monumenta.ch > Augustinus > 142
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXLI. In Quadragesima , II. <<<     >>> SERMO CXLIII. In Quadragesima, IV .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXLII[Aliquot Mss., divisus.]. In Quadragesima, III [Vide supra, serm. 52.].

1 [Ieiunare non valens, largiores eleemosynas eroget.] Rogo vos et admoneo, fratres charissimi, ut in isto legitimo ac sacratissimo Quadragesimae tempore, exceptis dominicis diebus, nullus prandere praesumat, nisi forte ille quem ieiunare infirmitas non permittit: quia aliis diebus, ieiunare, aut remedium, aut praemium est; in Quadragesima non ieiunare peccatum est. Alio tempore qui ieiunat, accipiet indulgentiam: in Quadragesima qui potest, et non ieiunat, sentiet poenam. Et ipse tamen qui ieiunare non praevalet, secretius sibi soli, aut si est alius infirmus, cum ipso sibi in domo sua praeparet quod accipiat; et illos qui sani sunt, et ieiunare praevalent, ad prandium non invitet: quia si hoc fecerit, non solum Deus, sed etiam homines intelligere possunt illum non pro infirmitate non posse, sed pro gula ieiunare non velle. Sufficiat illi quod ipse ieiunare non praevalet: et magis cum gemitu et suspirio et animi dolore manducet, pro eo quod aliis ieiunantibus, ille abstinere non potest. Quid opus est unicuique infirmo aliquem sanum rogare ad prandium, ut sibi etiam augeat de alterius gula peccatum? Pro eo tamen quod non potest ieiunare, amplius debet erogare pauperibus: ut peccata quae non potest ieiunando curare, possit eleemosynas dando redimere.
2 [Eleemosyna ieiunio melior.] Bonum est ieiunare, fratres; sed melius est eleemosynam dare. Si aliquis utrumque potest, duo sunt bona: si vero non potest, melius est eleemosynam dare. Si possibilitas non fuerit ieiunandi, eleemosyna sufficit sibi sine ieiunio; ieiunium sine eleemosyna omnino non sufficit. Ergo si aliquis ieiunare non potest, eleemosyna sine ieiunio bonum est: si vero praevalet, ieiunium cum eleemosyna duplex bonum est. Ieiunium vero sine eleemosyna, nullum bonum est: nisi forte ita sit aliquis pauper, ut non habeat omnino quod tribuat. Illi ergo qui non habuerit unde tribuat, sufficit voluntas bona, secundum illud quod scriptum est, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14].
3 [Ab ea nemo facile excusatur.] Sed quis erit qui se possit excusare, cum etiam pro calice aquae frigidae mercedem se Dominus redditurum esse promiserit [Matth. X, 42]? Et quare frigidae dixit? Ne forte se posset aliquis pauper de lignorum penuria excusare; aut dicere, se vasculum ubi aquam calefaceret, non habere [Duo Mss., consolatio constat generis humani. Sic etiam Flori collectio ad Ephes. IV; sed ad Philipp. II habet cum Eugypio, consociatio constat generis humani.]. Denique et per beatum prophetam, fratres charissimi, Dominus ita hortatur et admonet eleemosynam fieri, ut prope nullus pauper sit qui se valeat excusare. Sic enim ait: Hoc est ieiunium quod elegi, dicit Dominus: Frange esurienti panem tuum. Non dixit ut integrum daret; cum forte pauper ille alium non haberet: sed, Frange, inquit; hoc est dicere, Etiamsi tanta paupertas tibi est, ut non habeas nisi unum panem, ex ipso tamen frange, et pauperi tribue. Et egenum, inquit, ac sine tecto induc in domum tuam [Isai. LVIII, 6, 7]. Si aliquis ita pauper est, ut non habeat unde tribuat pauperi cibum, vel in uno angulo domus suae peregrino praeparet lectulum. Quid nos ad haec dicturi sumus, fratres, vel quam excusationem habere poterimus, qui amplas et spatiosas domos habentes, vix aliquando dignamur excipere peregrinum; ignorantes, imo non credentes, quod in omnibus peregrinis Christus excipitur, sicut ipse dicit, Hospes fui, et suscepistis me; et, Quamdiu uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis [Matth. XXV, 35, 40].
4 [Christus in pauperibus recipiendus, ut nos ipse in patriam recipiat.] Laboriosum et fastidiosum nobis est, in pauperibus recipere Christum in patria nostra: timeo ne nobis ille vicem reddat in coelo, et non nos recipiat in beatitudinem suam. Contemnimus illum in mundo: timeo ne nos ille iterum contemnat in coelo, secundum illud quod ipse dixit, Esurivi, et non dedistis mihi manducare; et, Hospes fui, et non suscepistis me; et, Quamdiu non fecistis uni ex minimis istis, nec mihi fecistis. Et quid post haec sequitur, fratres? Avertat hoc Deus a nobis. Hoc enim postea addidit, dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Ibid. 42-46]. Haec ergo, fratres charissimi, non transitorie, nec solis corporis auribus audiamus; sed fideliter audientes, etiam ut alii teneant et impleant, verbo pariter et exemplo doceamus [Fossatensis codex et Bedae Collectio manuscripta ac inedita, scientia non capit. Verum hos in Ecclesia, etc. Am. et Er., scientiam non capit verbi.].
5 [Obiurgantur qui divitias coacervant.] Quid ergo post haec dixit Dominus per Prophetam? Si videris, inquit, nudum, operi eum. Ego in hac sententia neminem iudico; unusquisque attendat conscientiam suam. Me tamen arguo et reprehendo, quod forte aliquoties evenit ut per negligentiam vestimenticula mea, quae debuerunt accipere pauperes, devorarentur a tineis: et timeo ne mihi ipsi panni in testimonium proferantur in die iudicii; secundum illud quod Iacobus apostolus terribiliter increpat dicens, Agite nunc, inquit, divites, plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis super terram, et in deliciis enutristis corda vestra in die occisionis [Iacobi V, 1-5]. Haec omnia, sicut dixi, fratres charissimi, quae per Apostolum comminatus est Christus, licet nos nimium terreant; non tamen de Dei misericordia desperandum est. Adhuc ego et mei similes negligentes cum Dei adiutorio possumus nos emandare, si volumus, si et eleemosynas, quas huc usque parcius fecimus, largius erogemus, et pro peccatis praeteritis cum dolore et gemitu, cum spe reparationis, Dei misericordiam deprecemur.
6 [Ieiunium non sit sine eleemosyna. Prandia pauperibus erogentur.] Ergo, sicut supra suggessi, fratres charissimi, ieiunia nostra eleemosynarum pinguedo commendet; quia tale est ieiunium sine eleemosyna, qualis sine oleo lucerna. Nam sicut lucerna, quae sine oleo accenditur, fumigare potest, lucem habere non potest: ita ieiunium sine eleemosyna carnem quidem cruciat, sed charitatis [Am. Er. et Fossatensis liber, sed eo tenditur] lumine animam non illustrat. Interim vel quod ad praesens agitur, fratres, sic ieiunemus, ut prandia nostra pauperibus erogentur; ut quod pransuri eramus, non in nostris sacculis, sed in visceribus pauperum reponamus: quia manus pauperis gazophylacium est Christi, qui quod accipit, ne in terra pereat, in coelo reponit; quia quamvis cibus quem pauper accipit, consumatur, merces tamen boni operis in coelo reconditur. Nam si prandia nostra exquisitis saporibus, et multiplicatis ferculis expendere studeamus ad coenam; si corpori nostro deliciae non subtrahuntur, sed etiam duplicantur: sicut modo corpori nihil minuitur, sic animae nihil augetur.
7 [Castitas per totam Quadragesimam servanda.] Haec, fratres, timens magis quam de vobis aliquid sinistrum credens, admoneo. Scio enim plures ex vobis, Deo propitio, et peregrinos assidue excipere, et pauperibus frequenter eleemosynam dare. Et ideo quod suggero, ad hoc proficiat, ut qui faciebat, amplius faciat; qui vero non faciebat, aut forte tardius faciebat, tam sanctam sibi et Deo placitam operationem in consuetudinem mittat. Et licet credam, quod, Deo inspirante, semper supervenientibus festivitatibus, castitatem ante plures dies, etiam cum propriis uxoribus custodiat Charitas vestra: tamen, licet ex superfluo, etiam quod vos facere credo, charitatis contemplatione commoneo, ut per totam Quadragesimam et usque ad finem Paschae castitatem, Deo auxiliante, servantes, in illa sacrosancta solemnitate Paschali, charitatis luce vestiti, eleemosynis splendidi, orationibus, vigiliis et ieiuniis, velut quibusdam coelestibus et spiritualibus margaritis ornati, non solum cum amicis, sed etiam cum inimicis pacifici, libera et secura conscientia, ad altare Domini accedentes, corpus et sanguinem eius non ad iudicium, sed ad remedium possitis accipere.
8 [Bona voluntate implent pauperes praeceptum eleemosynae.] Sed cum de eleemosynis loquimur, non conturbetur angusta paupertas. Omnia enim complevit, qui quod potuit fecit: quia voluntas perfecta faciendi reputabitur pro opere facti. Sed hoc ille implere poterit, qui omnem pauperem, quasi se ipsum considerare voluerit; ut sic pauperi tribuat, quomodo si ipse in tali necessitate esset, sibi fieri cuperet. Haec qui fecerit, et Novi et Veteris Testamenti praecepta complebit, implens illud evangelicum: Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter; haec est enim Lex et Prophetae [Matth. VII, 12]. Ad quam verae et perfectae charitatis legem pius vos Dominus sub sua protectione perducat; qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXLI. In Quadragesima , II. <<<     >>> SERMO CXLIII. In Quadragesima, IV .
monumenta.ch > Augustinus > 142