Augustinus, Sermones, 21, SERMO CLI. De Passione Domini, II .
1 | [Christus cur tristis.] Suscepit Dominus tristitiam nostram, ut nobis largiretur laetitiam suam. Et vestigiis nostris descendit usque ad mortis aerumnam, ut nos suis vestigiis revocaret ad vitam. Percutiam, inquit, pastorem, et dispergentur oves gregis [Matth. XXVI, 31]. Tristis erat, quia nos parvulos relinquebat. Anima tristis erat non pro sua passione, sed pro nostra dispersione. Proditorem osculo libenter suscepit ; non quia Deus Dei Filius mortem timebat, sed quia nec malos pro se perire volebat. Iuda, osculo Filium hominis tradis [Luc. XXII, 48]? Fungebaris disciplina virtutis, et discipulus factus es consilii iniquitatis? Officio sanguinem fundis? pro pignore amoris vulnus infligis? pacis argumento mortem immittis? servus Dominum tradis, discipulus magistrum prodis? Utiliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici [Prov. XXVII, 6]. Signo dato, ab his qui cum fustibus venerant, detinetur. Iniicit manus turba, nectuntur vincula, deridetur iustitia, et traditur ab iniustitia. |
2 | [Petrus quare percutit aurem. Quare friget. Quem negat.] Percussit ergo Petrus aurem pueri principis. Quare Petrus? Quia ipse accepit regni coelorum claves , et solvendi ligandique ipse adeptus est potestatem. Abscissa est pueri auricula male audientis, aure interiore Christum male intelligentis, qui non est passus Christum prophetam aestimari, sed Dei Filium docuit fideli confessione signari. Limus suum agnoscit operatorem, et caro suam sequitur operatricem. Iubere potuit: operari maluit, qui e limo terrae corporis membra formavit, qui hostes suos non passus est vulnerari. Illi iusto mortem inferebant; persecutorum vulnera iste sanabat. Petrus sequebatur a longe: neque enim negare potuisset, si Christo Domino adhaesisset. Ter me, inquit, negabis. In domo principis sacerdotum ignis ardebat, ubi Petrus occultus sedebat. Frigus erat, ubi Christus non erat. Petrus ab ancilla proditus negat. Mallem Petrum Dominum negasse, quam Iudam Dominum vendidisse . Interrogatus Petrus: Et tu, inquit, ex illis es qui cum Galilaeo erant. Non enim erat qui in principio erat . Hominem negavit, hominum consortium refutavit: non enim hominis erat apostolus, qui fuerat Christi discipulus. |
3 | [Petri fletus. Ager figuli.] Ergo flevit amare [Luc. XXII, 50, 54, 34, 56, 62]: maluit ipse suum accusare peccatum, ut iustificaretur fatendo, quam gravaretur negando. Lacrymas lego, satisfactionem non lego. Petrus negavit in nocte; sed confitetur in die. Habebat lacrymas Petrus, quas pio fundebat affectu: non habebat proditor fletus, quibus culpam ablueret; ut dum reus suo iudicio damnatur, spontaneum facinus expietur . Peccavi, inquit, quod tradiderim sanguinem iustum. Et Iudaei: Quid ad nos? tu videris [Matth. XXVII, 4]. Pertinacibus studiis funestam sibi vindicant sanguinis auctionem, cum refunderet venditor sacrilegii mercedem. Dum pretium sanguinis a Iudaeorum gazophylacio separatur, et ager figuli Christi pecunia comparatur, locus humandis peregrinorum reliquiis: prophetiae testimonium adimpletur, et surgentis Ecclesiae mysterium revelatur [Zach. XI, 12]. Ergo pretio sanguinis emitur mundus: venit enim ut salvetur mundus. Non enim cognovit mundus eum, qui fuerat in mundo mundus. |
4 | [Christus in cruce vermis et scarabaeus.] Accusatur, et tacet. Bene tacet, qui defensione non eget: ambiant defendi, qui timent vinci. Non ut reus excusat se tacendo , sed despicit falsidicos non refellendo. Manus quidem Pilatus lavit, sed facta non lavit. Uxor verberatur in nocte, admonet virum in die. Veritas fatigatur, et a servo Dominus iudicatur. Coronam de spinis annexam compungentes, caput eius coronant, et illudentes adorant. Ut rex salutatur, ut victor coronatur: et quasi Deus et Dominus adoratur. Pulchre crucem ascendit, iudicio victor assistit. Talis ergo ascendit, qui saeculum vincere parat. Posuerunt titulum scriptum, Hic est Iesus, rex Iudaeorum. Vermis in cruce, scarabaeus in cruce. Bonus vermis, qui haesit in ligno; bonus scarabaeus, qui clamavit e ligno. Quid clamavit? Ne statuas illis hoc peccatum. Illis utique petebat veniam, a quibus accipiebat iniuriam Hodie, inquit , mecum eris in paradiso. Nec mirum, si converso culpam ignoscebat, qui insultantibus veniam relaxabat. Potaverunt eum aceto [Matth. XXVII, 48]. Bene ad consummanda omnia corruptio sinceritatis hauritur. Itaque acetum bibitur, vinum cum felle non bibitur. Sinceritati non debuit amaritudo misceri; quia pro nobis Dominum sine peccato docuit crucifigi . Pater, inquit, in manus tuas commendo Spiritum meum [Luc. XXIII, 38, 34, 43, 46]. Bene tradidit, qui non amisit. Spiritus Patri commendatur, ut peccatorum vincula resolvantur. Sol occidit sacrilegis, ut spectaculum obumbraret funestis: finduntur petrae, et Iudaeorum corda durantur. Elementa fugiunt, terra concutitur; iudex arguit, miles custodit, monumenta reserantur, et Iudaeorum perfidia denudatur. |
5 | [Cur Ioseph occulte petit corpus Iesu.] [Discipuli vigilant, et fletibus oculos moestos somnus invidus captat. Iudaei, quid curiosi estis, ubi caro crucifixa remansit? In flammis cum tribus pueris apparuit, qui postea parvulus dignatus est nasci.] Stabant tamen mulieres haec videntes [Ibid., 49], stabat et mater Domini suo filio testimonium perhibente [Ioan. XIX, 25]. Ioseph et Nicodemus Christum sepeliunt [Ibid., 39]. Unus iustus, alter in quo dolus non erat. Nam si Apostoli sepelirent, dicerent non sepultum, quem Iudaei nuntiaverunt raptum. Nicodemus nocte venit propter metum Iudaeorum. Simplicitas enim quaeritur, non ambitio desideratur. Quomodo iustus latebras periculi timeret, qui corpus non timuit sepelire? Ideo occulte postulavit, ut corpus celaret , non ut periculum praecaveret. Mulieres longe stabant, quae diligenter locum servabant. Sexus nutat, devotio calet. Et cum discipuli fatigarentur, solae tamen ab angelo ne timeant admonentur. Noli me, inquit, tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Nondum tibi ascendi, quae viventem cum mortuis quaeris. Quare primum mulieri? Per mulierem mors antea est nuntiata, per mulierem vita hominibus reparatur. Mulier, quid ploras [Id. XX, 17, 15]? Mulier Christum videbat, sed hortulanum putabat. Deus est qui adoratur, homo est qui tenebatur. Non renuit tangi a femina; quia non omnes possunt Christum tangere resurgentem, quem tetigerant in corpore commorantem. |