monumenta.ch > Augustinus > 143
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXLII. In Quadragesima, III . <<<     >>> SERMO CXLIV. In Quadragesima, V .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXLIII[Editi: Ministri Christi, per quos credidistis. Abest, Christi, a Mss. et a graeco textu Apostoli.]. In Quadragesima, IV [Sic Am. Er. et plerique Mss. At Lov.: Hic enim fit remissio. Fossatensis Ms., In hoc enim fit remissio].

1 [Quadragesima sanctorum exemplis celebrata, Moysi, Eliae, et ipsius Christi.] Omne vitae nostrae tempus, stadium quoddam debemus putare virtutum, et ad coeleste bravium tota virtute contendere. Sed hoc praecipue in Quadragesimae diebus implendum est, qui abstinentiae ac ieiuniis dedicati, tantum nobis ad virtutem animi conferunt, quantum et de corpore voluptatem decerpunt. Est autem legitimus numerus iste ieiunii, et qui his sanctis celebratur exemplis. Moyses Legem accepturus a Deo, quadraginta dies ac noctes absque cibo potuque transegit, et ad suscipiendam Domini voluntatem ieiunus praeparatus est [Exod. XXXIV, 28]. Elias post quadraginta dierum ieiunia curru igneo de hoc mundo ad superna coelorum translatus est [III Reg. XIX, 8]. Ipse quoque Dominus ac Salvator noster quadraginta diebus ieiunans de diaboli tentationibus triumphavit, ut ad praedicationem Evangelii iam victor accederet [Matth. IV, 2]. Merito ergo etiam nos hunc dierum numerum custodire debemus ieiuniis, quem per talia exempla legimus consecratum.
2 [Tunc virtus facilior.] Celebremus ergo hos dies cum omni alacritate mentis et gaudio, et eos omnibus epulis, omnibus corporalibus deliciis praeferamus. In his enim praecipue diebus ad implendam Domini voluntatem animus accenditur, quando maxime per abstinentiam voluptas carnis exstinguitur. Tunc enim ad Dominum et eius futura promissa tota mens purior facta festinat, cum nulla crapula, nulla cibi ac potus satietate crassatur. Unde et Salvator in Evangelio dixit: Attendite itaque vobis, ne graventur corda vestra in crapula et in ebrietate et in cogitationibus saecularibus; et superveniat in vos dies illa tanquam repentina: tanquam laqueus enim superveniet universo mundo, et nemo effugiet [Luc. XXI, 34 ] [et 35]. Sed et illa est in Quadragesimae diebus grandis utilitas, quod dum etiam a licitis abstinemus, magis ac magis admonemur illicita vitare. Qui enim abstinemus nos a carnibus, quibus aliis diebus uti licet; qui ergo ista vitamus, quae aliquando licent; imprimis peccata fugiamus, quae omnino nunquam licent.
3 [Ieiunium praecipuum, a vitiis.] Itaque si volumus bene ieiunare a cibis, ante omnia ieiunemus et a vitiis. Quid enim prodest vacuare corpus ab escis, et animam replere peccatis? Quid enim prodest pallidum esse ieiunio, si odio et invidia livescas? Quid enim prodest vinum non bibere, et iracundiae veneno inebriari? Quid prodest abstinere a carnibus ad edendum creatis, et malignis obtrectationibus fratrum membra lacerare? Quid prodest si abstineamus ab his quae aliquando licent, et faciamus illa quae nunquam licent? Deus enim illos honorat et diligit, qui illicita fugiunt. Sic ergo, ut dixi, ieiunemus a cibis, ut multo magis ieiunemus et a vitiis, ut sanctorum operum ubertate saturemur; ut et in futuro mereamur ipsorum operum retributione satiari, sicut in Evangelio legimus, Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V, 6].
4 [De parcimonia pauperes reficiantur.] Illam enim compensationem magis eligere debemus, ut a cibis quibus nos abstinemus, eos pauperibus ac debilibus largiamur; secundum illud quod scriptum est, Beati qui contenti sunt esurire, ut alii reficiantur. Satis Deo acceptum est munus, quando indigens saturatur, quando nudus vestitur, quando ira non perficitur, et iracundiae tempus non reservatur, quando malum pro malo non redditur. Tunc grata sunt Deo nostra ieiunia, si illi qui necessitate ieiunant, reficiantur a nobis. Tunc illam Domini sententiam audire merebimur, Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis [Id. XXV, 40]. O benignissimum Dominum ad edomandam hominum avaritiam, qui sibi dari dicit, quod vel minimo pauperi donatum fuerit! Vobis autem, fratres, praestet Domini misericordia, ut ei ieiuniis et eleemosynis in bonis operibus serviatis, ut ad aeternam et veram vitam vos perducat ipse, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME