Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXLVI. In Quadragesima, VI .
1 | [Ieiunium inutile ab iniquitate non recedentibus.] Superiore Dominica diximus, hoc esse fidei nostrae opus primum, ut horum quadraginta dierum curriculo devotissime ieiunemus, et istam esse causam salutis nostrae, si hoc tempore abstinentiae operam commodemus. Atque ideo, fratres dilectissimi, inspicere debemus quae sit huius forma ieiunii; ut respiciamus quanta sit eius utilitas. Est enim interdum inutile et inane ieiunium, quod licet ventrem et omnia viscera succo saturitatis exhauriat, non tamen acceptum est Deo; quia mentem et intimos sensus minime a vinculo iniquitatis evacuat. Quid enim prodest ieiunare visceribus, et luxuriare venatibus; abstinere a cibis, et errare peccatis; castigare corpus inedia, mentem exercere nequitia; vinum forte non bibere, et ebrium cogitatione malignitatis incedere? Nisi quod facilior est causa saturi sive temulenti, quam iniqui pariter et ieiuni. Ille enim peccare aliquando desinit, qui ebrius aliquando obdormit: hic autem errare non cessat, qui exercitatus malo, et ieiuniis semper invigilat. Inutile et inane est tale ieiunium, quod inedia membra debilitat, et animam a perditione non liberat. De quo ieiunio dicit sanctus propheta ex persona Domini: Utquid mihi ieiunatis? Non tale ieiunium elegi, dicit Dominus [Isai. LVIII, 5]. |
2 | [Piis etiam exercitiis non vacantibus, sed venationi.] An putatis illum ieiunare, fratres, qui primo diluculo ad ecclesiam non vigilat, non beatorum martyrum loca sancta perquirit; sed surgens congregat servulos, disponit retia, canes producit, saltus silvasque perlustrat: servulos, inquam, secum pertrahit, fortasse magis ad ecclesiam venire cupientes; et voluptatibus suis peccata accumulat aliena, nesciens reum se futurum tam de suo delicto, quam de perditione servorum? Tota igitur die venatibus immoratur, nunc clamorem immoderatum efferens, nunc silentium latenter indicens; laetus si aliquid repererit, iratus si id quod non habebat, amiserit: et tanto studio gerit, quasi ideo indictum ieiunium fuerit, ut venetur. In his ergo luxuriis, fratres, dicite quis cultus sit Dei, quae mentis possit esse devotio; qui propterea ieiunat, non ut Deo aut orationibus vacet, sed ut tota die otiosus et liber proprias exerceat voluptates? Quamvis igitur qui huiusmodi es, frater, vespere ad domum redeas, quamvis declinante iam sole manduces; potes videri tardius refecisse, non tamen Domino ieiunasse. Nec enim potes videri voluntatem tuam exercens, fecisse Domini voluntatem. Haec enim voluntas est Domini, ut ieiunemus a cibis pariter et peccatis. Abstinentiam indicamus corpori, ut a vitiis magis animam abstinere possimus. Frenum enim quoddam est luxuriantis animae corpus exhaustum. Quisquis enim ieiunat et peccat, lucrum escarum fecisse videtur, non salutis: et parcendo copiis replesse cellarium, non mentem saginasse virtutibus. |
3 | [Dominorum in servos nequitia. Servus neri frater, canibus tamen posthabitus.] Nonnulli autem divinorum immemores praeceptorum, ita circa servos suos et subditos sibi potestatem dominationis exercent, ut in his diebus non dubitent flagris eos caedere, poenis afficere, compedibus praepedire; et si forte cum ad reficiendum venitur, tardius minister adfuerit, statim eum verberibus laniare, et prius se satiare servuli sanguine, quam convivii voluptate. Horum tale ieiunium est, quasi ideo ieiunatum est, non ut divinitatis misericordiam provocaret, sed ut clamorem familiae ingemiscentis effunderet. Quisquis autem Dei misericordiam promereri cupit, ipse debet prior esse misericors. Scriptum est enim, Qua mensura mensi fueritis, eadem mensura remetietur vobis [Luc. VI, 38]. Et quod magis dolendum est, christianus dominus christiano in his diebus servo non parcit, minime respiciens quod etsi servus est conditione, gratia tamen frater est. Etenim similiter Christum induit, iisdem participat sacramentis, eodem quo et tu, utitur Deo Patre; cur te non utatur ut fratre? Sunt enim plerique, qui de venationibus redeuntes, magis canum quam servorum gerunt curam, qui faciunt eos iuxta se vel accumbere vel dormire, quotidianum illis cibum sua praesentia ministrantes, qui utrum servi eorum fame moriantur, ignorant: et, quod est gravius, si diligenter his praeparatum non fuerit, pro cane servus afficitur. Vides etiam in nonnullorum domibus nitidos et crassos canes discurrere; homines autem titubantes et pallentes incedere. Isti ergo miserebuntur pauperibus aliquando, qui minime servis suis miserentur? |
4 | [Ieiunium Deo acceptum.] Scire igitur debemus, fratres, acceptum esse Deo ieiunium, non solum ut abstinentia corpora castigemus, sed etiam humilitate animas induamus. Simus ad servulos mites, blandi ad extraneos, ad egenos misericordes, pacifici ad omnes. Surgentes primo diluculo ad ecclesiam festinemus, referamus Deo gratias, peccatis veniam postulemus, rogantes praeteritis delictis indulgentiam, futuris cautelam. Tota die sit nobis assidua vel oratio, vel lectio. Qui litteras nescit, sanctum magistrum perquirens, eius confabulatione pascatur. Nulli actus saeculi, actus divinitatis impediant: non ludus tabulae mentem avocet, non voluptas canum sensus abducat, non negotii compendium animum aviditate pervertat. Quidquid enim aliud praeter mandatum Dei feceris, quamvis abstineas, non ieiunas. Hoc est enim ieiunium salutare, ut sicut abstinetur corpus ab epulis, ita et anima refrenetur a vitiis. |
5 | [Prandia pauperibus eroganda. Ieiunium sine eleemosyna, negotiationis genus.] Illud etiam, fratres, ad perfectionem ieiunii tacendum non est, ut qui abstinemus, et minime prandemus, hoc tempore prandia nostra pauperibus erogemus. Haec enim est vera iustitia, si te esuriente, de tuo cibo alius saturetur: et tu pro delictis tuis Dominum roges, et ille pro te satiatus exoret. Utrumque tibi proficiet, et tua fames, et saturitas mendicorum. Caeterum qui sic abstinet, ut nihil pauperibus de suis epulis largiatur, videtur quaestum sibi fecisse suum ieiunium, et negotiationem exercuisse parcendo. Ad hoc enim abstinuit, non ut placeret Deo, sed ne amplius erogaret; et ideo bona est eleemosyna cum ieiunio. Quasi enim quoddam negotiationis genus est, ut tam parce vivat, ut abstinentia sua monachos clericosque praecedat. Nisi hoc interest, quod illi hoc quaestus causa faciunt, nos salutis: illi pecuniae compendio animas suas macerant; nos propter animarum lucrum nostra corpora castigamus. |