monumenta.ch > Augustinus > 141
Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXL. In Quadragesima, I . <<<     >>> SERMO CXLII. In Quadragesima, III .

Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXLI[Lov., credentium; repugnantibus aliis editis et Mss. libris. Er. Lugd. Ven. Editioni Lov. suffragantur. Altera Lov. editio, scilicet Parisiis excusa 1614, in textu fert, credendum, et in margine, credentium. M.]. In Quadragesima [Lov., nulla alia re. Caeteri fere libri carent particula, re; cuius tamen loco Fossatensis Ms. et Eugypius habent, vi.], II.

1 [Dies Quadragesimae vitam praesentem, dies Paschae futuram designant.] Dominus et Salvator noster, qualiter ad eum post multas negligentias venire debeamus, fratres charissimi, per prophetam nos hortatur et admonet dicens, Venite, adoremus et procidamus ante Deum, et ploremus coram Domino qui fecit nos [Psal. XCIV, 6]; et iterum, Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et fletu et planctu [Ioel II, 12]. Dies enim sanctae Quadragesimae, fratres charissimi, si diligenter attendimus, vitam saeculi praesentis significant; sicut et dies Paschae aeternam beatitudinem praefigurant. Et quomodo in Quadragesima quasi tristitiam habemus, ut in Pascha ordine legitimo gaudeamus: sic et in hoc saeculo quamdiu vivimus, poenitentiam debemus agere, ut in futuro possimus peccatorum indulgentiam accipere, et ad aeternum gaudium pervenire. Sed ita debet unusquisque pro suis criminibus suspirare, lacrymas fundere, eleemosynas dare; ut Deo auxiliante, quamdiu vivit, semper crimina ipsa conetur effugere. Sicut enim sine minutis peccatis nullus unquam aut fuit aut esse poterit: ita sine capitalibus criminibus, donante et auxiliante Deo, omnimodis esse possumus [Eugypius et Fossatensis Ms., quam in ista gerit carne.] et debemus.
2 [Quadragesima, tempus messis ac vindemiae spiritualis. Quod carni cibus, id animae verbum Dei. Canava.] Et ut haec obtinere possimus, si nos alio tempore impedimenta mundi detinent obligatos, vel in diebus sanctae Quadragesimae, in Domini lege, sicut scriptum est, die noctuque meditemur [Psal. I, 2]: et ita cor nostrum divinae legis dulcedine repleamus, ut in nobis nullum locum virtutibus vacuum, quem obtinere possint vitia, relinquamus. Sicut enim tempore messium vel vindemiarum, unde caro nostra possit sustentari, colligitur; ita in diebus Quadragesimae, quasi in spirituali vindemiarum vel messium tempore, unde anima nostra in aeternum possit vivere, congregetur: quia sicut negligens quisque, si tempore vindemiarum vel messium nihil collegerit, per totum anni spatium fame torquebitur; ita qui in hoc tempore spirituale triticum et coeleste mustum ieiunando, legendo, orando in horreis animae suae providere et congregare neglexerit, in aeternum durissimam sitim et crudelem inopiam sustinebit. Certissime scitote, fratres charissimi, quia qualis est caro quae post multos dies percipit cibum, talis est anima quae assidue non pascitur Dei verbo: et quomodo caro per famem et inopiam tenuis et sicca velut quoddam simulacrum efficitur; ita et anima, si verbi Dei cibo non pascitur, arida et inutilis et ad nullum opus bonum congrua invenitur. Considerate, fratres, si et horreum et canavam [Sic Mss. At editi, quomodo.] et cellarium annis singulis replemus, unde uno anno cibum habeat caro nostra; putas, quantum debemus recondere, unde in aeternum sustentetur anima nostra?
3 [Occupationes commutentur. Tabulae ludus.] Et ideo, fratres, vel istis paucis diebus recedant impedimenta mundi, quae secundum Scripturam multos negligentes miseros faciunt. Recedat carnalis laetitia, recedant venenis plena mundi istius blandimenta. Carnis gaudia minuantur, ut animae lucra spiritualia praeparentur; propter illud quod scriptum est, Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis [Luc. VI, 25]; et illud, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5]. Tempus quod nobis furiosus tabulae ludus solebat auferre [Editi, haec sola irremissibilis videretur; omisso, ut, quod habent Fossatensis Ms. et Eugypius.], lectio divina incipiat occupare. Otiosis fabulis, et mordacibus iocis, et detractionibus venenatis colloquia de Scripturis sanctis succedant. Horarum spatiis, in quibus solebamus cum damno animae detineri, visitentur infirmi, requirantur in carcere constituti, peregrini suscipiantur, et discordes ad concordiam revocentur. Haec si facimus, fratres, inde nobis parare possumus medicamenta, unde nobis vulnera feceramus.
4 [Prandia pauperibus eroganda. Coenae cibi nec suaves nec nimii. Caro ut ancilla, anima ut domina tractetur.] Ante omnia in diebus ieiuniorum quod solebamus prandere, pauperibus erogemus; ne forte aliquis sibi sumptuosas coenas, et exquisitis saporibus epulas studeat praeparare, et corpori suo magis commutasse, quam subtraxisse ciborum abundantiam videatur. Nihil prodest tota die longum duxisse ieiunium, si postea ciborum suavitate vel nimietate anima obruatur. Illico mens repleta torpescit, et irrigata corporis nostri terra spinas libidinum germinabit. Sit ergo temperatus cibus, et nunquam nimium venter expletus; et plus semper de cibo cordis quam de cibo corporis cogitemus: quia intus in homine interiore facti sumus ad imaginem Dei; in carne autem de limo terrae formati sumus. Et videte, fratres, si iustum est ut caro nostra de terra facta interdum bis in die capiat cibum; et anima in qua imago Dei est, vix post plures dies accipiat Dei verbum: cum tamen expediat nobis ut amplius Dei imaginem in nobis, quam nostram carnem honorare debeamus. Qui enim de sola carne cogitant, bestiis et pecoribus similes sunt: et qui ita agunt, iam in se Dei imaginem contriverunt. Caro ergo velut ancilla gubernetur; et anima tanquam domina legitima reficiatur. Nam et si aliter factum fuerit, si nos non agnoscimus ad imaginem Dei factos, et plus de carne quam de anima cogitemus, timeo ne nos Spiritus sanctus per prophetam arguat, dicens: Et homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis [Psal. XLVIII, 13].
5 [Lectiones divinae in ecclesia, domi, et refectionis tempore.] Lectiones divinas et in ecclesia, sicut consuestis, libenter audite, et in domibus vestris relegite. Si aliquis ita fuerit occupatus, ut ante refectionem, Scripturae divinae non possit insistere, non eum pigeat in conviviolo suo aliquid de divinis Scripturis relegere: ut quomodo caro pascitur cibo, sic anima reficiatur Dei verbo; et totus homo, id est, et exterior et interior, de sancto et salubri convivio satiatus exsurgat. Nam si sola caro reficitur, et anima Dei verbo non pascitur; ancilla satiatur, et domina fame torquetur: et hoc quam sit iniustum, Sanctitas vestra non potest ignorare. Et ideo, sicut iam dixi, lectiones divinas illo desiderio et legere et audire debetis, ut de ipsis in domibus vestris, et ubicumque fueritis, etiam loqui et alios docere possitis, et verbum Dei, velut munda animalia, cogitatione assidua ruminantes, utilem succum, id est, spiritualem sensum, et vobis sumere, et aliis, Deo auxiliante, propinare possitis: ut in vobis impleatur illud quod scriptum est, Et calix tuus inebrians quam praeclarus est [Psal. XXII, 5]! implentes illud quod beatus Apostolus hortatur et admonet, dicens, Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia ad gloriam Dei facite [I Cor. X, 31]. Si infirmitas non prohibet, quotidie ieiunate, ad Vigilias alacri et ferventi devotione consurgite, propter illud quod scriptum est, De nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus [Psal. LXII, 2]; et iterum, Ad te orabo, Domine, mane, et exaudies vocem meam [Psal. V, 4]; et iterum, Media nocte surgebam ad confitendum nomini tuo, Domine [Psal. CXVIII, 62]. Ad quam rem etiam Dominus et Salvator noster in Evangelio hortatur et admonet, dicens: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem [Matth. XXVI, 41]: quod ipse praestare dignetur, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto, etc.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Tempore, SERMO CXL. In Quadragesima, I . <<<     >>> SERMO CXLII. In Quadragesima, III .
monumenta.ch > Augustinus > 141