Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXLVIII. In Quadragesima, IX .
1 | [Renovationi suae iugiter incumbendum. Indivisa Dei et hominis operatio. Cur Deus dat praecepta.] Apostolica, dilectissimi, doctrina nos admonet, ut deponentes veterem hominem cum actibus suis, de die in diem sancta conversatione renovemur [Ephes. IV, 22, 23]. Si enim templum Dei sumus, et mentium nostrarum Spiritus sanctus habitator est, dicente Apostolo, Vos enim estis templum Dei vivi [I Cor. III, 16]; multa nobis vigilantia laborandum est, ut cordis nostri receptaculum tanto hospite non sit indignum. Et sicut in domibus manufactis laudabili diligentia providendum est, ut si quid aut infusione imbrium, aut turbine procellarum, vel ipsa fuerit antiquitate corruptum, cita in integrum cura restituat: ita iugi oportet sollicitudine praecaveri, ne quid in nostris animis incompositum, ne quid inveniatur immundum. Quamvis enim aedificium nostrum sine ope sui non subsistat artificis, nec fabrica nostra possit esse incolumis, nisi ei protectio praefuerit conditoris: tamen quia rationabiles lapides sumus, et viva materies, sic nos auctoris nostri exstruit manus, ut cum opifice suo etiam is qui reparatur, operetur. Gratiae igitur Dei obedientia se humana non subtrahat, nec ab illo bono, sine quo non potest bona esse, deficiat; ac si quid sibi impossibile aut arduum in mandatorum effectibus experitur, non in se remaneat, sed ad adiuvantem recurrat: qui ideo praeceptum dat, ut excitet desiderium, et praestet auxilium, dicente propheta, Iacta cogitationem tuam in Domino, et ipse te enutriet [Psal. LIV, 23]. An forte quisquam tam insolenter superbit, et ita se illaesum, ita immaculatum esse praesumit, ut nullius iam renovationis indigeat? Fallitur prorsus ista persuasio, et nimia vanitate veterascit, qui inter tentationes istius vitae ab omni se vulnere credit immunem. |
2 | [Vita haec plena periculis. Iustorum pericula: obtrectantium linguae, scandalum ex iniquorum prosperitate. Stellarum potestas nulla.] Plena sunt omnia periculis, plena omnia laqueis; incitant cupiditates, insidiantur illecebrae; blandiuntur lucra, damna deterrent: amarae sunt obloquentium linguae, nec semper veracia sunt ora laudantium. Inde saevit odium, hinc decipit mendax officium; ut facilius sit vitare discordem, quam declinare fallacem. In ipsis autem virtutibus obtinendis tam dubius modus et tam incerta discretio est, ut si quisquam inter bonorum malorumque confinia subtilissimi discriminis potuerit servare mensuras, difficile sit ut bene sibi consciam probitatem obtrectantium lingua non mordeat, et iniquorum evadat opprobria, cui est amica iustitia. Iam cum ad ipsas rerum temporalium varietates cogitatio humana convertitur, quantae se opponunt caligines, quanti pravarum opinionum oboriuntur errores; ut de obiectu contrariorum sumatur materia querelarum! Nam licet omnium fidelium corda non dubitent, nullis mundi huius partibus nullisque temporibus providentiam abesse divinam, nec de stellarum potestate, quae nulla est, saecularium negotiorum pendere proventus, sed aequissimo et clementissimo summi regis arbitrio cuncta disponi; quoniam sicut scriptum est, Universae viae Domini misericordia et veritas [Psal. XXIV, 10]: tamen cum quaedam non secundum desideria nostra procedunt, et sub humani errore iudicii superior est plerumque iniqui causa quam iusti, vicinum nimis atque contiguum est ut etiam magnos animos ista concutiant, et in aliquod illicitae causationis murmur impellant: siquidem istis varietatibus etiam excellentissimus propheta David usque ad periculum se turbatum profitetur et dicit, Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei; quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns [Psal. LXXII, 1, 2]. Unde quia paucorum est tam solida fortitudo, ut nulla iniquitatum perturbatione quatiantur, et multos fidelium non adversa tantum, sed etiam secunda corrumpant; sanandis vulneribus, quibus humana infirmitas sauciatur, diligens est adhibenda curatio. Ideo enim de periculis quibus mundus hic plenus est, quaedam breviter percurri; ut dicente Scriptura, Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato [Prov. XX, 9]? omnes sibi intelligant delictorum indulgentiam et reparationis necessariam esse medicinam. |
3 | [Poenitentia omnibus necessaria. Deus omniscius.] Quando autem, dilectissimi, opportunius ad remedia divina decurrimus, quam cum ipsa nobis sacramenta redemptionis nostrae temporum lege referuntur? Quae ut dignius celebremus, saluberrime nos quadraginta dierum ieiunio praeparemus. Non enim hi tantum qui per mortis Christi resurrectionisque mysterium in novam vitam Baptismo sunt regenerandi, sed etiam omnes populi renatorum utiliter sibi et necessarie praesidium huius sanctificationis assumunt: illi, ut quae nondum habent accipiant; isti, ut accepta custodiant: dicente Apostolo, Qui stat, videat ne cadat [I Cor. X, 12]. Nemo tanta est firmitate suffultus, ut de stabilitate sua debeat esse securus. Utamur igitur, dilectissimi, saluberrimi temporis venerabilibus institutis, et sollicitiore cura cordis nostri specula tergamus. Quantumlibet enim caste et sobrie mortalis haec vita ducatur, quodam tamen pulvere terrenae conversationis aspergitur: et nitor mentium ad Dei imaginem conditarum non ita a fumo totius vanitatis alienus est, ut nulla possit sorde fuscari, et non semper indigeat expoliri. Quod si etiam cautissimis animis necessarium est, quanto illis amplius est expetendum, qui tota forte anni spatia aut securius aut negligentius transegerunt? Quos charitate debita commonemus, ut non ideo sibimet blandiantur, quia nobis conscientiae singulorum patere non possunt: cum oculos Dei simul universa cernentis non abdita locorum, non parietum septa secludant; nec solum ei acta et cogitata, verum et agenda et cogitanda sint cognita. Ista ergo scientia summi iudicis, iste est tremendus aspectus, cui pervium est omne solidum, et apertum omne secretum; cui obscura clarent, muta respondent; silentium confitetur, et sine voce mens loquitur. Nemo patientiam bonitatis Dei de peccatorum suorum impunitate contemnat: nec ideo illum aestimet non offensum, quia necdum est expertus iratum. Non sunt longae mortalis vitae induciae, nec diuturna est licentia insipientium voluptatum in aeternarum dolorem transitura poenarum, si dum iustitiae sententia suspenditur, poenitentiae medicina non quaeritur. |
4 | [Quam periculose orat cupidus ultionis. Praesto est misericordia misericordi.] Confugiamus ergo ad praesentem ubique misericordiam Dei, et ut sanctum Pascha Domini digna observantia celebretur, cunctorum fidelium corda sanctificentur. Mitescat saevitia, mansuescat iracundia: remittant sibi omnes culpas invicem suas, nec exactor sit vindictae qui petitor est veniae. Dicentes enim, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]; durissimis nos vinculis alligamus, nisi quod profitemur impleamus. Unde, si orationis huius sacratissimum pactum non tota sui conditione servatum est; nunc saltem conscientiam suam unusquisque cognoscat, et alienis ignoscendo delictis, abolitionem suorum obtineat peccatorum. Dicente namque Domino, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester qui in coelis est [Matth. VI, 14] [Luc. VI, 37]: non longe est ab unoquoque quod poscit; cum de benignitate supplicis sententia pendeat iudicantis. Qui humanarum precum misericors et iustus auditor, aequitati suae de nostra lenitate praescribit, ut non haberet in eos ius severitatis, quos non invenisset cupidos ultionis. Clementes autem et mites animos etiam largitas decet. Nihil enim dignius est, quam ut homo sui auctoris sit imitator, et secundum modum propriae facultatis divini sit operis exsecutor. Nam cum aluntur esurientes, vestiuntur nudi, foventur infirmi, nonne auxilium Domini manus explet ministri, et benignitas servi munus est Domini? Qui cum ad effectus misericordiae suae adiutore non egeat, ita suam omnipotentiam temperavit, ut laboribus hominum per homines subveniret, et merito Deo gratiae referrentur de pietatis officiis, cuius opera videntur in famulis. Propter quod ipse Dominus discipulis ait: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, magnificent Patrem vestrum qui in coelis est [Matth. V, 16], per Christum Dominum nostrum. Amen. |