Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXLIX. In Coena Domini. De eo quod scriptum est in Evangelio Ioannis, cap. XIII, 4-8, Surgit a coena, et ponit vestimenta sua, etc. .
1 | [Lotio pedum peregrinis exemplo Domini exhibenda.] Hodie, fratres charissimi, audituri sumus evangelistam dicentem, Quia cum surrexisset a coena Dominus, posuit vestimenta sua, et praecinxit se linteo, et coepit lavare pedes discipulorum suorum. Quid nos, dilectissimi, hoc loco dicturi sumus? Quam excusationem praetendere poterimus, qui dedignamur impendere peregrinis, quod ille dignatus est impendere servis suis? Sed sunt forte aliqui viri potentes et nobiles, sunt aliquae delicatae matronae, quae dedignantur se inclinare usque ad vestigia sanctorum in hoc mundo peregrinantium: hospitum pedes non solum ipsi non dignantur abluere, sed nec suorum quidem cuiquam, ut pro se faciant, imperare. Erubescunt forsitan nobiles delicatis manibus viri, vel mulieres christianae in hoc mundo sanctorum contrectare vestigia; quia hoc natalium praerogativa non patitur. Mala nobilitas, quae per superbiam apud Deum reddit ignobilem. Erubescunt ergo nobiles et potentes sanctis et peregrinis abluere pedes in hoc saeculo: sed si se non correxerint, plus habent erubescere et dolere, cum ab illorum consortio separati fuerint in futuro. Tunc sine ullo poenitentiae remedio affligentur, cum illos quos despexerant, propter humilitatem viderint accipere regnum, se propter superbiam meruisse supplicium. Timeamus ergo, fratres, illud quod beatus apostolus Petrus timuit, quando audivit Dominum dicentem, Si non lavero te, non habebis partem mecum : ne forte et nos, si sanctorum pedes dedignamur abluere, partem cum illis non mereamur habere. Inclinemus nos potius ad sanctorum vel peregrinorum vestigia: quia cum hoc sancta humilitate complemus, illorum quidem pedes manibus nostris tangimus, sed animarum nostrarum sordes et maculas per fidem et humilitatem abluimus, et non solum minuta, sed etiam capitalia peccata purgamus . |
2 | [Mysteria in die Coenae instituta.] Gaudete ergo, dilectissimi, et exsultate in Domino, qui nobis in hoc die salutiferae consolationis mysteria consecravit. Unde autem commendavit Dominus corpus et sanguinem suum? unde, nisi de humilitate sua? Nisi enim esset humilis, nec manducaretur, nec biberetur. Respice altitudinem ipsius: In principio erat Verbum. Ecce qualis est cibus sempiternus. Sed manducant Angeli, manducant supernae virtutes, manducant coelestes spiritus, manducant et saginantur; et integrum manet quod eos satiat et laetificat. Quis autem homo posset ad illum cibum ascendere? Quia ergo ad illum panem homo non poterat ascendere, dignatus est panis ipse descendere ad hominem: et hoc cum ineffabili pietate factum est; quia oportebat ut mensa illa Angelorum lactesceret, et ad parvulos perveniret. Sic ergo fecit Sapientia Dei, sic nos per carnis assumptionem pavit pane coelesti: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 14]. Vide ergo humilitatem, quia panem Angelorum manducavit homo: id est, Verbum illud, unde pascuntur Angeli, sempiternum, quod est aequale Patri, manducavit homo. |
3 | [Nihil nisi de adiutorio Dei praesumendum. Praesumptio Petri.] Et ideo, fratres charissimi, quia nos Dominus noster patientiam docuit, poena liberavit, morte redemit, speremus semper in Domino, et nihil sine eius voluntate et adiutorio praesumamus. Nostis enim quid temere beatus Petrus promiserit Christo: Et si omnes, inquit, scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Dominus qui noverat fragilitatem humanam, et sciebat non esse in promissione, sed in consummatione virtutem: Amen, inquit, dico tibi, quod in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Dicit ei beatus Petrus, Etiamsi me mori oportuerit tecum, non te negabo. Videte, fratres, responsionem discipuli, et intelligite dilectionis esse quod dixit. Sed quia per solum sui amoris studium, non addito etiam adiutorio Domini, voluit esse promissum, stare non potuit per hominem, quod sub divinitate pendebat. Fuit quidem in voluntate, sed non fuit in virtute: sicut ipse Dominus dicit, Spiritus promptus est, caro autem infirma [Matth. XXVI, 33-35, 41]; et iterum, Sine me nihil potestis facere [Ioan. XV, 5]. Usque ad mortem promisit, et in timore negavit. Habuerat confessionem mirabilem, si habuisset in consummatione virtutem. |
4 | [Conscientia a peccatis expurganda.] Unde, dilectissimi fratres, rogo et admoneo vos, ut unusquisque recurrat ad testem idoneum, id est, conscientiam suam: et si ibi aliqua vulnera invenerit peccatorum, confugiat ad remedium lacrymarum; poeniteat se fecisse quod fecit, incipiat vigilantissimo corde praeterita curare, praesentia vitare, futura prospicere, et Deo auxiliante, repellere: quia quamdiu quis in hoc saeculo vivere possit ignorat; nec licet evadere, nisi poenitentia praecurrente. Illud ante omnia, dilectissimi fratres, quod specialiter pertinet ad fideles, pia fide et tota animi devotione cogitate, accessuros vos ad altare Domini Dei nostri. Inspicite universa latibula cordis vestri; ne forte sint ibi aliqua peccata, quae necdum curata sint eleemosynis atque ieiuniis: et timete illud Apostoli, Qui manducaverit corpus Domini et biberit sanguinem eius indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se ipsum homo, et sic de corpore illo edat, et de calice bibat [I Cor. XI, 27, 28]. Nullus ex vobis contra ullum hominem odium reservet in corde suo; ut securi possitis dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Castitatem autem ante omnia custodite, gulam refrenate, ebrietatem fugite, pauperibus secundum quod vires suppetunt, eleemosynas date. |
5 | [Perseverandum in piis operibus.] Et hoc ante omnia rogo, fratres charissimi, ut gaudium quod nobis huc usque de vestra devotione fecistis, in die crastina, id est, in Passione Domini compleatis. Non enim qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Id. XXIV, 13]. Et ideo sic agere debetis, ne per unius diei negligentiam perdatis quod per totam Quadragesimam acquisistis. Sic est enim tota Quadragesima abstinere, orare vel psallere, et in passione Domini, id est, in Parasceve de ecclesia se subtrahere; quomodo si quis cum grandi labore studeat terram colere, et messem non mereatur accipere. Et ideo rogo vos, ut nullus de ecclesia se subtrahat, nisi forte quem aut corporis infirmitas, aut grandis et publica necessitas tenuerit occupatum. Ipse enim in Paschali solemnitate legitimum gaudium poterit celebrare; qui in Passione Domini se noluerit de ecclesiae conventu subtrahere. Qui me in hac suggestione libenter audierit, confido quod illi Deus et in hoc saeculo et in futuro gloriosa praemia repensabit. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |