1 | [De voce, Epiphania.] Dies ista et festivitas, quam hodie, fratres, celebratis, ideo Epiphania, id est, apparitio sive manifestatio appellatur, quia in ea Christus, stella duce, Gentibus est manifestatus [Matth. II], et a Ioanne hodie dicitur baptizatus [Id. III, 16], et aquam in vinum potestate divina eum convertisse narratur [Ioan. II]. Utinam sicut per stellam novam hodie Christus Redemptor noster ostensus est Gentibus; ita per coeleste desiderium vestris ipse semper manifestum se faciat cordibus: et qui a servo suo hodie baptizari voluit, donet vobis, ut quod in Baptismo promisistis, per humilitatis virtutem servare possitis; et qui aquas hodie convertit in vinum, quidquid in vobis insipidum est, in spiritualem commutet intellectum. |
2 | [Magos qualiter imitemur.] Erigite, fratres, ad Deum animas vestras, et videte corda et cogitationes vestras, ut et pro bonis actibus vestris Deo gratias agatis, et mala vestra longe a vobis proiiciatis. Imitemini istos Magos, ut eo studio et ardore semper ad ecclesiam veniatis, quo illi desiderio de longinquis regionibus Christum adorare venerunt. Illi pretiosa munera obtulerunt, et vos offerte illi animas vestras; si fidem, spem, charitatem, poenitentiam, humilitatem, et castitatem diligitis: rationabilia dona illi offeratis, id est, vos ipsos; quia plus Deus vos ipsos, quam substantiam vestram diligit. Multi enim sunt qui faciunt eleemosynas, et tamen peccare non cessant. Isti quasi sua offerunt Deo, et se ipsos diabolo. Nullam habet Deus cum diabolo partem [II Cor. VI, 15]: et ideo sive furtum, sive luxuriam, sive odium, sive superbiam, et quidquid mali est, a vobis cum Dei adiutorio repellite; ut totos vos vester Creator possideat. Attendite quia Herodes Christum quaesivit; sed ideo non invenit, quia male quaesivit: et vos male Christum quaeritis, si bona opera pro humana laude facitis. Cavete ne taliter quaerendo, et illum non inveniatis, et vos ipsos perdatis. Magi ad Herodem intrantes, stellam perdiderunt; et vos si ad diabolum accesseritis peccando, lucem spiritualem non habebitis, nisi forte per confessionem et poenitentiam denuo ab illo recesseritis. Moneo ne intretis ad Herodem; quia melius est peccatum cavere, quam emendare. Nam si diabolo suadente, peccaveritis, per poenitentiam autem, Deo adiuvante, ab illo recesseritis, gratiam perditam recipietis: sicut et Magi postquam ab Herode recesserunt, stellam quam perdiderant, videre meruerunt. Magorum munera. Illi Magi tres reges esse dicuntur, et tria munera, hoc est, aurum, thus, et myrrham obtulerunt: quoniam verum Deum, et regem, et verum hominem in carne mortali apparuisse cognoverunt. Et vos, fratres, offerte illi aurum coelestis sapientiae, et thus mundae orationis, et myrrham perfectae mortificationis. Et sicut illi per aliam viam reversi sunt in regionem suam [Matth. II, 12]; ita et vos, qui a paradiso recessistis superbiendo, inobediendo, et cibum prohibitum comedendo, curate illuc per humilitatem et obedientiam, atque abstinentiam redire. Vita ista praesens peregrinatio est, patria vero vestra paradisus est. Et quia nimis stulti sunt qui exsilium pro patria diligunt, vos despicite hanc miseram et incertam vitam, ut pervenire valeatis ad patriae coelestis felicitatem certissimam. Ad hoc namque Filius Dei de coelo venit ad terras, ut vos eius exempla sequendo, possetis de terra in coelum ascendere. Quod ipse vobis concedat, cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. |