monumenta.ch > Augustinus > 150
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXLIX. In Coena Domini. De eo quod scriptum est in Evangelio Ioannis, cap. XIII, 4-8, Surgit a coena, et ponit vestimenta sua, etc. . <<<     >>> SERMO CLI. De Passione Domini, II .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CL[Sic meliores Mss. Editi vero, timor saeculi.]. De Passione Domini, I [Correctus ad ph. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore, 74.].

1 [Iudas Iesum non videbat, etsi mutatus non erat. Omnes,] inquit Dominus Iesus, scandalum patiemini in hac nocte. Discipuli terrentur tali auditu, et Iudam non terret tanti sceleris cogitatus. Consulite, Apostoli, Dominum; interrogate, discipuli, Magistrum. Qui mecum, inquit, mittit manum in paropside, ipse traditurus est me. O induratam frontem! Talia de se audit, et adhuc delectatur accumbere; videt publicari suam conscientiam, et adhuc manum porrigit ad buccellam. Numquid ego sum, Rabbi? O Iuda, cui dicis, Numquid ego sum, Rabbi? iam dic, Ego sum. Non est oblivio nescientis, sed pietas miserantis. Tu, Iuda, quem possedit cupiditas, omnia in te novit divinitas: sed vae tibi in quo semel periit humanitas. Omnes, inquit, scandalum patiemini in hac nocte. Et Petrus: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego tamen non scandalizabor. Coeperunt altercari medicus et aegrotus: ille sine aegritudine se esse putabat, ille futuram accessionem videbat. Cui Dominus ait: Paululum sequestremur, donec rei exitum comprobemus. Et Iudas: Quem osculatus fuero, ipse est, tenete eum [Matth. XXVI, 31, 23, 25, 33, 48]. O signum sacrilegum, o placitum fugiendum, ubi ab osculo incipitur bellum, et per pacis indicium pacis rumpitur sacramentum! Venerunt ad hortum, qui iam antea perdiderant paradisum, quaerentes Dominum Iesum Christum: egrediuntur quaerentes, qui ante praevenerant venientes. Stat Iesus, et dicunt, Iesum quaerimus. Aspicit eos ipse Salvator, quos praecedebat Iudas tenebrosus ducator. Ducatum praebebat, et Magistrum non videbat, non quia Iesus mutabilis erat; erat quod erat. Lucem in tenebris quaerebant; sed lucem tenebrae non comprehenderunt. Sed audiamus vocem lucis, qui dicit tenebris venientibus cum laternis, Quem quaeritis? Illi dixerunt, Iesum. Respondit Iesus, Ego sum: audita voce abierunt prostrati in faciem caecitatis [Ioan. XVIII, 4, 5, 7, 6]. Sed quia lucet lux in tenebris [Id. I, 5], excitat elisos a mortuis. Iterum dicit eis, Quem quaeritis? Iesum, inquiunt. Et ait illis, Ego sum. O insensati Iudaei! Interrogastis, et cecidistis; levati estis, et ingrati estis. Qua vos concutiemini comminatione vel terrore, qui ad solam cecidistis simplicem vocem? Dic Israel, Venisti tenere me; quia ego defendi te a persequentibus te? Utinam teneres me, et non perderes te. In aquis parietes construxi, faculam columnae micantis erexi, Aegyptios caecitate percussi, tota nocte pro te pugnavi: factum est mane, et transisti incolumis mare. Male me quaeritis; ideo cecidistis. Ecce qualiter cadunt, qui male Dominum quaerunt.
2 [Petri lapsus. Eiusdem fletus.] Tenetur interea Dominus ad sacerdotum principem perducendus: et cum discipuli laberentur, Petrus promissor egregius coepit ambulare longius, pervenit ad principis domum. Et quia Petrum frigus urgebat, calefaciendus sollicitus assistebat. Ecce ille qui nihil infirmitatis se putabat habere, paulatim coepit ad verba medici pervenire. Negat territus Christum, qui se promiserat animam pro eo positurum. Prostravit eum anicula decrepita, quasi gravis febricula. Pressit eum lethargicus somnus, et cepit eum praeco impiger matutinus. Audit gallum cantantem, et vidit se discipulus Dominum offendisse. Sub ancilla coepit pondere vergi atque demergi: non erat qui adiuvaret, nisi de interioribus praetorii Petrum Dominus respexisset. Cum nox media declinatum subito teneret incursum, gallus cantavit, et nocte naufragus respiravit. Contum invenit fidei liberalem, quousque impelleret navem, ut in medio scopulorum portum quaereret lacrymarum. Vidit navim cordis sui sine mercibus nudam: flere coepit amare; quia Dominum suum coepit amare. Iesus pelago navigatorem terrebat, Petrus de gubernatore securitatem sperabat. Domine, inquit Petrus, ubi me dimisisti? Lumen tuum video, te adhuc non video. Lavasti pedes meos, tersisti linteo tuo; lumine tuo aperi oculos meos: quando possum videre te, nisi respexeris me? Ita permansit in amaritudine lacrymarum, quousque Dominus de portis erumperet inferorum. Petrus lacrymas fudit confessionis, et Iudas osculum porrigit falsitatis.
3 [Venditionis Christi pretium. Orate,] inquit discipulis, ne intretis in tentationem [Matth. XXVI, 41]. Inquieta nox in fugam compulit piscatores. Pastor tenetur, et Petrus turbatur. Ipse pastor tristis erat, anima eius turbatur, divinitas inconcussa laetatur. Orat semel, orat et iterum, tertioque precatur. Tanquam aquila tegebat nidum suum velamento pennarum; et sollicitus cum oraverat, ad pullos revertebatur, propter quos tristitiam patiebatur. Obtulerunt Iudaei triginta argenteos. Ille tali pretio debet comparari, cui non potest aliquid aestimari. Bene, Synagoga, triginta stateres argenti pensasti, dum Dei Filium suspendisti. Abiit ergo Iudas, et laqueo se suspendit. Vide, Iuda, sententiam divinae maiestatis, quae te puniri noluit manibus alienis. Pendes in laqueo, et argentum iacet in templo. Nullus gratulatur de tali commercio; quia sacrilegum pronuntiat pretium. Non licet mitti in corbonam, quoniam pretium sanguinis est. Ecce Iudaeorum improbitas condemnat admissum, et non condemnat sacrilegium. Si tollere non licet pretium, cur implere festinas homicidium? Aut pretium innocentis sanguinis in corbonam non licebat mittere, ipsum innocentem licebat occidere? Emerunt, inquit, agrum in sepulturam peregrinorum. Invenit tandem mens caeca remedium. Ad requiem peregrinorum Salvatoris deputant pretium. Licet non agnoscant, impletur tamen mysterii sacramentum.
4 [Apparent signa in morte Iesu.] Interrogavit Pilatus Iesum. Tu es rex Iudaeorum? Et Iesus, Tu dixisti. Qui ait vulgo, Quem vultis dimittam vobis, Barabbam, an Iesum? Vulgus clamat, Crucifigatur! O inordinata nequitia iudicantis! Pronuntiat innocentem; et eligendi tribuit facultatem. Multa enim sum passa pro iusto isto hac nocte, eius mulier mandat. In nativitate mundi uxor ducit virum ad mortem; in passione Christi uxor provocat ad salutem: illic serpentis subtilitas praecipitat; hic terror angelicus revocat: ut inde inciperet venia, unde videntur prorupisse peccata. Aqua manus lavat, dicens, Innocens sum a sanguine huius iusti [Matth. XXVII]. Illuminatur per aquae mysterium iudicis sensus, et Christum pronuntiat iustum, ut populum faceret reum. Magnum tibi delicti vindicas principatum. Ecce iudex Salvatoris se amore excusat; et traditor se cum Iudaeis propria voce condemnat. Omnia sunt elementa permota, coelum non est quietum, cum caput Dominicum colaphis verberatur. Non curia coelestis coelo contenta permansit, quia in commotione fuerunt. Coeli luminaria conturbantur, et de stationibus suis stellae sulphureae cadunt in lapsum. Ligni cuspide rumpitur Golgotha, resonant mallei securesque caedentes, scinduntur montis sacrati petrae: ille solus Petrus qui fuerat super petram, tanquam in mollem tenuemque arenam solvebatur ex petra. Latro veniam petiit, deitate largiente percepit. Ille sui meminisse rogavit; Salvator in paradiso secum venisse promisit.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXLIX. In Coena Domini. De eo quod scriptum est in Evangelio Ioannis, cap. XIII, 4-8, Surgit a coena, et ponit vestimenta sua, etc. . <<<     >>> SERMO CLI. De Passione Domini, II .
monumenta.ch > Augustinus > 150