Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXL. In Quadragesima, I .
1 | [Quadragesima corpori et animae salubris. Quibusnam noxia.] Ecce, fratres charissimi, Deo propitio, tempus Quadragesimae venit: et ideo rogo, dilectissimi, ut dies istos corporibus salubres et animae medicinales ita cum Dei adiutorio sancte ac spiritualiter celebremus; ut observatio sanctae Quadragesimae non nobis iudicium pariat, sed profectum. Si enim negligenter agimus, si nos nimiis occupationibus implicamus, si castitatem servare nolumus, si ieiuniis et vigiliis et orationibus non insistimus, si Scripturas divinas aut ipsi non legimus, aut legentes alios non libenter audimus, ipsa nobis medicamenta convertuntur in vulnera; et inde habebimus iudicium, unde potuimus habere remedium. |
2 | [Pia Quadragesimae exercitia.] Et ideo rogo vos, fratres charissimi, ad Vigilias maturius surgite, ad Tertiam, ad Sextam, ad Nonam ante omnia convenite. Nullus se a sancto opere subtrahat, nisi quem infirmitas, aut publica utilitas, aut forte certa et grandis necessitas tenuerit occupatum. Nec solum vobis sufficiat quod in Ecclesia divinas lectiones auditis: sed etiam in domibus vestris aut ipsi legite, aut alios legentes requirite, et libenter audite. Recolite, fratres, sententiam Domini nostri qua dicit, Si totum mundum lucretur homo, animae autem suae detrimentum patiatur; quam dabit commutationem pro anima sua [Matth. XVI, 26]? Et illud ante omnia memoriter retinete, et iugiter expavescite quod scriptum est, Impedimenta mundi fecerunt eos miseros. Sic ergo te occupabis in domo tua, ut non negligas animam tuam. Ad extremum si non amplius, vel tantum labora pro anima tua, quantum pro carne tua laborare te consideras. |
3 | [Opera bona sequitur dulcedo, mala amaritudo.] Et ideo, fratres charissimi, nolite diligere mundum, neque ea quae in eo sunt; quia mundus transit et concupiscentia eius [I Ioan. II, 15, 17]. Quid autem permanet in homine, nisi quod quisque aut legendo, aut orando, aut bona opera faciendo pro animae salute in thesauro conscientiae suae recondiderit? Infelix enim voluptas, infelicior cupiditas atque luxuria, per transitoriam dulcedinem praeparant sempiternam amaritudinem: abstinentia vero, vigiliae, orationes atque ieiunium per brevissimas angustias perducunt ad paradisi delicias; quia non mentitur Veritas, quae in Evangelio dicit, Arcta et angusta via est quae ducit ad vitam; et pauci sunt qui inveniunt eam [Matth. VII, 13, 14]. Nec per latam viam diu gaudetur, nec per angustam et asperam longo tempore laboratur: quia et isti post brevem tristitiam accipiunt vitam aeternam, et illi post parvum gaudium patiuntur sine fine supplicium. |
4 | [Quadragesima totius anni cibaria animae providenda. Damna reparanda.] Et ideo, fratres charissimi, in istis quadraginta diebus, quasi totius anni cibaria animae nostrae ieiunando, legendo, vel orando providere debemus. Nam licet per totum annum, Deo propitio, lectiones divinas frequenter et fideliter audiatis; in istis tamen diebus de pelago et fluctibus mundi huius quasi ad portum Quadragesimae confugientes debemus requiescere, et lectiones divinas in exceptorio cordis nostri cum silentio et pace suscipere: ut Deo propitio pro amore vitae aeternae vacantes, quidquid in navicula animae nostrae per totum annum multis tempestatibus, id est, peccatorum fluctibus, aut fractum, aut dissolutum aliquid, aut corruptum, aut perditum est, omni sollicitudine in istis diebus reparare studeamus atque componere. Et quia nos necesse est, dum adhuc in isto corpusculo sumus, procellas et turbines saeculi istius sustinere, quotiescumque nos aut per tempestates durissimas avertere, aut per voluptates mollissimas decipere voluerit inimicus; semper nos, adiuvante Deo, contra se inveniat praeparatos. |
5 | [Occupationes saeculi saltem temperandae. Mundus aut ridetur a nobis, aut ipse ridet nos.] Unde iterum rogo, ut occupationes saeculi huius in istis diebus sanctae Quadragesimae, si non potestis abscindere, studeatis vel ex parte aliqua temperare: ut praeciso damno et gloriosissimo fructu hoc saeculum fugientes, subtrahatis aliquas horas occupationi terrenae, in quibus Deo vacare possitis. Nam iste mundus, aut ridet nos, aut ridetur a nobis: aut acquiescimus et despicimur, aut contemnimus ut aeterna praemia consequamur. Ac sic aut contemnis et despicis mundum, aut acquiescis et premeris vel calcaris a mundo. Sed melius est ut calces mundum, et calcato eo gradum tibi facias, per quem in sublime conscendas. Haec enim, fratres charissimi, quae pro salute communi de vestra obedientia praesumentes suggerimus, si secundum vestram consuetudinem et libenter auditis, et fideliter implere contenditis; et Pascha cum gaudio celebrabitis, et ad vitam aeternam feliciter venietis. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |