Augustinus, Sermones, 21, SERMO CXXXVIII. In Epiphania Domini, VIII .
1 | [Homines Angelis compares.] Aperiatur hodie omne os, dilectissimi, et collaudet omne verbum, Dei Verbum quod effulsit de coelo. Laetetur omnis anima, omnis concinat lingua, et terra Domini psallat universa. Hodie enim gratiam lucis, in die lucis, filius lucis irradiat. Consentiant terrena coelestibus, hymnum dicant cum summis Potestatibus cuncta quae videntur in mundo. Hodie enim effulsit veritas cum rege coelesti. Christi enim praesentia verae lucis adventus est, et totius mundi plena libertas. Adverte ergo, charissime, dignam Deo Ecclesiae disciplinam, adverte coelestis desiderii inexstinguibilem flammam, adverte corporis hanc naturam Angelorum ministeriis coaequari. Homines enim de terra, et habitantes in terra, quos etiam terra nutrit, supernis Potestatibus aemulantur. Negant enim propter charitatem Christi naturam corporis, et ministerium suscipiunt Angelorum. Quid enim aliud agunt Angeli in coelis, nisi quod divinis obtemperant nutibus? Quae sunt et opera in terra sanctorum, nisi angelicam vitam agere in terris, et dignis Deum laudibus praedicare? Quorum ergo idem est officium, ambiguum non est quod eadem possit esse et dignitas. |
2 | [Ioannes, lucerna.] Hodie ergo, charissimi, Dominus noster Iesus Christus in Iordanis fluenta descendit: non ut ipse sanctificaretur, sed ut aquis futuris vitalibus sanctificationem ipse praeberet. Ioannes ergo implebat habitum sacerdotis. Ad eum Redemptor orbis accessit, ut baptizaretur in aqua, qui baptizantem illuminabat in Spiritu. Venit ergo rex ad praecursorem suum, Deus ad prophetam. Ioannes ergo, charissimi, non ignorabat dispensationis mysterium, per quod Dominus humano generi remedium praepararet: sed nec eum fefellit corporis habitus, nec caro quae videbatur elusit. Et ideo lucerna Christo meo dictus est per prophetam: quia Filium Dei, qui carnis obscuritate latebat, lumine sui cordis agnovit primus, et ignorantibus digito demonstravit. Hic est ergo lucerna illa mirabilis, de qua illud est, Paravi lucernam Christo meo [Psal. CXXXI, 17]. Hunc ergo Pater Filio praeparavit, non quod Verbum Dei, quod erat lumen verum et Sol iustitiae, lucernae lumine indigeret; sed quia, ut superius diximus, primus agnovit humani generis Redemptorem. |
3 | [Ioanne Dominum baptizante, colligitur mysterium Trinitatis.] Adverte autem, dilectissime, miraculum Dominicae maiestatis. Quando ad carnem venire disposuit Dominus qui ad nos venit; pro amore hominis etiam homo fieri dignatus est: et erat novum miraculum, Deus inter homines, Dominus inter servos, Creator inter creaturas, inter sanctificandos sanctificans. Tunc Ioannes Dominum Iesum et omnium Redemptorem, homo qui redemptus fuerat, baptizavit, non fiducia provocatus, sed praeceptione subiectus. Tunc geminae voces propheticae sonuerunt: Vox Domini in deserto, vox Domini super aquas [Psal. XXVIII, 3 ] [et 8]. Nuntius veritatis clamabat; et Deus gloriae intonabat: et erat ibi in unum totius gloria Trinitatis adorandae. Pater de supernis Filium praedicabat: Filius in terris ordinem sacratissimae dispositionis implebat: et Spiritus sanctus Trinitatis indissolubile mysterium colligabat. Haec est ergo, charissimi, Trinitas unitatis, quae est unitas Trinitatis: quae nos per innumeras solemnitates tueatur, atque hic et in aeternum custodiat per Dominum nostrum Iesum Christum. |