exorandum putas, ut in die iudicii mei meminerim tui? Quid me ad praesentem retributionem paratum, in tempora tam longa dissimulas? quid in futura saecula fidem in te perfectam fatigas? Hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43]. Ergo tanquam haereditaria et paterna sedes, quae expulso Adam, quae expulsis duobus, clausa est innumeris populis, te introeunte reserabitur. Ingredere illuc primus; sed ingressu feliciore quam primus. Intra paradisum, nequaquam ultra cum Adam visurus infernum. Nullum illic cibum lethalem, nullam iam legem, nullam arborem pertimescas: ego tibi illic ero victus et vita. Et ne forte verearis, ne tibi aliquis hostis in illo beato nemore, ne antiquus ille latro insidietur, possessio tibi illic me introducente firmabitur. Recedat ergo infidelitas, quae Deum et hominem non recognoscit. Nam sicut diabolus est qui de paradiso expulit; ita Deus est qui reducit.
7 [Christum in cruce Deum testantur, iudicium illius de latronibus, mira illius patientia, creatura universa. Hominis quanta durities.] Secundum haec, charissimi, per omnem gestorum ordinem, Deum sub homine agnoscamus operantem. Positus in patibulo velut arbiter in medio damnatorum, negantem repulit, suscepit confitentem; hunc deputat regno, illum relinquit inferno. Per haec ergo credamus in maiestate iudicaturum, quem iam in cruce et misericordiam [Ubi nos ex Colbertino veteri codice, filii Altissimi omnes. Quoniam homines, etc., sic habet Sirm., Filii Altissimi omnes. Filii hominum, filii hominum, non filii Altissimi, mendaces, quia, etc.] videmus exercere et iudicium. Credamus, inquam, Deum, vel ex sola virtute patientiae, qui dum ab homine cruci et neci traditur, sic quoque homini gloriam pollicetur: qui illas ipsas iniurias et plagas congestas in corpus suum, convertit in pretium nostrum. Sed et ipsa totius mundi rationabilis creatura motibus suis Deum loquitur. Nam in media passione Domini Salvatoris coelestia et terrena turbantur; lux cum nocte miscetur, elementa quatiuntur, et ab antiquis ministeriis effugantur. Aperte rerum natura perspicitur commoveri, velut in vindictam auctoris sui velit armari. Terra ipsa concussa a fundamentis suis, quasi quae crucem Domini vix sustineat [Sirm., Ergo audi. Emendatur ope Colbertini manuscripti, qui paulo post habet sic: Adam homo, homo Christus, homo Deus, creator omnis creaturae Deus. Adam homo, homo mediator Dei Filius unicus Patris Dei homo. Ecce, etc.], tanquam ad scelus proprium contremiscit. Dies refugo lumine, quomodo potest, sumit lamentum, et fusco tristium tenebrarum habitu, more lugentis, induitur: et sicut tota coeli facies Dominicae nativitatis gloriam nova luce testatur; ita crucis iniuriam novis tenebris detestatur. Et quae duritia cordis humani? Vae eis qui inter ista non credunt; quandoquidem creatura insensibilis, quae recipere non potest credulitatis affectum, dat tamen Deo confessionis obsequium: et cum pro solo homine Christus mortuus sit, perhibet ei tamen etiam pars illa mundi testimonium divinitatis, ad quam non pervenerunt beneficia passionis.
8 [Quantum homo valeat et debeat. Quam reus cum peccat. Iudicii futuri oblivio, magna peccati poena.] Quae cum ita sint, charissimi, agnoscat homo quantum valeat, et quantum illum Deo obnoxium faciat vel natura vel gratia. Agnoscat homo quantum ab illo exspectet Deus; et quem tanta dignatione habuit charum, quam velit esse in conversatione pretiosum. Agnoscat homo quantum valeat, et quantum debeat: et dum pretium suum cogitat, vilis sibi esse desinat, et potius vicem muneris Salvatori ex ipso bono suo, id est, de conservata salute restituat. Custodiamus ergo sollicite quod tanti sudoris commercio Christus redemit. Reus itaque erit non parvi pretii, sed sanguinis Christi, qui violat et commaculat animam, Christi sanguine et passione mundatam; blasphemus, homicida, castitatis proditor. Haec tria capitaliter occidunt. Contestamur Charitati vestrae causas aeternorum malorum. Blasphemus, homicida, proditor castitatis suae, expugnator alienae; id est, qui legitimi cubilis iura transgreditur, qui extra coniugem suam per mortiferos errat amplexus, reus erit aeternae mortis: quia vilem in se habuit sanguinem Redemptoris. Et quia clamat Apostolus, Neque rapaces, neque adulteri regnum Dei possidebunt [I Cor. VI, 10]; abstineamus manus ab alienis, oculos ab aliena femina caveamus: ne corpori illi quod de nostro Christus assumpsit, iniuriam faciamus in nostro corpore. Caveamus ita peccatis et criminibus vitam prodere; ut ad nos non respiciat prophetia illa terribilis, Non est, inquit, Deus in conspectu eius, polluuntur viae eius in omni tempore, auferuntur iudicia tua a facie eius [Psal. IX, 5]. Irremediabile periculum est, sic aliquem vitiis et cupiditatibus frena laxare, ut se rationem Deo non meminerit redditurum; quia puto magna sit iam peccati poena, metum ac memoriam futuri perdidisse iudicii. Non nobis ita dulcia sint pauperum spolia postmodum nimis amaricatura. Nihilominus, sicut dictum est, refugiamus carnis alienae abominanda contagia, vitemus obscena inimicae voluptatis incendia. Haec qui agit, charissimi, de stipula ac lignis iniquitatum perpetuos sibi succendit ignes, et nunquam exstinguendos concinnat vapores. Non tanti est vita, si ad hoc vivat homo, ut in paucis huius vitae annis consumat aeternos, et sub brevi fine congreget sibi poenas sine fine mansuras.
9 [Latronis exemplum ne remissioris vitae sit occasio: quia paucis fides Latronis, et multi hac inani spe decepti.] Sed ne forte, charissimi, aliquem nimis securum faciat aut remissum tam nova felicitas credulitatis, ne forte dicat aliquis in corde suo: Non me usque adeo conturbet et cruciet rea conscientia, non me usque adeo contristet culpabilis vita; video sub momento, video sub exiguo spatio latroni crimina sua donata, et mihi resoluta mente concipiuntur [In Colbertino Ms., commonere.]. Primum consideranda est in latrone illo non solum credulitatis compendiosa devotio, sed temporis illius, sub quo haec agebantur, occasio, quo iustorum legitur titubasse perfectio. Deinde ante mihi fidem latronis ostende, et tunc tibi latronis beatitudinem pollicere. Immittit diabolus securitatem, ut inferat perditionem: neque dinumerari possunt, quantos haec inanis spei umbra deceperit. Deterreant, quaeso, nos ab hac persuasione innumerabiles populi sub tali securitate nudi et vacui bonis, et malis pleni, ex hac luce praerepti.
10 [Salutis tempus differre, periculosissimum, stultissimum, Deo odibile. Latro salutis opus non distulit.] Quotidie expavescenda transitus nostri et commigrationis incerta hora; quae et modo vel insperata vel subita sunt, et in aeternum remediis caritura sunt. Praeveniendus est dies qui praevenire consuevit. Ipse se seducit, et de morte sua ludit, qui hoc cogitat: Potest mihi extremi temporis indulgentia subvenire. Non est hoc: primum, quia periculosissima est in ultimum diem promissa securitas; deinde, stultissimum est ut causa quae de necessitatibus agitur aeternis, inutilitatibus vitae deficientis committatur extremis. Odibile est apud Deum, quando homo sub fiducia poenitentiae in senectutem reservatae liberius peccat. Credite, charissimi, difficile est ut callida dissimulatio ordinandae consummationis obtinere digna sit facultatem: apud illum cordis interpretem ars non admittitur ad salutem. Ille autem, de quo locuti sumus, beatus latro, beatus, inquam, non iam iuxta viam insidias tendens, sed viam ipsam in Christo tenens, ac vitae praedam subito rapiens, immutato genere et nova spolia de morte propria reportans, ille nec salutis tempora sciens distulit, nec remedia status sui in momenta ultima infelici fraude posuit, nec redemptionis suae spem in desperationis novissimum reservavit: nec religionem ante, nec Christum scivit. Quod si scisset, fuisset forsitan inter Apostolos non postremus in numero, qui prior factus est in regno. Ergo etiam ex hoc in extremo placuit Deo; quia ad consequendam fidem non fuit extrema hora illa, sed prima. Opus est ergo ut sibi homo quotidiano actu provideat, et procuret bonam consummationem: opus est ut tota vita nostra talis sit in conversatione, ut liberi mereamur esse in fine. Incessabiliter diem transitus nostri et tempus iudicii cogitantes, nos quoque cum latrone iugiter proclamemus, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLIII. De Passione Domini, IV . <<<     >>> SERMO CLV. De Passione Domini, VI; seu de Cruce et Latrone .
monumenta.ch > Augustinus > 154