monumenta.ch > Augustinus > 144
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXLIII. In Quadragesima, IV . <<<     >>> SERMO CXLV. In Quadragesima, VI .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXLIV[Editi, confitebitur illum. At Mss., in illo; iuxta graecum, en autô.]. In Quadragesima, V [Correctus est ad omnes codices scriptos et excusos in sermone 66 designatos.] [Note: Alias, de Verbis Domini 12.].

1 [Ieiunii utilitas ostenditur exemplis Moysi et Adae.] Adest nobis venerabile et medicinale Quadragesimae tempus, charissimi, per quod ieiunantes peccatorum nostrorum vulnera curare debemus. Quantum sit ergo bonum ieiunii, quantumque homini gratiae conferat, brevi sermone exemplis additis disseramus. Moyses primus quadraginta diebus ac noctibus cum ieiunasset, Legem Domini accipere meruit, per quam populis imperaret. Impetraverunt unius hominis ieiunia, quod totius populi saturitas desperaverat. Advertamus ergo quanta sit inter ieiunium et saturitatem distantia, inter ventrem vacuum et pulmones epulis aestuantes. Moyses ergo quia ieiunavit, Dominum vidit [Exod. XXIV, 18]: populus, quia manducavit et bibit, idola fabricatus est. Sed quid de Moyse et Israelitica multitudine loquar? Princeps ille humani generis Adam, quamdiu ieiunavit servans mandatum, in paradiso fuit: ubi vero comedit, eiectus est de paradiso [Gen. III]. Et qui in paradiso Dei virgo fuerat, eiectus de paradiso cognovit uxorem. Semper enim iuncta est saturitati lascivia. Vicina sibi sunt venter et genitalia, et pro membrorum ordine ordo vitiorum. Eiecit ergo nos de paradiso cibus; reducat esuries, reducat ieiunium. Diximus ergo quid sanctus Moyses meruit ieiunando: deinde et cunctos videamus.
2 [Item Eliae.] Sancto Eliae ieiunanti etiam elementa famulata sunt. Hic denique tribus annis et sex mensibus coelum clausit [III Reg. XVII, 1] [Iacobi V, 17]: ad cuius vocem etiam supernum descendit incendium [IV Reg. I, 10]. Et cum eum Iezabel regina vellet occidere, et fessus sub arbore frondosa iaceret in solitudine, angelus ad eum mittitur, et dicit ei: Sume paululum panis et aquae [III Reg. XIX, 5]. Videte quanta sit Dei clementia erga ieiunantes, charissimi. Non sufficiebat, quia angelum ad ieiunantem Dominus miserat, qui eum, ut cibum sumeret, admoneret: sed etiam praecipit ut longius fugiat persequentem. Ait ergo, Sume paululum panis et aquae. Quadraginta enim dierum ieiunio perrecturus erat per desertum usque ad montem Sina. Numquid ei Dominus qui coelum et terram fecerat, cuius omnis est creatura, non potuit in eremo per angelum prandium mittere, sicut Danieli in lacum leonum per Habacuc misit [Dan. XIV, 33]? Sed sciebat Deus prophetam suum tentantem diabolum aliter superare non posse, nisi ieiuniis eruditus insidiantis inimici tentamenta repelleret.
3 [Item Danielis, Ioannis Baptistae, et ex ipso Evangelio. Distantia inter ieiunum et saturum.] Daniel quoque ille futurorum guarus, et adventus Domini conscius, et eversionis Ierusalem manifestissimus praedicator, ideo Vir desideriorum appellatus est, quia panem desiderii non comedit, et potum concupiscentiae non bibit, quia magis Christum quam epulas desiderabat. Ioannes quoque praecursor Domini locustis in eremo et agresti melle nutritur, non animalium carnibus, non volucrum suavitatibus. Poterat utique iuxta Iordanem positus piscium sibi exhibere delicias: sed poenitentiam praedicaturus, doctrinam rigoris et ieiunii exemplo suo magis debuit docere quam voce. In Evangelio quoque cum quidam daemone plenus Domino fuisset oblatus, quem Apostoli curare nequiverant; interrogantes audiunt a Domino, istius modi genus non posse eiici nisi orationibus et ieiuniis [Matth. XVII, 20]. Videte ergo, charissimi, quanta sit ieiuniorum virtus, ut id facere ieiunia valeant, quod Apostoli nequiverant. Omitto caetera: sed unusquisque consideret quanta sit inter ieiunium et saturitatem distantia, inter ventrem vacuum et refertum, inter rubentem faciem et ora pallentia, inter os ieiunum et labia crapula dissoluta, inter oppressum epulis sensum, et inediae tenuitate vigilantem.
4 [A quibus abstinendum et quare. Ieiunia non sint sola.] Non dico hebdomadas, non duplicata, non multiplicata ieiunia; sed vel singulos dies absque ciborum luxuria transigamus. Cessent lavacra, vina vel carnes: non quod creaturam Dei iudicemus esse damnandam; sed qui toto anno nobis viximus, saltem vel paucos dies vivamus et Domino. Sed ieiunia nostra ut plena sint et sufferta, misericordiae pinguedine saginentur; demus esurientibus prandium nostrum. Nec putes, ieiunia sola sufficere ad sananda vulnera peccatorum, nisi medicamento eleemosynae recreentur. Ieiunium ergo tuum te castiget, sed laetificet alterum: et ita fructuosae erunt angustiae tuae, si alteri latitudinem praestent Sic ieiuna, ut in alio manducante prandisse te gaudeas. Hilarem enim datorem diligit Deus [II Cor. IX, 7]. Nam manducante paupere de bonis tuis, prandet Christus qui se in paupere esurire testatur.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXLIII. In Quadragesima, IV . <<<     >>> SERMO CXLV. In Quadragesima, VI .
monumenta.ch > Augustinus > 144