monumenta.ch > Augustinus > 153
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CLII. De Passione Domini III; et de Susanna . <<<     >>> SERMO CLIV. De Passione Domini, V; et de beato Latrone .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLIII[Sic Mss. At Sirm., Scandalum cave, non valet pressura.]. De Passione Domini, IV [Sirm., cantabant in Deum. Melius Mss., cantabant hymnum Deo.].

1 [Mundus totus redemptus.] Admonet nos, fratres charissimi, ad solemnitatem Dominicae passionis ipse, in quo eam nec muta elementa tacuerunt. Celebret eam lux fidei linguis hominum, quam conclamaverunt etiam silentia tenebrarum. Hodie Dominus noster in statera crucis pretium nostrae salutis appendit, et una morte universum mundum, sicut omnium conditor, ita omnium reparator absolvit. Indubitanter enim credamus, quod totum mundum redemit, qui plus dedit quam totus mundus valeret. Meritum enim redemptae mercedis dignitas insignis pretii supergressa est. Inter redemptum et redimentem dispensatio fuit, compensatio non fuit. Qui ergo non habebat peccata propria, digne delevit aliena: solus hic pia victima pro omnibus cecidit, ut omnes levaret. Et quia debitum solus non habuit, recte fenus misericordiae pro debitoribus erogavit. Perpende inter haec qui talem pro nobis dedit pecuniam, qualem a nobis sit exacturus usuram. In hac itaque die fides propheticae annuntiationis impleta est, ita dicentis: Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti a foeditate sputorum [Isai. L, 6]. Suscepit mala nostra, ut tribueret bona sua.
2 [Homo quam Deo charus, quantum valeat, quantum debeat. Mysterium chlamydis coccineae, coronae spineae, sitis in cruce, veli scissi, et monumentorum apertorum.] Hinc intelligamus, quantum hominem diligere dignatus sit ante culpam, quem sic diligit post ruinam. Agnosce, homo, quantum valeas, et quantum debeas; et dum tantam redemptionis tuae perspicis dignitatem, ipse tibi indicito peccandi pudorem. Ecce pro impio pietas flagellatur, pro stulto sapientia illuditur, pro mendace veritas necatur, damnatur iustitia pro iniquo, misericordia afficitur pro crudeli, pro misero repletur sinceritas aceto, inebriatur felle dulcedo, addicitur innocentia pro reo, moritur vita pro mortuo. Expavit scelus hominum natura rerum, et quem creatura rebellis non agnoscit, eum mundi Dominum tremens terra testatur, et coeli regem sol fugiens confitetur. Chlamyde coccinea induitur; quia sanguine martyrum suorum Ecclesiae corpus ornatur. Corona spinea capiti eius imponitur; quia punctio peccatorum nostrorum, quorum remissione Redemptoris gloria struitur, aridis tribulis comparatur. Studeamus nunc e diverso, ut membrorum vita capitis sit corona. Quod vero sitire se in cruce positus dicit, fidem incredulae gentis concupiscit: sed e contra acetum malitiae porrigunt; quia vinum sapientiae, quod a Deo acceperant, peccando corruperant. Velum templi scinditur; quia Synagoga honore nudatur: observatio antiqua dissolvitur; Ecclesiae unitas praemonstratur. Monumenta aperiuntur, quia mortis iura iure superantur. Laxata sede tartarea a Domino rerum profundae noctis claustra reserantur, et quem homines non recipiunt, inferi Deum esse cognoscunt.
3 [Mysterium Iudae venditi Christi pretium refundentis.] Quod autem triginta argenteos Iudas venditor profanus refudit; indicabat nihil sibi Christi pretium profuturum, sed salutis beneficium scelere suo aliis conferendum. Videamus quid hoc refuso pretio emptum esse eloquia divina testantur. Emerunt, inquit, ex eo agrum figuli in sepulturam peregrinorum [Matth. XXVII, 7]. Figulus Christus est: ager Christi Ecclesia, acquisitio peregrinorum populus Gentium. Superest, charissimi, ut agri huius quotidiani atque perpetui studeamus esse cultores: seminemus in eo frugem bonae conscientiae, ut cum tempus messis, id est, consummationis, et dies reddendae rationis advenerit, cum securitate et exsultatione bonorum operum manipulos reportemus, et post contritionem ieiuniorum praesentis Quadragesimae, laudabilium actuum candore vestiti, et indumento castitatis ornati, ad festa futura procedamus, et Pascha illud aeternum piorum inserti conciliis celebremus; praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre, etc.
Augustinus HOME