1 | [Cur Christus accusatus silet.] Forsitan mirum videtur vobis, fratres, cur Dominus apud praesidem Pilatum a principibus sacerdotum accusetur, nec aliquem iam eorum responsione convincat; cum utique ingratam accusationem nonnisi repellere solet subsecuta defensio. Mirum, inquam, sit, fratres, quod arguatur Salvator, et taceat. Taciturnitas enim pro consensu habetur; videtur namque confirmare quod obiicitur, cum non vult respondere quod quaeritur. Accusationem ergo suam Dominus tacendo non firmat, sed despicit non repellendo. Bene enim tacet, qui defensione non indiget. Ambiat defendi, qui metuit superari. Festinet loqui, qui timet vinci. Christus autem cum condemnatur, exsuperat; cum iudicatur, vincit, sicut ait Propheta, Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris [Psal. L, 6]. Quid ergo opus erat ei loqui ante iudicium, cui ipsum iudicium erat plena victoria? Vincit ergo, cum iudicatur Christus; quia sic innocens approbatur: unde ait Pilatus, Innocens ego sum a sanguine huius iusti [Matth. XXVII, 24]. Melior est igitur causa quae non defenditur, et probatur: plenior iustitia, quae non verbis astruitur, sed veritate fulcitur. Taceat lingua necesse est, ubi ipsa veritas sibi adest: taceat lingua in bono negotio, quae in malas causas obtinere consuevit. Nolo sic defendi iustitiam, sicut solet iniquitas excusari. Quod vincit Christus, non orationis est, sed virtutis. Scivit enim Salvator, qui est sapientia, quomodo tacendo vinceret, quomodo non respondendo superaret: atque ideo causam suam maluit comprobare, quam dicere. Quae enim res illum compelleret ad loquendum, cum silentio satis sufficeret ad vincendum? Fortasse metus eum cogeret, ne salutem perderet, nisi quod ipsa erat tota causa victoriae. Suam enim salutem perdidit, ut salutem omnium lucraretur. In se vinci maluit, ut victor esset in cunctis. |
2 | [Susanna castitate defensa. Iudicem virginem meretur.] Sed quid de Deo Christo loquar? Susanna mulier inimicos suos tacuit et vicit . Non enim apud Danielem iudicem verborum se ratione defendit, non patrocinii sermone tutata est: sed in sancta femina tacente lingua, pro ea castitas loquebatur. Castitas enim Susannae adfuit in iudicio, quae eam defendit in paradiso: ibi enim pudori eius consuluit, hic saluti; ibi, ne macularetur pudicitia; hic, ne innocentia damnaretur. Castitas enim Susannae et presbyteros impudicos convicit in paradiso, et in iudicio falsos accusatores obtinuit; bisque victrix reos facit testimonii, quos reos fecerat adulterii: atque tandem iudicem meretur castitas Danielem puerum iuniorem, necdum pubescentis aetatis. Multum igitur de Deo pudicitia consequitur, cum iudicem virginem promeretur. Secura enim est de victoria castitas, cui est iudicatura virginitas. Pudicitiae autem causas nisi vir pudicus audire non debuit. Talem enim arbitrum meretur castimonia, apud quem non periclitetur verecundia. |
3 | [Danielis et Pilati idem iudicium. Pilati iniquitas.] Cognito igitur Daniel Susannae negotio, cum eam falsis accusationibus vellet plebs imperita damnare, ait idem: Mundus ego sum a sanguine huius [Dan. XIII, 46]. Quo dicto, peccantis populi revocavit errorem. Hac ergo voce circa Susannam Daniel utitur, qua circa Dominum usus est Pilatus. Ait enim Pilatus, Mundus ego sum a sanguine huius iusti [Matth. XXVII, 24]. Eadem igitur sententia absolvitur pudicitia, qua est et absoluta iustitia. Sed Daniel melius quam Pilatus: ille enim pudicum sanguinem nec condemnat, et liberat; hic autem iusti sanguinem confitetur, et tradit. Quid enim profuit testimonium perhibuisse innocentiae, et velut reum addixisse nequitiae; nisi quod gravius peccatum est unum eumdemque et pronuntiare iustum, et tradere criminosis? Ipse enim iniquitatis suae testis est, qui ore absolvit, et corde condemnat. Laverit licet manus suas Pilatus; tamen sua facta non diluit: quamvis abstergere se putaverit iusti sanguinem de suis membris; eodem tamen sanguine mens eius tenetur infecta. Ipse enim occidit Christum, qui eum tradidit occidendum. Iudex enim bonus et constans, ne sanguinem innocentis addiceret, nec invidiae cedere debuit, nec timori. Daniel ergo melius quam Pilatus. Ille peccantis populi revocavit errorem; hic autem furentis Synagogae sacrilegium confirmavit. |