monumenta.ch > Augustinus > 147
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXLVI. In Quadragesima, VI . <<<     >>> SERMO CXLVIII. In Quadragesima, IX .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXLVII[Addititiam clausulam hanc esse vel ex eo coniectamus, quod in illa plurimum variant codices manuscripti.]. In Quadragesima, VIII [Correximus ad gr. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Diversis 46.].

1 [Quadragesima a Christo consecrata, de necessitate servanda.] Si bene retinet, fratres, vestra Dilectio, hoc superiore Dominica praedicavimus, quod sanctam Quadragesimam abstinendo ipse Dominus consecraverit, et tot dierum noctiumque curriculo cibum omnino non capiens, unum ac solidum ieiunii corpus [Sic vetus codex Germanensis. At editi, dura corda versate.] effecerit: quod in totum non observare, sacrilegium est; ex parte autem violare, peccatum est. Hoc enim fecit causa salutis nostrae, ut rem utilem non solum doceret verbis, sed etiam exemplis instrueret: ut iisdem vestigiis quibus ad fidem currimus, ad abstinentiam graderemur. Sed videamus quae causa exstiterit, ut ieiunia sibi Salvator indiceret, et ipse primus bonus humani generis medicus ieiunaret. Bonus enim medicus poculum quod aegro daturus est, ipse prius gustat, ut peritiam artis suae ante in se ipse demonstret: ut experimentum aeger accipiens, securus sit de poculo, securior de salute. Deinde quo loco hoc ipsum tempus ieiunii procurarit. Dicit enim evangelista abstinuisse Dominum quadraginta diebus et noctibus in deserto [Matth. IV, 2].
2 [Institutionis illius ratio. Castitatis prodiga saturitas. Adae primi et secundi comparatio.] Arbitror itaque causam hanc esse ieiunii, ut quia primus Adam in paradiso constitutus, per intemperantiam gulae, gloriam immortalitatis amiserat [Gen. III, 17], eamdem immortalitatem secundus Adam Christus per abstinentiam repararet. Et quia contra mandatum Dei gustans de interdicta arbore peccatum mortis inciderat; nunc secundum mandatum Domini ieiunans vitae iustitiam mereretur. Hoc enim agit Salvator, ut eisdem vestigiis, quibus admissa fuerant delicta, purgentur: hoc est, ut quia homo manducando deliquerat, corrigat abstinendo; vel, quia epulando mulierem cognoverat, nunc eamdem ieiunando despiciat. Adam enim Evam nonnisi intemperantia provocante cognovit. Quamdiu autem mansit in illis intemerata parcitas, mansit et impolluta virginitas: et quamdiu ieiunaverunt ab interdictis epulis, tamdiu et a pudendis ieiunavere peccatis. Fames enim amica virginitatis est, inimica lasciviae: saturitas vero castitatem prodigit, nutrit illecebram. Igitur, sicut dixi, hoc agit Dominus, ut iis praeiudiciis, quibus homo obnoxius peccatis fuerat, liberetur. Propterea namque per omnia secundum similitudinem Adae nasci voluit, ut secundum similitudinem Adae omnia hominis peccata dissolveret. Adam enim de terra virgine natus est; et Christus de Maria virgine procreatus. Illius maternum solum necdum rastris scissum fuerat; istius maternum secretum nunquam concupiscentia violatum. Adam Dei manibus plasmatur e limo; Christus Dei Spiritu formatur in utero. Uterque ergo oritur Deo Patre, uterque virgine utitur matre, uterque, sicut evangelista dicit, filius Dei est: sed Adam creatura est Dei, Christus vero substantia [Luc. III, 38, ] [et I, 32].
3 [Cur Christus in deserto ieiunavit. Mulieris praesentia quam periculosa.] Hoc ergo agit Dominus sicut Adam secundus: ut quod prior homo manducando perdiderat, hoc alter ieiunando recipiat, ac legem in paradiso abstinentiae datam in deserto custodiat. Sciebat enim praeceptum Dei non unius loci legem esse, sed mundi. Non enim interest divinitatis mandatum utrum domi an in agro custodias; cum ubique sit qui praecepit. In deserto itaque Salvator implet mandatum Dei, ut ibi Adam servaret errantem, ubi fuerat de paradisi possessione proiectus. Adam enim expulsus de paradiso, inculta mundi deserta sustinuit. In deserto ergo primum homini salus refunditur, ubi desunt epulae, ubi desunt deliciae, ubi, quod est omnium malorum causa, deest et mulier. Potuerat enim Adam inter illas paradisi delicias inconcussus stare, si Eva ibidem cum diabolicis insidiis [Nunc primum prodit ex veteri libro Colbertinae bibliothecae notato 821. Eiusdem tamen sermonis excerptum iam exstabat in vulgata Bedae, seu Flori collectione ad II Cor. III, sub hoc titulo: «Ex sermone de verbis Evangelii 17.» Quem reipsa ordinem tenet in Colbertino codice supra laudato.] non fuisset. Conveniens ergo est desertum saluti, ubi non est Eva quae persuadet, non est mulier quae blanditur. Videte rem miram: in paradiso cum Adam diabolus decertat, in deserto cum Christo diabolus dimicat; ubique insidiatur homini, ubique congreditur: sed ubi mulierem invenit, vincit; ubi mulierem non invenit, victus abscedit.
4 [Desertum quoddam corpus ieiunum et castum.] Formam igitur dedit nobis Deus in hoc facto, ut ieiuniorum tempore tanquam desertum habitantes, abstineamus epulis, voluptate, muliere [Emendatus ad gr. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Diversis 22.]; nec coniungatur nobis Eva, ne nos a casta observatione, illecebrosa persuasione subvertat. In deserto enim quodam modo videtur habitare, qui Quadragesimae tempore ieiunus et castus est. Desertum plane quoddam ipsum corpus est christiani, cum non repletur cibis, non poculis irrigatur, sed arentis inediae squalore negligitur. Desertum, inquam, est corpus nostrum, cum abstinentia marcescit caro, siti pallor obducitur, et contemptu rerum totius hominis species inculta sordescit. Tunc Christus Dominus habitat desertum pectoris nostri, cum terram nostram fame squalidam ac siti aridam esse reperit; secundum quod ait propheta David: Sicut in terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi [Psal. LXII, 3]. Aliter enim sicut in sancto ei apparere non possumus, nisi terra corporis nostri fuerit deserta mundanis deliciis, invia diabolicis concupiscentiis, et inaquosa libidinosis illecebris. Tunc habitans Salvator hoc desertum corporis nostri, omnes ibi diaboli factiones exsuperat, et secretum ac securum a cogitationibus saeculi esse suum fecit habitaculum: ut deinceps nos intra nosmetipsos velut in solitudine constituti, nonnisi coelum respiciamus et terram; hoc est, non cogitemus alium, nisi coelestis regni Dominum, et terrenae resurrectionis auctorem.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXLVI. In Quadragesima, VI . <<<     >>> SERMO CXLVIII. In Quadragesima, IX .
monumenta.ch > Augustinus > 147