monumenta.ch > Augustinus > 145
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXLIV. In Quadragesima, V . <<<     >>> SERMO CXLVI. In Quadragesima, VI .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXLV[Huius sermonis meminit Possidius in Indiculo. cap. 9.]. In Quadragesima, VI [Pauciores Mss., quod malum est. Et infra, quod bonum est.].

1 [Quadragesimae diuturnitas non fastidienda.] Hos sanctae Quadragesimae dies, fratres charissimi, debemus omni veneratione suscipere, nec longiorem numerum huius temporis fastidire: quia quanto plures dies sunt ieiunii, tanto maior est causa remedii; quanto prolixior abstinentiae cursus, tanto redemptio copiosior est salutis; quanto austerior cura vulnerum, tanto medicina est salubrior peccatorum. Deus enim qui est nostrarum medicus animarum, congruum tempus instituit, quod et iustis satis sit ad orandum, et peccatoribus sufficiat ad rogandum: illis requiem postulantibus, his veniam deprecantibus. Congruum enim tempus est Quadragesimae, nec breve est ad exorandum, nec longum est ad promerendum. Quadraginta enim dierum ieiuniis quaevis iniquitas peccatoris exorari potest, et quantavis severitas iudicis mitigari. Illi longum et fastidiosum forte sit tempus, qui nec orat de culpa, nec sperat de venia. Desperatio enim nec confiteri de scelere, nec indulgentiam novit sperare de iudice. Sanctus igitur et salutaris Quadragesimae cursus est, quo iudex adducitur ad misericordiam, peccator ad poenitentiam, iustus ad requiem. His enim diebus solito amplius et divinitas miseretur, et delinquentia deprecatur [Sic Mss. Editi vero: Remissio enim peccatorum facit arbores bonas.], et iustitia promeretur. Patent enim omnia, et coeli ad indulgendum, et peccator ad confitendum, et lingua ad postulandum.
2 [Quadragenarius numerus mysticus. Diluvium effectus misericordiae.] Salutaris, inquam, et mysticus est quadragenarius numerus. Nam primum cum mundi faciem iniquitas hominum possideret, tot dierum curriculo Deus effusis de coelo imbribus universam terram diluvio superfudit [Gen. VII, 4]. Vides ergo iam illo tempore mysterium in figura dispositum. Nam sicut tunc quadraginta diebus pluit ad purgandum mundum; ita et nunc quadraginta diebus miseretur ad hominem purificandum. Quanquam et illius temporis diluvium misericordia dicenda est, quo iniquitas oppressa est, et iustitia conservata. Pro misericordia enim factum est, ut et iusti evaderent, et iniqui amplius non peccarent. Pro misericordia plane videmus illud fuisse diluvium, quo, veluti baptismo quodam, totius mundi facies est innovata: scilicet ut qui perditorum hominum scelere sordebat ad crimina, beati Noe habitatione floreret ad gratiam; et qui iniquitatis erat prostibulum [Sic nonnulli Mss. Alii autem cum Lov.: Non debeo locum evacuare. At Am. et Er., nam debeo, etc.] tunc, modo fieret domicilium sanctitatis.
3 [Diluvium nostri similitudo Baptismi, necnon Quadragesimalis ieiunii.] Diluvium, inquam, illud huius nostri fuit similitudo Baptismatis. Hoc enim tunc gestum est, quod nunc agitur: hoc est, ut exuberantibus aquarum fontibus periclitarentur vitia, iustitia sola regnaret, mergerentur in profundum peccata, sanctitas vicina coelo portaretur. Tunc enim, sicut dixi, hoc agebatur, quod nunc agitur in Ecclesia Christi. Nam sicut Noe arca submersis omnibus vitiis peccatorum adulta ferebatur [Mss., dimitte illi.]; ita Baptismatis fonte coelo vicina portatur Ecclesia, et deletis omnium superstitionibus idolorum, fides regnat in terris, quae de Salvatoris arca procedit. Sanctum ergo et sacratum Quadragesimae tempus est, quod statim ab initio coepit inter iustos iniustosque discernere, bonos a malis quodam iudicio separare. Quod quidem similiter fieri etiam in hac nostra Quadragesimae observatione perspicimus. Nam per hoc quadraginta dies separantur mali a bonis; hoc est, luxuriosus a casto, a ieiuno intemperans [Morel, Elem. critic., p. 241, hic legit, descendat, pro, discat. Nemo diffitebitur sensum sic clariorem emergere. M.], a christiano gentilis: separatur, inquam, malus a bono; hoc est, peccator a iusto, diabolus a sancto, haereticus a fideli. Relictis enim his omnibus ad similitudinem diluvii tanquam in naufragio saeculi, sola ad instar arcae illius in altum cum suis virtutibus elevatur Ecclesia.
4 [Ecclesia, arca tricamerata. Vox Noe praedicantis excidium mundi.] Nam et nos, etsi peccatores, ad imitationem sancti Noe annuntiamus vobis mundi futurum esse excidium; et illos tantummodo dicimus periculum evasuros, quos triplex arca intra se gremio religionis incluserit. Triplex enim arca est Ecclesia; quia Trinitatis continet sacramentum. Nam cum dicit Scriptura bicameratam et tricameratam eam fuisse, utique demonstrat triplici divinitatis illam gratia esse distinctam [Id. VI, 16, sec. LXX]. Annuntiamus igitur sicut Noe, mundi futurum esse naufragium, et ad hanc domum confugere omnes homines admonemus. Et sicut Noe filios suos in arca recepit; ita et nos filios nostros optamus in ista arca suscipere. Quisquis enim in hac domo vult habitare nobiscum, noster est filius. Sed dicit aliquis, sancti Noe praedicationis vocem in Scripturis minime esse descriptam. Audi igitur. Noe etsi tacebat voce, opere loquebatur; silebat lingua, fabricatione clamabat. Nam utique cum operaretur opus novum, et nulli aliquando compertum, admonebat cunctos, novis periculis nova tabernacula praeparari. Loquebatur ergo opere, et dicebat illud evangelicum Domini dictum, Si mihi non creditis, operibus credite [Ioan. X, 38]; et credendo, periculum evadere poteritis: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXLIV. In Quadragesima, V . <<<     >>> SERMO CXLVI. In Quadragesima, VI .
monumenta.ch > Augustinus > 145